原典講読『真のキリスト教』607

[IX.]
QUOD HOMO REGENERATUS SIT IN COMMUNIONE CUM ANGELIS CAELI,
ET NON REGENERATUS IN COMMUNIONE CUM SPIRITIBUS INFERNI.
再生された人間は天界の天使との交際(接触)の中にいること、
また再生されない〔人間〕は地獄の霊との交際の中に。
 
(1) 原文
607. Quod omnis homo sit in communione, hoc est, in consociatione cum angelis caeli, aut cum spiritibus inferni, est causa, quia natus est ut fiat spiritualis; et hoc non possibile est, nisi ut cum illis, qui spirituales sunt, in quadam conjunctione sit. Quod homo in utroque mundo, naturali et spirituali, quoad mentem sit, in libro De Caelo et Inferno, ostensum est. Sed de hac conjunctione non homo, nec angelus ac spiritus scit, ex causa, quia homo, quamdiu vivit in mundo, est in statu naturali, ac angelus et spiritus in statu spirituali; et propter discrimen inter naturale et spirituale, non apparet unus alteri. Hoc discrimen, quale est, descriptum est in libro De Amore Conjugiali, in Memorabili ibi (n. 326-329 [hoc quoque videatur supra, n. 280]): ex quo patet, quod non sint conjuncti quoad cogitationes, sed quoad affectiones, et super his vix aliquis reflectit, quia non sunt in luce, in qua est intellectus et inde ejus cogitatio, sed in calore in quo est voluntas et inde amoris ejus affectio. Conjunctio per affectiones amoris inter homines ac inter angelos et spiritus, tam arcta est, ut si scinderetur, et illi inde separarentur, homines actutum caderent in deliquium; et si non resarciretur, et illi conjungerentur, homines exspirarent. [2.] Quod dictum sit, quod homo per regenerationem fiat spiritualis, non intelligitur quod fiat spiritualis qualis est angelus in se, sed quod fiat spiritualis naturalis; hoc est, quod intus in ejus naturali sit spirituale, ad similitudinem sicut cogitatio est in loquela, et sicut voluntas in actione; nam cessante una cessat altera. Similiter est spiritus hominis in singulis quae fiunt in corpore, et hic est qui agit naturale ad faciendum quod facit. Naturale in se spectatum est passivum seu vis mortua; spirituale autem est activum seu vis viva: passivum seu vis mortua non potest agere ex se, sed agendum est ab activo seu vi viva. [3.] Quoniam homo in communione cum indigenis mundi spiritualis continue vivit, ideo etiam, cum e mundo naturali excedit, statim inseritur similibus cum quibus fuerat in mundo: inde est, quod unusquisque post mortem videatur sibi sicut adhuc viveret in mundo; nam tunc cum similibus quoad affectiones suae voluntatis, in consortium venit, quos tunc agnoscit, similiter ut propinqui et affines agnoscunt suos in mundo: et hoc est, quod in Verbo dicitur de illis qui moriuntur, quod congregati et collecti sint ad suos. Ex his nunc constare potest, quod homo regeneratus sit in communione cum angelis caeli, et non regeneratus cum spiritibus inferni.
 
(2) 直訳
607. Quod omnis homo sit in communione, hoc est, in consociatione cum angelis caeli, aut cum spiritibus inferni, est causa, quia natus est ut fiat spiritualis; すべての人間は交際(接触)の中にいること、すなわち、天界の天使との交際の中に、または地獄の霊との、理由がある、霊的なものとなるように生まれているからである。
et hoc non possibile est, nisi ut cum illis, qui spirituales sunt, in quadam conjunctione sit. また、このことは可能ではない、彼らとともにのようにでないなら、その者は霊的である、ある種の結合の中にいる。
Quod homo in utroque mundo, naturali et spirituali, quoad mentem sit, in libro De Caelo et Inferno, ostensum est. 人間は両方の世界の中に、自然的と霊的な、心に関していることは、『天界と地獄』の本の中に示されている。
Sed de hac conjunctione non homo, nec angelus ac spiritus scit, ex causa, quia homo, quamdiu vivit in mundo, est in statu naturali, ac angelus et spiritus in statu spirituali; しかし、この結合について、人間は、天使と霊も知らない、理由から、人間は世の中に生きるかぎり(間)、自然的な状態の中にいるからである、そして天使と霊は霊的な状態の中に。
et propter discrimen inter naturale et spirituale, non apparet unus alteri. また自然的なものと霊的なものの間の相違のために、一方はもう一方に見られない。
Hoc discrimen, quale est, descriptum est in libro De Amore Conjugiali, in Memorabili ibi (n. 326-329 [hoc quoque videatur supra, n. 280]): この相違が、どんなものであるか、『結婚愛』の本の中に述べられている、そこにメモラビリアの中に(326-329)
ex quo patet, quod non sint conjuncti quoad cogitationes, sed quoad affectiones, et super his vix aliquis reflectit, quia non sunt in luce, in qua est intellectus et inde ejus cogitatio, sed in calore in quo est voluntas et inde amoris ejus affectio. そこから明らかである、思考に関して結合していないこと、しかし情愛に関して、またこれらの上にほとんどだれかが熟考しない、光の中にいないので、その中に理解力とここからの思考がある、しかし、熱の中に、その中に意志とここからのその愛の情愛がある。
Conjunctio per affectiones amoris inter homines ac inter angelos et spiritus, tam arcta est, ut si scinderetur, et illi inde separarentur, homines actutum caderent in deliquium; 人間の間のそして天使と霊の間の愛の情愛によっての結合はこれほどに堅い、もし引き裂かれるなら、また彼らがここから分離されるなら、人間は直ちに気絶の中に陥るような。
et si non resarciretur, et illi conjungerentur, homines exspirarent. またもし、直されないなら、また彼らが結合されない、人間は死ぬ(消滅する)
[2.] Quod dictum sit, quod homo per regenerationem fiat spiritualis, non intelligitur quod fiat spiritualis qualis est angelus in se, sed quod fiat spiritualis naturalis; [2] 言われたことは、人間が再生によって霊的になること、霊的なものになることを意味しない、本質的に天使であるような、しかし、霊的自然的(なもの)なること。
hoc est, quod intus in ejus naturali sit spirituale, ad similitudinem sicut cogitatio est in loquela, et sicut voluntas in actione; すなわち、彼の自然的なものの中の内部に霊的なものがあること、似ているもの(比喩)に向けて、思考が話すことの中にあるような、また意志が活動の中に。
nam cessante una cessat altera. なぜなら、一方がやめてもう一方がやめるからである。
Similiter est spiritus hominis in singulis quae fiunt in corpore, et hic est qui agit naturale ad faciendum quod facit. 同様に、人間の霊は個々のものの中にある、それらは身体の中で行なわれる、またこれである、それが自然的なものに働きかける、なし遂げるもの(生じること)行なうことへ向けて。
Naturale in se spectatum est passivum seu vis mortua; 本質的に見られた自然的なものは、受動的なものまたは死んだ力である。
spirituale autem est activum seu vis viva: けれども、霊的なものは活動原理(能動的なもの)または生きた力である。
passivum seu vis mortua non potest agere ex se, sed agendum est ab activo seu vi viva. 受動的なものまたは死んだ力はそれ自体から行動することはできない、しかし、活動原理(能動的なもの)または生きた力から働きかけられる。
[3.] Quoniam homo in communione cum indigenis mundi spiritualis continue vivit, ideo etiam, cum e mundo naturali excedit, statim inseritur similibus cum quibus fuerat in mundo: [3] 人間は霊界の原住民(土着の者)の交際の中に絶えず生きているので、それゆえさらにまた、自然界から去ったとき、直ちに、似ている者に導入される、世の中でいたそれらの者に。
inde est, quod unusquisque post mortem videatur sibi sicut adhuc viveret in mundo; ここからである、それぞれの者は、死後、自分自身に見られる、依然として世の中で生きているように。
nam tunc cum similibus quoad affectiones suae voluntatis, in consortium venit, quos tunc agnoscit, similiter ut propinqui et affines agnoscunt suos in mundo: なぜなら、その時、自分の意志の情愛に関して似た者と、交わりの中にやって来るからである、その者を、その時、認める、同様に、世の中の自分の親類と親族のように認める。
et hoc est, quod in Verbo dicitur de illis qui moriuntur, quod congregati et collecti sint ad suos. またこのことである、みことばの中で彼らについて言われていること、その者は死んだ、自分のもとに集められ、迎えられること。
Ex his nunc constare potest, quod homo regeneratus sit in communione cum angelis caeli, et non regeneratus cum spiritibus inferni. これらから、今や明らかにすることができる、再生された人間は天界の天使との交際(接触)中にいること、また再生されない〔人間〕は地獄の霊との交際の中に。
 
(3) 訳文
607. すべての人間が交際の中にいる、すなわち、天界の天使との、または地獄の霊との交際の中にいる理由は、霊的なものとなるように生まれているからである。また、このことは、霊的である者とのある種の結合の中にいるようにでないなら、可能ではない。
 人間は心に関して自然的と霊的な両方の世界の中にいることは、『天界と地獄』の本の中に示されている。
 しかし、この結合について、人間は、天使と霊も知らない、その理由は、人間は世の中に生きるかぎり、自然的な状態の中に、そして天使と霊は霊的な状態の中にいる、また自然的なものと霊的なものの間の相違のために、一方はもう一方に見られないからである。
 この相違が、どんなものであるかは、『結婚愛』の本の中のそこのメモラビリアに述べられている (326-329)――そこから、思考に関して結合していないこと、しかし情愛に関して、理解力とここからの思考がある光の中にいない、しかし、意志とここからのその愛の情愛がある熱の中にいるので、これらにほとんどだれも熟考しないことが明らかである。
 人間の間のそして天使と霊の間の愛の情愛による結合は、もし引き裂かれるなら、また彼らがここから分離されるなら、人間は直ちに気絶の中に陥るように、これほどに堅い。またもし、直され、彼らが結合されないないなら、人間は消滅する
 [2] 人間が再生によって霊的になると言われたことは、本質的に天使であるような霊的なものになることを意味しない、しかし、霊的自然的なることである。すなわち、比喩するなら、思考が話すことの中に、また意志が活動の中にあるよう、彼の自然的なものの中の内部に霊的なものがあることである。なぜなら、一方がやむなら、もう一方がやむからである。
 同様に、人間の霊は身体の中で行なわれる個々のものの中にある、また、それがなし遂げるもの行なうことへ向けて自然的なものに働きかけるものである。
 本質的に見られた自然的なものは、受動的なものまたは死んだ力である。けれども、霊的なものは活動的なものまたは生きた力である――受動的なものまたは死んだ力はそれ自体から行動することはできない、しかし、活動的なものまたは生きた力から働きかけられる。
 [3] 人間は霊界の原住民の交際の中に絶えず生きているので、それゆえさらにまた、自然界から去ったとき、直ちに、世の中のそれらの者に似ている者に導き入れられる――ここから、それぞれの者は、死後、自分自身に、依然として世の中で生きているように見られる。なぜなら、その時、自分の意志の情愛に関して似た者との交わりの中にやって来て、その者を、その時、世の中の自分の親類と親族のように認めるのと同様に認めるからである――このことが、みことばの中で、死んだ者について、自分のもとに集められ、迎えられる、と言われていることである。
 これらから、今や、再生された人間は天界の天使との交際中に、また再生されない〔人間〕は地獄の霊との交際の中にいることを明らかにすることができる。