原典講読『真のキリスト教』620

(1) 原文
620. Quod regeneratio absque veris, per quae formatur fides, non dabilis sit, illustrari potest per has comparationes. Non plus dabilis est quam mens humana absque intellectu; intellectus enim formatur per vera, et ideo docet quid credendum, et quid faciendum est, et quid regeneratio, et quomodo fiat. Regeneratio absque veris nec plus dabilis est, quam vivificatio animalium et vegetatio arborum absque luce e sole; nam nisi sol simul daret lucem sicut dat calorem, fieret sol, sicut describitur in Apocalypsi tanquam saccus pilosus (vi. 12); ac atratus Joel [1]ii. 10; iii. 4 [B.A. ii. 31]); et sic merae tenebrae forent super terra (Joel iv. [B.A. iii.] 15); similiter foret cum homine absque veris, quae lucem a se emittunt; Sol enim a quo luces veritatum profluunt, est Dominus in mundo spirituali; nisi inde spiritualis lux in mentes humanas [2]influeret, foret ecclesia in meris tenebris, aut in umbra ex perpetua eclipsi. Regeneratio, quae fit per fidem et charitatem, absque veris quae docent et ducunt, foret sicut navigatio in magno oceano absque gubernaculo, aut absque cysti nautica et mappis: ac foret sicut equitatio in opaca silva tempore noctis. Visus internus mentis apud illos, qui non in veris sunt, sed in falsis, et haec credunt esse vera, comparari potest cum visu illorum apud quos nervi optici obstructi sunt, et oculus usque apparet integer et videns, tametsi nihil videt; quae caecitas a medicis vocatur amaurosis et gutta serena; est enim rationale seu intellectuale apud illos superius obstructum, et modo inferius apertum, ex quo lux rationalis fit sicut lux ocularis, et inde omnia judicia modo imaginaria, et ex meris fallaciis connexa: et tunc homines starent sicut in foris astrologi cum longis tubis opticis, et vana vaticinia edunt. Tales fierent omnes studiosi theologiae, nisi genuina vera ex Verbo a Domino aperirentur.
 
   @1 ii. 10; iii. 4 [B.A. ii. 31] pro “iii. 11” @2 influeret pro “influerent”
 
(2) 直訳
620. Quod regeneratio absque veris, per quae formatur fides, non dabilis sit, illustrari potest per has comparationes. 真理なしに再生は、それによって信仰が形成される、ありえないこと。これらのたとえのによって説明されることができる。
Non plus dabilis est quam mens humana absque intellectu; さらにありえないこと、理解力なしに人間の心〔がある〕よりも。
intellectus enim formatur per vera, et ideo docet quid credendum, et quid faciendum est, et quid regeneratio, et quomodo fiat. というのは、理解力は真理によって形成されるから、またそれゆえ、何を信じなければならないか教える、また、何を行なわなければならないか、また何が再生か、またどのように生じるか。
Regeneratio absque veris nec plus dabilis est, quam vivificatio animalium et vegetatio arborum absque luce e sole; 真理なしの再生もさらにありえない、太陽からの光なしに動物の活性化と木の植物の(植物の)生長よりも。
nam nisi sol simul daret lucem sicut dat calorem, fieret sol, sicut describitur in Apocalypsi tanquam saccus pilosus (vi. 12); なぜなら、太陽が一緒に光を与えないなら、熱を与えるように、太陽はなったであろうからである、「黙示録」の中に描かれているように、あたかも毛深い☆麻布(麻袋)のように(6:12)
ギリシア原文は「毛でできた」です。すなわち、「毛布でできた袋」ですが、どんなものか想像つきません。新改訳聖書のように「毛の荒布」と訳しておけばよいでしょう。
ac atratus Joel [1]ii. 10; iii. 4 [B.A. ii. 31]); そして暗くなった(黒くなった)(〕ヨエル2:10, 2:31)
et sic merae tenebrae forent super terra (Joel iv. [B.A. iii.] 15); またこのように地の上に暗やみそのものになったであろう(ヨエル3:15)
similiter foret cum homine absque veris, quae lucem a se emittunt; 同様に、真理なしに人間に、なった、それは光をそれ自体から発する。
Sol enim a quo luces veritatum profluunt, est Dominus in mundo spirituali; というのは、太陽は、それから〝真理〟の光が発する、霊界の中の太陽であるから。
nisi inde spiritualis lux in mentes humanas [2]influeret, foret ecclesia in meris tenebris, aut in umbra ex perpetua eclipsi. ここから霊的な光が人間の心の中に流入しなかったなら、教会は暗やみそのものの中にあったであろう、または絶え間のない(日)食から陰の中に。
Regeneratio, quae fit per fidem et charitatem, absque veris quae docent et ducunt, foret sicut navigatio in magno oceano absque gubernaculo, aut absque cysti nautica et mappis: 再生は、それは信仰と仁愛によって生ずる、真理なしに、それは教え、導く、舵(舵輪)なしに大海の中の航海のようになるであろう、または羅針盤と地図(海図)しに。
ac foret sicut equitatio in opaca silva tempore noctis. そして、夜の時、暗い森の中の騎乗のようになるであろう。
Visus internus mentis apud illos, qui non in veris sunt, sed in falsis, et haec credunt esse vera, comparari potest cum visu illorum apud quos nervi optici obstructi sunt, et oculus usque apparet integer et videns, tametsi nihil videt; 彼らのもとの心の内的な視覚は、その者は真理の中にいない、しかし、虚偽の中に、またこれらを真理であることを信じる、彼らの視覚にたとえられることができる、彼らのもとに眼の神経は遮断されている、またそれでも目は完全であり(そこなわれていない)また見ている〔ように〕見える、それでも何も見ない。
quae caecitas a medicis vocatur amaurosis et gutta serena; その盲目は医者により黒内障〔視神経の疾患からの視覚の喪失〕や黒そこひ(黒内障)と呼ばれている。
est enim rationale seu intellectuale apud illos superius obstructum, et modo inferius apertum, ex quo lux rationalis fit sicut lux ocularis, et inde omnia judicia modo imaginaria, et ex meris fallaciis connexa: というのは、彼らのもとの理性的なものと知性的なものは上でふさがれている、また単に下で開かれている、そこから理性的な光は眼の光のようになる、またここからすべての判断()は単なる想像(上のもの)に、また欺きそのものが接合されたものから。
et tunc homines starent sicut in foris astrologi cum longis tubis opticis, et vana vaticinia edunt. またその時、人間は長い望遠鏡ともに外側の中に占星術師のように立つ、またむなしい(むだな)権威ある所説(独裁的な言明)を〔声に〕出す。
Tales fierent omnes studiosi theologiae, nisi genuina vera ex Verbo a Domino aperirentur. このような者になったであろう、神学のすべて専心する者は、主により明らかにされたみことばからの本物の真理がないなら。
 
@1 ii. 10; iii. 4 [B.A. ii. 31] pro “iii. 11” 注1 iii. 11」の代わりにii:10ii:31
@2 influeret pro “influerent” 注2 influerent」の代わりにinflueret
 
(3) 訳文
620. 真理によって信仰が形成されるその真理なしに再生はありえないことは、これらのたとえによって説明されることができる。
 理解力なしに人間の心があることよりもさらにありえない。というのは、理解力は真理によって形成され、またそれゆえ、何を信じなければならないか、また、何を行なわなければならないか、また何が再生か、またどのように生じるか教えるからである。
 真理なしの再生も、太陽からの光なしに動物の活性化と木の植物の生長よりもさらにありえない。なぜなら、太陽が、熱を与えるように一緒に光を与えないなら、太陽は「黙示録」の中に描かれているように、あたかも毛の荒布のように (6:12)、そして(黒くなったなったであろう(ヨエル2:10, 2:31)、またこのように地の上に暗やみそのものになったであろうからである(ヨエル3:15)。真理自体から光を発するその真理なしに人間に同様になったであろう。
 というのは、太陽は、それから〝真理〟の光が発する、霊界の中の太陽であるから。ここから霊的な光が人間の心の中に流入しなかったなら、教会は暗やみそのものの中に、または絶え間のない(日)食から陰の中にあったであろう。
信仰と仁愛によって生ずる再生は、教え、導く真理がないなら、舵なしに、または羅針盤と地図(海図)しに、大海の中を航海するようなものになるであろう。そして、夜の時、暗い森の中で騎乗するようなものになるであろう。
真理の中にいない、しかし、虚偽の中に、またこれらを真理であることを信じる者のもとの心の内的な視覚は、彼らのもとに眼の神経が遮断され、それでも目は完全であり、また見ている〔ように〕見える、それでも何も見ない者の視覚にたとえられることができる。その盲目は医者により黒内障または黒そこひと呼ばれている。というのは、彼らのもとの理性的なものと知性的なものは上でふさがれ、また単に下で開かれ、そこから理性的な光は眼の光のようになり、またここからすべての判断は単なる想像に、また欺きそのものが接合されたものになるから。またその時、人間は長い望遠鏡ともに占星術師のように外に立ち、むなしい予言を声に出す。
 神学に専心するすべての者は、主により明らかにされたみことばからの本物の真理がないなら、このような者になったであろう。

コメントを残す