(1) 原文
616. Dicite si potestis, num usquam dari possit stupiditas caecior de regeneratione, quam qualis est apud illos qui se in hodierna fide confirmant, quae est, quod fides infundatur homini cum est sicut truncus aut lapis, et quod tunc illam infusam sequatur justificatio, quae est, remissio peccatorum, regeneratio, praeter plura dona; et quod operatio hominis prorsus excludenda sit, propter causam, ne merito Christi aliquam vim inferat! Quod dogma ut adhuc firmius stabiliretur, homini omne liberum arbitrium in spiritualibus praeripuerunt, inducendo plenariam impotentiam in illis; et tunc sicut Deus solum operaretur a sua parte, et nulla potentia data foret homini cooperandi a sua, et sic se conjungendi. Quid tunc homo quoad regenerationem, nisi sicut vinctus quoad manus et pedes, similis vinctis in navibus, [1]galeris, vocatis? qui si manicis et pedicis se exsolverent, similiter ut illi puniretur et morti damnaretur, hoc est, si ex libero arbitrio bonum faceret proximo, et ex se crederet in Deum, salutis causa. Quid foret homo in talibus confirmatus, et tamen in pio desiderio caeli, nisi sicut larva stans in visione, num fides illa cum suis beneficiis infusa sit, aut si non, num infundatur; proinde num Deus Pater misertus sit, aut num Filius Ipsius intercesserit, aut num Spiritus Sanctus alibi occupatus non operetur? Et tandem ex plenaria ignorantia de hoc recederet, et se consolaretur per hoc, quod "forte gratia illa moralitati vitae meae, in qua sum et maneo sicut prius, insit, et sic illa in me sancta, at in illis, qui fidem illam non adepti sunt, profana; quare ut sanctitas in moralitate mea remaneat, cavebo posthac ne ex me operer fidem, nec charitatem;" praeter plura. Talis larva, aut si mavis, talis statua salis fit omnis, qui cogitat de regeneratione absque libero arbitrio in spiritualibus.
@1 galeris pro “galeres”
(2) 直訳
616. Dicite si potestis, num usquam dari possit stupiditas caecior de regeneratione, quam qualis est apud illos qui se in hodierna fide confirmant, quae est, quod fides infundatur homini cum est sicut truncus aut lapis, et quod tunc illam infusam sequatur justificatio, quae est, remissio peccatorum, regeneratio, praeter plura dona; 言え、もし、あなたがたができるなら、再生についてさらに盲目な愚かさが存在することができるかこれまでに(かつて)、彼らのもとにあるようなものよりも、その者は自分自身で今日の信仰を確信している、すなわち、人間に注ぎ込まれた信仰がそのとき幹または石のようであること、またその時、注ぎ込まれたそれは義になること、すなわち、罪の許し、再生、その他多くの贈り物(賜物)。
et quod operatio hominis prorsus excludenda sit, propter causam, ne merito Christi aliquam vim inferat! また人間の働きは完全に排除されなければならないこと、理由のために、キリストの功績に何らかの力を生じさせないように。
Quod dogma ut adhuc firmius stabiliretur, homini omne liberum arbitrium in spiritualibus praeripuerunt, inducendo plenariam impotentiam in illis; 〔その〕教義が今でも(さらに)強固に確立されるために、人間に霊的なものの中でのすべての選択の自由が取り去られた、導き入れて、それら〔霊的なもの〕の中に完全な無力を。
et tunc sicut Deus solum operaretur a sua parte, et nulla potentia data foret homini cooperandi a sua, et sic se conjungendi. またその時、神だけが自分の側から働くように、また自分〔の側〕から協働する、何も力が与えられない。
Quid tunc homo quoad regenerationem, nisi sicut vinctus quoad manus et pedes, similis vinctis in navibus, [1]galeris, vocatis? その時、人間は何か? 再生に関して、手と足に関して(縛られた)束縛されたようでないなら、船の中の捕虜に等しい、ガレー船を漕ぐ刑☆とあなたがたが呼ぶ。
☆ 下記の「注」参照。
qui si manicis et pedicis se exsolverent, similiter ut illi puniretur et morti damnaretur, hoc est, si ex libero arbitrio bonum faceret proximo, et ex se crederet in Deum, salutis causa. その者は、もし手かせと足かせで自分自身が解かれる(解放される)なら、彼らのように同様に罰せられる、また死で断罪される、すなわち、もし選択の自由から隣人に善を行なうなら、また自分自身から神を信じるなら、救いのために。
Quid foret homo in talibus confirmatus, et tamen in pio desiderio caeli, nisi sicut larva stans in visione, num fides illa cum suis beneficiis infusa sit, aut si non, num infundatur; そのような確信の中の人間は何が生じるか(何になるか)、またそれでも天界への敬虔な願望の中に、幻覚の中で立っている幽霊のようでないなら、その信仰はその恩恵とともに注ぎ込まれたのか、またはもし〔そうで〕ないなら、注ぎ込れるのか。
proinde num Deus Pater misertus sit, aut num Filius Ipsius intercesserit, aut num Spiritus Sanctus alibi occupatus non operetur? それゆえに、父なる神は哀れむのか、または子なる神は仲裁するのか、または聖霊は他のところに占められて、働かないのか?〔などと考えて〕
Et tandem ex plenaria ignorantia de hoc recederet, et se consolaretur per hoc, quod "forte gratia illa moralitati vitae meae, in qua sum et maneo sicut prius, insit, et sic illa in me sancta, at in illis, qui fidem illam non adepti sunt, profana; また最後に、このことについての完全な無知から引き下がる(やめる)、また自分自身をこのことによって慰める、「おそらく、その恵みは私の生活の徳性に、その中に私はいるまた最初のようにとどまる、内在する、またこのようにそれは私の中で聖なるもの〔である〕、しかし彼らの中で、その者はその信仰を得なかった(adipisor)、冒涜〔である〕。
quare ut sanctitas in moralitate mea remaneat, cavebo posthac ne ex me operer fidem, nec charitatem;" それゆえ、私の徳性の中に神聖さが残るために、今後、私は用心しよう、私から信仰を働かせないように、仁愛もない」。
praeter plura. ほかに多くのもの。
Talis larva, aut si mavis, talis statua salis fit omnis, qui cogitat de regeneratione absque libero arbitrio in spiritualibus. このような幽霊、またはもしあなたが好むなら(malo)、すべての者はこのような塩の像になる、その者は霊的なものの中での霊的な自由なしに再生について考える。
@1 galeris pro “galeres” 注1 「galeres」の代わりにgaleris
注 ここはこのようにgalerisと校訂されてきたがフランス語galères「ガレー船を漕ぐ刑」のつもりであった。
(3) 訳文
616. 再生について、彼らのもとにあるようなものよりも、これまでにさらに盲目な愚かさが存在することができるか、もし、あなたがたができるなら、言え。その彼らは自分自身で今日の信仰を、すなわち、人間に注ぎ込まれた信仰がそのとき幹または石のようであること、またその時、注ぎ込まれたそれは義に、すなわち、罪の許し、再生、その他多くの賜物なること、また人間の働きは、キリストの功績に何らかの力を生じさせないように理由のために、完全に排除されなければならないことを確信している。
〔その〕教義が今でも(さらに)強固に確立されるために、人間に霊的なものの中で、それら〔霊的なもの〕の中に完全な無力を導き入れて、またその時、神だけが自分の側から働き、また自分〔の側〕から協働するように、何も力が与えられないで、。すべての選択の自由が取り去られた。
その時、人間は再生に関して、手と足に関して縛られたようでないなら何か? ガレー船を漕ぐ刑とあなたがたが呼ぶ、その船の捕虜に等しい。その者は、もし手かせと足かせが解放されるなら、すなわち、もし選択の自由から隣人に善を行なうなら、また自分自身から救いのために神を信じるなら、彼らのように同様に罰せられ、死で断罪される。
そのような確信の中の、またそれでも天界への敬虔な願望の中にいる人間は、その信仰はその恩恵とともに注ぎ込まれたのか、またはもし〔そうで〕ないなら、注ぎ込れるのか、それゆえ、父なる神は哀れむのか、または子なる神は仲裁するのか、または聖霊は他のところに占められて、働かないのか〔などと考えて〕幻覚の中で立っている幽霊のようでないなら何になるかのか。
また最後に、このことについての完全な無知から引き下がり、また自分自身をこのことによって慰める、「おそらく、その恵みは私の生活の徳性に内在する、その中に私はいるまた最初のようにとどまる、またこのようにそれは私の中で聖なるもの、しかし、その信仰を得なかった者の中で冒涜である。 それゆえ、私の徳性の中に神聖さが残るために、今後、私は、私から信仰を、仁愛も働かせないように用心しよう」。ほかに多くのもの。
霊的なものの中での霊的な自由なしに再生について考える者は、このような幽霊、またはもしあなたが好むなら、すべての者はこのような塩の像になる。