(1) 原文
605. Quod homo regeneratus, hoc est, quoad voluntatem et intellectum renovatus, sit in calore caeli, hoc est, in amore ejus, et simul in luce caeli, hoc est, in sapientia ejus, et vicissim, quod homo non regeneratus sit in calore inferni, hoc est, in amore ejus, et simul in tenebris inferni, hoc est, in insaniis ejus, est hodie notum et usque ignotum. Causa est, quia ecclesia, quae hodie est, regenerationem fecit appendicem fidei suae, in quam non aliqua ratio immittenda est, consequenter nec in aliquid quod est appendicis ejus, quod, ut dictum, est regeneratio et renovatio. Hae cum ipsa fide sunt illis sicut domus, cujus januae et fenestrae clausae sunt; quare nescitur quid intus in domo illa est, num modo vacuum, vel num plenum geniis ab inferno aut angelis e caelo. Accedit, quod fallacia hoc confuderit, quae est, quod quia homo intellectu ascendere potest, paene in lucem caeli, et inde ex intelligentia cogitare et loqui de spiritualibus, qualiscunque amor voluntatis ejus sit; ex hujus veritatis ignorantia etiam ignotum factum est omne quod regenerationem et renovationem concernit.
(2) 直訳
605. Quod homo regeneratus, hoc est, quoad voluntatem et intellectum renovatus, sit in calore caeli, hoc est, in amore ejus, et simul in luce caeli, hoc est, in sapientia ejus, et vicissim, quod homo non regeneratus sit in calore inferni, hoc est, in amore ejus, et simul in tenebris inferni, hoc est, in insaniis ejus, est hodie notum et usque ignotum. 再生された人間は、すなわち、意志と理解力に関して更新された、天界の熱の中にいること、すなわち、その愛の中に、また同時に天界の光の中に、すなわち、その知恵の中に、また逆に、再生されていない〔人間〕は、地獄の熱の中にいることは、すなわち、その愛の中に、また同時に地獄の暗やみの中に、すなわち、その狂気の中に、今日、よく知られているまたそれでも知られていない。
Causa est, quia ecclesia, quae hodie est, regenerationem fecit appendicem fidei suae, in quam non aliqua ratio immittenda est, consequenter nec in aliquid quod est appendicis ejus, quod, ut dictum, est regeneratio et renovatio. 理由がある、教会は、それは今日ある、再生をその信仰の付属物にしているからである、その〔信仰〕中に何らかの理性は入ってはならない、したがって、何らかのものの中にも、それはその付属物である、それは、言われたように、再生と更新である。
Hae cum ipsa fide sunt illis sicut domus, cujus januae et fenestrae clausae sunt; これら〔再生と更新〕は信仰そのものとともに彼らに家のようである、その扉と窓は閉ざされている。
quare nescitur quid intus in domo illa est, num modo vacuum, vel num plenum geniis ab inferno aut angelis e caelo. それゆえ、その家の内部に何があるか知らない、単に空なのか、あるいは地獄からの悪鬼であるいは天界からの天使で満ちているか。
Accedit, quod fallacia hoc confuderit, quae est, quod quia homo intellectu ascendere potest, paene in lucem caeli, et inde ex intelligentia cogitare et loqui de spiritualibus, qualiscunque amor voluntatis ejus sit; 加わった(追加の事実は)、欺きがこれを混乱させた(こと)、それである、人間は理解力でのぼることができるので、ほとんど天界の光の中へ、またここから、知性が霊的なものについて考えることと話すことが〔できる〕、彼の意志の愛がどんな種類のものであっても。
ex hujus veritatis ignorantia etiam ignotum factum est omne quod regenerationem et renovationem concernit. この〝真理〟の無知から、さらにまたすべてのものを知らないこと(未知)が生じた、それは再生と更新に関係する。
(3) 訳文
605. 再生された人間は、すなわち、意志と理解力に関して更新された人間は、天界の熱の中に、すなわち、その愛の中に、また同時に天界の光の中に、すなわち、その知恵の中にいること、また逆に、再生されていない人間は、地獄の熱の中に、すなわち、その愛の中に、また同時に地獄の暗やみの中に、すなわち、その狂気の中にいることは、今日、よく知られているまたそれでも知られていない。
その理由は、今日ある教会が、再生をその信仰の付属物にしているからである、その〔信仰〕中に、したがって、その付属物である何らかのものの中にも何らかの理性は入ってはならないからである、それは、言われたように、再生と更新である。
これら〔再生と更新〕は信仰そのものとともに彼らにとって扉と窓が閉ざされている家のようである。それゆえ、その家の内部に何があるか、単に空なのか、あるいは地獄からの悪鬼であるいは天界からの天使で満ちているのか知らない。
追加の事実は、欺きがこれを混乱させたことである、それは、人間が理解力でほとんど天界の光の中へのぼることができ、またここから、、彼の意志の愛がどんな種類のものであっても、知性が霊的なものについて考えることと話すことができることである。この〝真理〟の無知から、さらにまた再生と更新に関係するすべてのものを知らないことが生じた。
(1) 原文
606. Ex his concludi possunt haec, quod homo non regeneratus sit sicut qui videt phasmata in nocte, et credit esse homines, et deinde cum regeneratur sicut idem qui illa quae vidit in nocte, in primo mane videt quod fuerint ludibria, et postea dum regeneratus est, et in die est, ut deliria. Homo non regeneratus est sicut qui somniat, et homo regeneratus est, sicut qui vigilat; in Verbo etiam vita naturalis assimilatur somno, et vita spiritualis vigiliae. Homo non regeneratus intelligitur per virgines stultas, quae habebant lampades, et non oleum; et regeneratus per virgines prudentes quae habebant lampades et simul oleum; per "lampades" intelliguntur talia quae intellectus sunt, et per "oleum" quae amoris sunt. Regenerati sunt sicut lucernae candelabri in Tabernaculo; suntque sicut panes facierum cum thure super illis ibi: et sunt qui "splendebunt sicut splendor expansi, et lucebunt sicut stellae in saeculum et aeternitatem," apud Danielem (xii. 3). Homo non regeneratus est sicut qui in horto Edenis est, ac edit ex arbore scientiae boni et mali, et propterea ex horto ejectus, immo est ipsa illa arbor; at homo regeneratus est sicut qui in horto illo est, ac edit ex arbore vitae. Quod detur ex illa edere, constat ex his in Apocalypsi,
"Vincenti dabo edere ex Arbore vitae, quae in medio paradisi Dei" (ii. 7):
per "hortum Edenis" intelligitur intelligentia in spiritualibus ex amore veri, videatur Apocalypsis Revel. (n. 90). Verbo, non regeneratus est "filius mali," et regeneratus est "filius regni" (Matth. xiii. 38): "filius mali" ibi est filius diaboli, et "filius regni" ibi est filius Domini.
(2) 直訳
606. Ex his concludi possunt haec, quod homo non regeneratus sit sicut qui videt phasmata in nocte, et credit esse homines, et deinde cum regeneratur sicut idem qui illa quae vidit in nocte, in primo mane videt quod fuerint ludibria, et postea dum regeneratus est, et in die est, ut deliria. これらから、これらが結論されることができる、再生されていない人間は、夜に幽霊を見る者のようである、また人間であることを信じる、またその後、再生されるとき、同じ者のようである、その者はそれを、それを夜に見た、朝の最初に見る、ごまかしであったこと、またその後、再生されたとき、また日の中である、狂気(狂信)のように。
Homo non regeneratus est sicut qui somniat, et homo regeneratus est, sicut qui vigilat; 再生されていない人間は、夢見る者のようである、また再生された人間は、目が覚めている者のよう。
in Verbo etiam vita naturalis assimilatur somno, et vita spiritualis vigiliae. みことばの中でもまた自然的な生活(いのち)は眠りにたとえられる、また霊的な生活(いのち)は目覚めに。
Homo non regeneratus intelligitur per virgines stultas, quae habebant lampades, et non oleum; 再生されていない人間は愚かな処女によって意味される、彼女は明かりを持った、また油を〔持た〕ない。
et regeneratus per virgines prudentes quae habebant lampades et simul oleum; また再生された〔人間〕は、賢明な処女によって、彼女は明かりと一緒に油を持った。
per "lampades" intelliguntur talia quae intellectus sunt, et per "oleum" quae amoris sunt. 「明かり」によってこのようなものが意味される、それは理解力に属す、また「油」によって、それは愛に属す。
Regenerati sunt sicut lucernae candelabri in Tabernaculo; 再生された者は幕屋の中の燭台の油ランプのようである。
suntque sicut panes facierum cum thure super illis ibi: そして顔の(供えの)パンのようである、乳香とともにそこにその上に――
et sunt qui "splendebunt sicut splendor expansi, et lucebunt sicut stellae in saeculum et aeternitatem," apud Danielem (xii. 3). またその者である「大空の輝きのように輝く、また時代の中(永久に)と永遠の(中で)星のように光る」(ダニエル12:3)。
Homo non regeneratus est sicut qui in horto Edenis est, ac edit ex arbore scientiae boni et mali, et propterea ex horto ejectus, immo est ipsa illa arbor; 再生されていない人間はエデンの園の中にいる者のようである、そして善と悪の知識の木から食べた、またその後、園から追い出された、それどころか、その木そのものである。
at homo regeneratus est sicut qui in horto illo est, ac edit ex arbore vitae. しかし、再生された人間はその園の中にいる者のようである、そしていのちの木から食べた。
Quod detur ex illa edere, constat ex his in Apocalypsi, それから食べることが与えられていることは、「黙示録」の中のこれらから明らかである、
"Vincenti dabo edere ex Arbore vitae, quae in medio paradisi Dei" (ii. 7): 「勝利した者に、わたしはいのちの木から食べることを与える、それは神のパラダイスの真ん中に」(2:7)。
per "hortum Edenis" intelligitur intelligentia in spiritualibus ex amore veri, videatur Apocalypsis Revel. (n. 90). 「エデンの園」によって真理の愛からの霊的なものの中の知性が意味される〔ことは〕、『啓示された黙示録』に見られる。
Verbo, non regeneratus est "filius mali," et regeneratus est "filius regni" (Matth. xiii. 38): 一言でいえば、再生されていな者は「悪の息子」である、また再生された者は「王国の息子」である(マタイ13:38)。
"filius mali" ibi est filius diaboli, et "filius regni" ibi est filius Domini. 「悪の息子」はそこに悪魔の息子である、また「王国の息子」はそこに主の息子である。
(3) 訳文
606. これらから、再生されていない人間は、夜に幽霊を見、人間であることを信じる者のようである、またその後、再生さるとき、それを夜に見た同じ者が、朝の最初に、ごまかしであったことを見、またその後、再生されたとき、また日中に、狂気のように見る者のようであることが結論されることができる。
再生されていない人間は、夢見る者のようであり、再生された人間は、目が覚めている者のようである。みことばの中でもまた自然的な生活(いのち)は眠りに、霊的な生活(いのち)は目覚めにたとえられる。
再生されていない人間は、明かりを持ったが、油を持たなかった愚かな処女によって、再生された人間は、明かりと一緒に油を持った賢明な処女によって意味される。「明かり」によって理解力に、また「油」によって愛に属すようなものが意味される。
再生された者は、幕屋の中の燭台の油ランプのようである。そしてそこの乳香とともにその上の供えのパンのようである――その者が「大空の輝きのように輝き、永久に永遠に星のように光る」者である(ダニエル12:3)。
再生されていない人間は、エデンの園の中にいる、そして善と悪の知識の木から食べた、またその後、園から追い出された者のようである、それどころか、その木そのものである。しかし、再生された人間はその園の中にいる、そしていのちの木から食べた者のようである。
それから食べることが与えられていることは、「黙示録」の中のこれらから明らかである、
「勝利した者に、わたしは神のパラダイスの真ん中にあるいのちの木から食べることを与える」(2:7)。
「エデンの園」によって真理の愛からの霊的なものの中の知性が意味される〔ことは〕、『啓示された黙示録』に見られる。
一言でいえば、再生されていな者は「悪の子」であり、再生された者は「王国の子」である(マタイ13:38)――「悪の子」はそこの悪魔の子であり、「王国の子」はそこの主の子である。
◎昨日の603の最初の部分に誤訳がありました。すぐにわかるかと思いますが、「霊的」ではなく「自然的」です。このことをある方からコメントしていただきました、ご指摘、ありがとうございます。