(1) 原文
621. His adjicientur haec Memorabilia. Primum :―
Vidi coetum spirituum, omnes super genubus, orantes ad Deum, ut mitteret ad se angelos, cum quibus loquantur ore ad os, et quibus aperiant cordis sui cogitata. Et cum surrexerunt, visi sunt tres angeli in byssino stantes in conspectu illorum; et dixerunt, "Audivit Dominus Jesus Christus preces vestras, et ideo nos misit ad vos; aperite nobis cordis vestri cogitata."
[2.] Et responderunt "Dixerunt nobis sacerdotes, quod in rebus theologicis non valeat intellectus sed fides et quod fides intellectualis in illis non conducat, quia haec trahit et sapit ex homine et non a Deo. Nos sumus Angli, et audivimus plura ex sacro nostro ministerio, quae credidimus; sed cum locuti sumus cum aliis, qui etiam se vocabant Reformatos, et cum aliis qui se vocabant Romano-Catholicos, et porro cum Sectariis, apparebant omnes docti, et tamen in rebus multis non unus consensit cum altero, et usque omnes dixerunt, `Credite nobis,' et aliqui, `Sumus ministri Dei, et scimus.' At quia novimus, quod Divinae veritates, quae vocantur fidei et sunt ecclesiae, non sint alicui ex solo natali, nec ex hereditario, sed e caelo a Deo, et quia illae monstrant viam ad caelum, ac intrant vitam una cum bono charitatis, et sic ducunt ad vitam aeternam, anxii facti sumus, et super genubus oravimus ad Deum."
[3.] Tunc responderunt angeli, "Legite Verbum, et credite in Dominum, et videbitis veritates, quae fidei et vitae vestrae erunt; omnes in Christiano orbe ex Verbo ut ex unico fonte hauriunt sua doctrinalia."
At duo ex coetu dixerunt, "Legimus sed non intelleximus."
Et responderunt angeli, "Non adivistis Dominum, qui est Verbum, et quoque prius confirmavistis vos in falsis." Et porro dixerunt angeli, "Quid fides absque luce, et quid cogitare absque intelligere? Hoc non est humanum. Corvi et picae etiam possunt discere loqui absque intellectu. Possumus vobis asseverate, quod unusquisque homo, cujus anima desiderat, possit videre veritates Verbi in luce; non datur animal, quod non scit suae vitae cibum, dum videt illum; et homo est animal rationale et spirituale; hic videt suae vitae, non ita corporis, sed animae cibum, qui est verum fidei, si esurit illum, et petit illum a Domino. [4.] Quicquid etiam non recipitur intellectu, hoc nec inhaeret memoriae quoad rem, sed solum quoad voces; quare cum despeximus e caelo in mundum, non vidimus quicquam, sed modo audivimus sonos, plerosque disharmonicos. Sed enumerabimus aliqua, quae docti e clero removerunt ab intellectu, non scientes quod binae viae ad intellectum sint, una e mundo et altera e caelo, et quod Dominus subducat intellectum e mundo dum illustrat illum; at si intellectus clauditur ex religione, clauditur ei via e caelo, et tunc homo non plus videt in Verbo quam caecus; vidimus plures tales cecidisse in foveas, e quibus non surrexerunt. [5.] Sint exempla illustrationi:―Annon intelligere potestis quid charitas et quid fides, quod charitas sit bene cum proximo agere, et quod fides sit recte de eo, et de essentialibus ecclesiae cogitare? et inde quod qui bene agit et recte cogitat, hoc est, qui bene vivit et recte credit, salvetur."
Ad haec dixerunt quod intelligant.
[6.] Porro dixerunt angeli, quod paenitentia a peccatis agenda sit, ut homo salvetur, et quod nisi homo paenitentiam agit, maneat in peccatis, in quae natus est, et quod paenitentiam agere sit non velle mala quia sunt contra Deum, ac semel aut bis in anno scrutari se, videre sua mala, confiteri illa coram Domino, implorare opem, desistere ab illis, et vitam novam inire; et quantum hoc facit, et credit in Dominum, tantum peccata remittantur.
Tunc dixerunt e coetu, "Haec intelligimus, et sic etiam quid remissio peccatorum." [7.] Et tunc rogaverunt angelos ut informarent illos amplius, et quidem nunc de Deo, de Immortalitate Animae, de Regeneratione, et de Baptismo.
Angeli ad haec respondebant, "Non dicemus quicquam nisi quod intelligitis; alioqui cadit sermo noster, sicut pluvia in arenam, et in semina ibi, quae utcunque e caelo irrigata, usque emarcescunt et pereunt."
Et dixerunt de Deo: "Omnes qui in caelum veniunt, ibi sortiuntur locum; et inde aeternum gaudium, secundum ideam Dei, quia haec idea universaliter regnat in omnibus cultus? Idea de Deo ut Spiritu, dum spiritus creditur sicut aether aut ventus, est idea inanis; at idea de Deo ut Homine, est idea justa; Deus enim est Divinus Amor et Divina Sapientia, cum omni quali eorum, et horum Subjectum est Homo, et non aether aut ventus. Idea Dei in caelo est idea Domini Salvatoris; Ipse est Deus caeli et terrae, ut Ipse docuit. Sit vestra idea Dei similis nostrae, et consociabimur." Cum haec dixerunt, exsplenduerunt facies illorum.
[8.] De Immortalitate Animae dixerunt: "Homo vivit in aeternum, quia potest conjungi Deo per amorem et fidem; hoc potest unusquisque; quod hoc Posse faciat immortalitatem animae, potestis intelligere, si aliquantum altius de eo cogitatis."
[9.] De Regeneratione: "Quis non videt quod sit cuivis homini liberum cogitare de Deo, et non cogitare de Illo, modo instructus est quod Deus sit? Ita liberum cuivis est in spiritualibus aeque ut in civilibus et naturalibus. Dominus hoc dat continue omnibus; quare reus fit si non cogitat. Homo est homo ex posse hoc, at bestia est bestia ex non posse hoc. Quare homo se potest reformare et regenerare sicut a se, modo corde agnoscat quod sit a Domino. Omnis qui paenitentiam agit, et credit in Dominum, reformatur et regeneratur, utrumque faciet homo sicut a se, sed Sicut a se est a Domino. Verum est quod homo ex se ad id non quicquam possit conferre, ne hilum; attamen non creati estis statuae, sed creati estis homines, ut faciatis id a Domino sicut a vobis; hoc unicum reciprocum amoris et fidei est, quod Dominus omnino vult ut fiat Ipsi ab homine. Verbo, facite a vobis, et credite quod a Domino; sic facitis sicut a vobis."
[10.] At tunc quaesiverunt, num facere sicut a se, [1]sit inditum homini a creatione. Respondit angelus, "Non inditum est, quia facere a Se est solius Dei; sed datur continue, hoc est adjungitur continue, et tunc quantum homo facit bonum et credit verum sicut a se, est angelus caeli; at quantum facit malum et inde credit falsum, quod etiam est sicut a se, tantum est spiritus inferni. Quod hoc etiam sit sicut a se, miramini, sed usque videtis hoc, dum oratis ut a diabolo custodiamini ne vos seducat, ne intret in vos sicut in Judam, impleat vos omni iniquitate, ac destruat et animam et corpus; sed omnis reus fit, qui credit quod faciat a se, sive sit bonum sive sit malum; sed non reus fit qui credit quod faciat sicut a se; nam si credit quod bonum sit a se, vindicat sibi id quod Dei est; et si credit quod malum sit a se, attribuit sibi id quod diaboli est."
[11.] De Baptismo dixerunt, quod sit lavatio spiritualis, quae est reformatio et regeneratio; et quod infans reformetur et regeneretur, dum adultus factus facit illa quae patrini pro illo spoponderunt, quae sunt duo, Paenitentia et Fides in Deum, nam primum spondent, ut abdicet Diabolum et omnia ejus opera; secundum, ut credat in Deum. Omnes infantes in caelo in illa duo initiantur, sed his Diabolus est infernum, ac Deus est Dominus. Praeterea baptismus est signum coram angelis quod homo sit ab ecclesia. His auditis dixerunt e coetu, "Haec intelligimus."
[12.] Sed tunc audita est vox a latere, clamans, "Non intelligimus;" et alia vox, "Non volumus intelligere;" et inquisitum a quibus illae voces; et compertum quod ab illis, qui apud se confirmaverunt falsa fidei, et qui voluerunt credi ut oracula, et sic adorari.
Dixerunt angeli, "Ne miremini; tales sunt hodie permulti; apparent nobis e caelo sicut sculptilia tali arte facta ut possint movere labia, ac sonare sicut organa; et non sciunt, num halitus, ex quo sonant, ex inferno sit, vel num e caelo, quia non sciunt num falsum sit, vel num verum; ratiocinantur et ratiocinantur; tum confirmant et confirmant, nec vident quicquam num ita sit. Sed sciatis quod ingenium humanum possit confirmare quicquid vult, usque ut appareat sicut ita sit; quare hoc possunt haeretici, hoc impii, immo athei quod Deus non sit sed natura sola."
[13.] Posthac coetus ille ex Anglis accensus desiderio sapiendi, dixit ad angelos, "Loquuntur tam varia de Sacra Cena; dicite nobis quid veritas."
Responderunt angeli, "Veritas est, quod homo, qui spectat ad Dominum, et paenitentiam agit, per sanctissimum illud conjungatur Domino, ac introducatur in caelum."
Sed dixerunt e coetu, "Hoc mysterium est."
Et responderunt angeli, "Est mysterium, sed usque tale, ut possit intelligi. Panis et vinum hoc non faciunt; non aliquid sanctum est ab illis; sed correspondent sibi mutuo panis materialis et panis spiritualis, ac vinum materiale et vinum spirituale, et panis spiritualis est sanctum amoris, et vinum spirituale est sanctum fidei, utrumque a Domino, et utrumque Dominus. Inde conjunctio Domini cum homine, et hominis cum Domino; non cum pane et vino, sed cum amore et fide hominis qui paenitentiam egerat; et conjunctio cum Domino est quoque introductio In caelum."
Et postquam angeli docuerunt illos aliquid de correspondentia, dixerunt e coetu, "Nunc primum etiam hoc possumus intelligere." Et cum hoc dixerunt, ecce flammeum e caelo cum luce descendens consociavit illos cum angelis, et amaverunt se mutuo.
@1 sit pro “fit” (vidi Apoc. Rev., n. 224).
(2) 直訳
621. His adjicientur haec Memorabilia. Primum :― これらにこれらのメモラビリアが加えられる。第一のもの――
Vidi coetum spirituum, omnes super genubus, orantes ad Deum, ut mitteret ad se angelos, cum quibus loquantur ore ad os, et quibus aperiant cordis sui cogitata. 私は霊の集団を見た、すべての者はひざの上で、神へ祈っている者〔であった〕、自分たちに天使を遣わす(送る)ように、その者と口で口へ(面と向かって)話す、またその者に自分の心の考え(意見)を明らかにする。
Et cum surrexerunt, visi sunt tres angeli in byssino stantes in conspectu illorum; また立ち上がったとき麻布の中の三人の天使が見られた、彼らの視野の中に立っている。
et dixerunt, "Audivit Dominus Jesus Christus preces vestras, et ideo nos misit ad vos; また彼らは言った、「主イエス・キリストがあなたがたの祈りを聞いた、またそれゆえ、私たちをあなたがたへ派遣した。
aperite nobis cordis vestri cogitata." 私たちにあなたがたの心の考え(意見)を明らかにせよ」。
[2.] Et responderunt "Dixerunt nobis sacerdotes, quod in rebus theologicis non valeat intellectus sed fides et quod fides intellectualis in illis non conducat, quia haec trahit et sapit ex homine et non a Deo. [2] また彼らは言った、「聖職者たちは私たちに言った、神学の事柄の中で理解力は力がないこと、しかし信仰〔が力がある〕、また知的な信仰は役立たない(適当でない)こと、これは人間から持ってくる、また賢明である、また神からでない。
Nos sumus Angli, et audivimus plura ex sacro nostro ministerio, quae credidimus; 私たちはイギリス人である、また私たちは私たちの聖なる召使いから多くのものを聞いた、それらを私たちは信じた。
sed cum locuti sumus cum aliis, qui etiam se vocabant Reformatos, et cum aliis qui se vocabant Romano-Catholicos, et porro cum Sectariis, apparebant omnes docti, et tamen in rebus multis non unus consensit cum altero, et usque omnes dixerunt, `Credite nobis,' et aliqui, `Sumus ministri Dei, et scimus.' しかし、私たちが他の者と話したとき、その者もまた自分自身を改革派教会の者と呼んだ、また他の者と、その者は自分自身をローマカトリック教徒と呼んだ、さらに分派の支持者(非国教徒)と、すべての者は学問のある者に見えれた、またそれでも多くの事柄の中である者は他の者と一致していない、またそれでもすべての者は言った「私たちを信じよ、また他の者は、「私たちは神の召使いである、私は知っている」。
At quia novimus, quod Divinae veritates, quae vocantur fidei et sunt ecclesiae, non sint alicui ex solo natali, nec ex hereditario, sed e caelo a Deo, et quia illae monstrant viam ad caelum, ac intrant vitam una cum bono charitatis, et sic ducunt ad vitam aeternam, anxii facti sumus, et super genubus oravimus ad Deum." しかし、私たちは知っているので、神的な〝真理〟は、それは信仰のものと呼ばれ、教会のものである、ある者に出産だけらでない、遺伝からでもない、しかし、神により天界から、またそれは編会への道を示す、そして仁愛の善と一緒の生活を入る、またこのように永遠のいのちへ導く、私たちは不安になり、またひざの上で神へ祈った」。
[3.] Tunc responderunt angeli, "Legite Verbum, et credite in Dominum, et videbitis veritates, quae fidei et vitae vestrae erunt; [3] その時、天使たちは答えた、「みことばを読め、また主を信じよ、するとあなたがたは〝真理〟を見る、それらがあなたがたの信仰といのちのものである(=になる)。
omnes in Christiano orbe ex Verbo ut ex unico fonte hauriunt sua doctrinalia." キリスト教世界の中のすべてのものは、みことばから唯一の泉からのようにその教えの事柄を汲む(吸収する)」。
At duo ex coetu dixerunt, "Legimus sed non intelleximus." しかし、集団から二人の者が言った、「私たちは読んだ、しかし、理解しなかった」。
Et responderunt angeli, "Non adivistis Dominum, qui est Verbum, et quoque prius confirmavistis vos in falsis." また天使たちは答えた、「あなたがたは主に近づいていない(adeo)それはみことばである、そしてまた、前もってあなたがたは虚偽を確信した」。
Et porro dixerunt angeli, "Quid fides absque luce, et quid cogitare absque intelligere? またさらに天使たちは言った、「光なしに信仰とは何か、また理解することなしに考えることは何か?
Hoc non est humanum. これは人間性ではない。
Corvi et picae etiam possunt discere loqui absque intellectu. カラスとカササギもまた理解力なしに話しことを学ぶことができる。
Possumus vobis asseverate, quod unusquisque homo, cujus anima desiderat, possit videre veritates Verbi in luce; 私たちはあなたがたに断言することができる、だれでも人間は、その霊魂が望む、光の中でみことばの〝真理〟を見ることができる。
non datur animal, quod non scit suae vitae cibum, dum videt illum; 動物は存在しない、自分のいのちの食物を知らないこと、それを見る時。
et homo est animal rationale et spirituale; また人間は理性的で霊的な動物である。
hic videt suae vitae, non ita corporis, sed animae cibum, qui est verum fidei, si esurit illum, et petit illum a Domino. この者は自分のいのちのものを見る、そのように身体のものでない、しかし霊魂の職も地を、それは信仰の真理である、もしそれを飢えるなら、また主からそれを求める。
[4.] Quicquid etiam non recipitur intellectu, hoc nec inhaeret memoriae quoad rem, sed solum quoad voces; [4] さらにまた理解力で受け入れないものは何でも、これは事柄に関して記憶に残らない、しかし単に音声に関して。
quare cum despeximus e caelo in mundum, non vidimus quicquam, sed modo audivimus sonos, plerosque disharmonicos. それゆえ、私たちは天界から世の中に見おろした時、私たちは何も見ないで、しかし、単に音声を聞いた、大部分が不調和な。
Sed enumerabimus aliqua, quae docti e clero removerunt ab intellectu, non scientes quod binae viae ad intellectum sint, una e mundo et altera e caelo, et quod Dominus subducat intellectum e mundo dum illustrat illum; しかし、私たちは何らかのものをすっかり語る(列挙する)、それは聖職者からの学問のあるものが理解力から遠ざけた(取り去った)、知らないで、理解力への二つの道があることを、一つは世から、もう一つは天界から、また主が世から理解力を遠ざけること、彼を照らす時。
at si intellectus clauditur ex religione, clauditur ei via e caelo, et tunc homo non plus videt in Verbo quam caecus; しかし、もし、理解力が宗教から閉ざされるなら、彼に天界からの道は閉ざされる、またその時、人間は盲人よりもさらにみことばの中に見ない。
vidimus plures tales cecidisse in foveas, e quibus non surrexerunt. 私たちは多くの者を見ている、穴の中に落ち込んでしまっている(cado不定詞完了)このような者を、それらから起き上がらなかった。
[5.] Sint exempla illustrationi:― [5] 説明の例がある――
Annon intelligere potestis quid charitas et quid fides, quod charitas sit bene cum proximo agere, et quod fides sit recte de eo, et de essentialibus ecclesiae cogitare? あなたがたは理解することができないのか? 何が仁愛か、また何が信仰か、仁愛は隣人に善く行なうことであること、また信仰はそれについて、また教会の本質的なものについて正しく考えることであること。
et inde quod qui bene agit et recte cogitat, hoc est, qui bene vivit et recte credit, salvetur." またここから、善く行ない、また正しく考える者は、すなわち、善く生き、また正しく信ずる者は救われること」。
Ad haec dixerunt quod intelligant. これらに彼らは言った、理解していること。