原典講読『真のキリスト教』 595

(1) 原文
595. In omni creato in mundo tam vivo quam mortuo est internum et externum, non datur unum ubi non alterum, sicut non effectus absque causa, et omne creatum aestimatur secundum bonitatem internam, et vilipenditur ex malignitate interna; similiter bonitas externa in qua est malignitas interna. Omnis sapiens in mundo, et omnis angelus in caelo ita judicat. Sed qualis homo non regeneratus est, et qualis regeneratus, illustrari potest per comparationes. Homo non regeneratus, qui simulat civem moralem et hominem Christianum, comparari potest cadaveri, quod aromaticis involvitur, quod usque spargit putorem, quo aromatica inficit, et in nares se insinuat, et laedit cerebrum: et quoque comparari potest cum mumia inaurata, aut in cippo argenteo locata, qui cum introspicitur, in aspectum venit corpus deformiter nigrum. [2.] Comparari potest cum ossibus seu sceletis in sepulcro ex lapide lazuli et pretiositatibus aliis exornato: comparari etiam potest diviti, qui induebatur purpura et bysso, cujus tamen internum fuit infernale (Luc. xvi. [19]). Comparari ulterius potest veneno saccharini saporis; cicutae florescenti; fructibus in crustis nitentibus, quorum nuclei a vermibus erosi sunt; et quoque ulceri obducto emplastro et postea levi cute, in quo non nisi quam sanies est. Internum potest ab externo aestimari in mundo, sed modo ab illis quibus non internum bonum est, et qui ideo judicant ex apparentia; aliter vero in caelo; nam cum corpus versatile circum spiritum, et flexibile a malo ad bonum, per mortem separatur, tunc manet internum, hoc enim facit spiritum ejus, et tunc apparet et e longinquo sicut serpens depositis exuviis, aut sicut lignum putre nudatum libro seu cortice, in quo splenduit. [3.] Aliter vero regeneratus; hujus internum est bonum, et externum simile externo alterius; hujus externum a prioris differt, sicut caelum ab inferno, quoniam anima boni inest, et nihil refert, sive sit magnas, et habitet in palatio, ac incedat cinctus satellitiis, sive habitet in casa, et serviatur a puero: immo sive sit Primas incinctus pallio ex purpura, et cidari duorum graduum, sive sit pastor aliquot ovium in silva, et integatur toga laxa rustica, et quoad caput tectus [1]capapello. [4.] Aurum usque est aurum, sive admotum igni fulgeat, sive super fumo quoad superficiem denigratum sit; tum sive fusum sit in formam pulchram sicut infantis, sive in formam impulchram sicut muris; mures ex auro facti, et juxta arcam positi, etiam acceptabantur et placabant (1 Sam. vi. 35 seq.). Aurum enim significat internum bonum. Adamas et rubinus, in quacunque matrice, calcaria et lutea, exempti, ex bonitate sua interna similiter aestimantur, sicut illa in collario reginae, et sic porro. Ex his patet, quod externum aestimetur ab interno, et non vicissim.
 
   @1 “capapello:”sic editiones priores; sed a Doctore Tafel legeretur “capapelle.” Vide Du Congem s, v. Capapellis.
 
(2) 直訳
595. In omni creato in mundo tam vivo quam mortuo est internum et externum, non datur unum ubi non alterum, sicut non effectus absque causa, et omne creatum aestimatur secundum bonitatem internam, et vilipenditur ex malignitate interna; 世の中のすべての被造物の中に、生きているものも死んでいるものも、内なるものと外なるものがある、あるもの(一方)は存在しない、そこにもう一つのもの(もう一方)がない、原因なしに結果がないように、またすべての被造物は内なる善良にしたがって判断される(評価される)、また内なる悪意(有害)からさげすまれる。
similiter bonitas externa in qua est malignitas interna. 同様に〔さげすまれる〕、外なる善良は、その中に内なる内なる悪意(有害)がある。
Omnis sapiens in mundo, et omnis angelus in caelo ita judicat. 世の中のすべての賢明な者は、また天界の中のすべての天使は、そのように判断する。
Sed qualis homo non regeneratus est, et qualis regeneratus, illustrari potest per comparationes. しかし、再生されていない人間がどのようなものか、また再生された〔人間がどのようなものか〕、たとえによって説明されることができる。
Homo non regeneratus, qui simulat civem moralem et hominem Christianum, comparari potest cadaveri, quod aromaticis involvitur, quod usque spargit putorem, quo aromatica inficit, et in nares se insinuat, et laedit cerebrum: 再生されていない人間は、その者は道徳的な市民とキリスト教徒の人間を偽り装う、死体にたとえられることができる、それは芳香(香料)で包まれている、それはそれでも腐臭をまき散らす、そこへ芳香が汚す(そこなう)また鼻の中にしみ込む、また脳を害する。
et quoque comparari potest cum mumia inaurata, aut in cippo argenteo locata, qui cum introspicitur, in aspectum venit corpus deformiter nigrum. そしてまた、金箔を被せたミイラにたとえられることができる、または銀の棺の中に置かれた、それは内側を見られる(注意深く調べられる)とき、視覚の中にやって来る、醜く黒い身体が。
[2.] Comparari potest cum ossibus seu sceletis in sepulcro ex lapide lazuli et pretiositatibus aliis exornato: [2] 墓の中の骨または骸骨にたとえられることができる、ラピスラズリや他の高価なもの(石)の装飾からの。
comparari etiam potest diviti, qui induebatur purpura et bysso, cujus tamen internum fuit infernale (Luc. xvi. [19]). 金持ちにもまたたとえられることができる、その者は紫色〔の服〕と亜麻布〔の服〕着ている、それでもその内なるものは地獄のものであった(ルカ16:19)
Comparari ulterius potest veneno saccharini saporis; さらに進んでたとえられることができる、砂糖の風味の毒物に。
cicutae florescenti; 花咲く毒ニンジンに。
fructibus in crustis nitentibus, quorum nuclei a vermibus erosi sunt; 光り輝く(美しい)殻の中の実に、それらの種は虫にかじられている。
et quoque ulceri obducto emplastro et postea levi cute, in quo non nisi quam sanies est. そしてまた潰瘍に、膏剤(ばんそうこう)で包まれたまたその後、軽い皮膚で、その中に膿以外でないならない。
Internum potest ab externo aestimari in mundo, sed modo ab illis quibus non internum bonum est, et qui ideo judicant ex apparentia; 世の中で内なるものが外なるものから判断される(評価される)ことができる、しかし、単にそれらから、それらに内なる善がない、またそれゆえ、その者は外観から判断する。
aliter vero in caelo; けれでも、天界の中で異なって〔いる〕。
nam cum corpus versatile circum spiritum, et flexibile a malo ad bonum, per mortem separatur, tunc manet internum, hoc enim facit spiritum ejus, et tunc apparet et e longinquo sicut serpens depositis exuviis, aut sicut lignum putre nudatum libro seu cortice, in quo splenduit. なぜなら、霊のまわりの気まぐれな身体が、また悪から善へたわめられる(曲げられる)死によって分離されるとき、その時、内なるものが残るからである、というのは、これは彼の霊をつくるから、またその時、見られる、また遠くからぬけがらを捨てたヘビのように、または(内側の)樹皮または(最も外側の)樹皮で裸にされた腐った材木のよう〔である〕、その中で輝いた。
[3.] Aliter vero regeneratus; [3] けれども、再生された〔人間は〕異なって〔いる〕。
hujus internum est bonum, et externum simile externo alterius; この内なるものは善である、また外なるものは他の者の外なるものと似ている。
hujus externum a prioris differt, sicut caelum ab inferno, quoniam anima boni inest, et nihil refert, sive sit magnas, et habitet in palatio, ac incedat cinctus satellitiis, sive habitet in casa, et serviatur a puero: この内なるものは前のものから異なる、天界と地獄のように、善の霊魂が内在するので、また何も重要ではない、あるいは重要人物である、また宮殿の中に住んでいる、そして護衛で取り囲まれて行く、あるいは小屋(あばら屋)中に住む、また少年により仕えられる。
immo sive sit Primas incinctus pallio ex purpura, et cidari duorum graduum, sive sit pastor aliquot ovium in silva, et integatur toga laxa rustica, et quoad caput tectus [1]capapello. それどころか、あるいは紫色からのガウンで囲まれた高位聖職者、また二つの段階の司教冠、または森の中のいくつかの羊の羊飼いである、また田舎じみた(野暮な)だぶだぶのローブ(ガウン)を覆い隠す、また頭に関して頭巾でおおって。
[4.] Aurum usque est aurum, sive admotum igni fulgeat, sive super fumo quoad superficiem denigratum sit; [4] 金はそれでも金である、あるいは火を近づけて輝く、あるいは炉の上で表面に関して黒くされる。
tum sive fusum sit in formam pulchram sicut infantis, sive in formam impulchram sicut muris; なおまた、あるいは幼児のような美しい形の中に鋳造される(fundo)、あるいはネズミのような美しくない形の中に。
mures ex auro facti, et juxta arcam positi, etiam acceptabantur et placabant (1 Sam. vi. 35 seq.). 金からつくられたネズミが、また箱の近くに置かれた、さらにまた受け入れられた、また喜ばれた(サムエル記Ⅰ6:35以降)
Aurum enim significat internum bonum. というのは、金は内なる善を意味するから。
Adamas et rubinus, in quacunque matrice, calcaria et lutea, exempti, ex bonitate sua interna similiter aestimantur, sicut illa in collario reginae, et sic porro. ダイヤモンドとルビーは、どんな母岩、石灰、また泥から連れ出されても(eximo)、その内なる善良(優良)から同じように判断される(評価される)、女王の首飾りの中のそれらのように、その他。
Ex his patet, quod externum aestimetur ab interno, et non vicissim. これらから明らかである、外なるものが内なるものから判断される(評価される)、また逆でないこと。
 
@1 “capapello:”sic editiones priores; sed a Doctore Tafel legeretur “capapelle.” Vide Du Congem s, v. Capapellis. 注1 capapello」――このように前の版に。しかしターフェル博士により「capapelle」と読まれる。『Du Cogem』(これは何でしょうか? 本(辞書)だと思います)を見よ、Capapellisという語をみよ(sub verbo=under the word)
 
(3) 訳文
595. 世の中のすべての被造物の中に、生きているものも死んでいるものも、内なるものと外なるものがある、原因なしに結果がないように、そこにもう一方のものがない〔ような〕あるものは存在しない、またすべての被造物は内なる善良さにしたがって評価され、内なる有害さからさげすまれる。同様に、その中に内なる内なる有害さがある外なる善良は〔さげすまれる〕。
 世の中のすべての賢明な者は、また天界の中のすべての天使は、そのように判断する。
 しかし、再生されていない人間が、また再生された人間がどのようなものか、たとえによって説明されることができる。
 道徳的な市民とキリスト教徒の人間を偽り装う再生されていない人間は、死体にたとえられることができる、それは芳香で包まれている、それはそれでも腐臭をまき散らす、そこへ芳香が汚す(そこなう)また鼻の中にしみ込み、脳を害する。そしてまた、金箔を被せたまたは銀の棺の中に置かれたミイラにたとえられることができる、それは内側を見られるとき、視覚の中に、醜く黒い身体がやって来る。
 [2] ラピスラズリや他の高価なの装飾からの墓の中の骨または骸骨にたとえられることができる。金持ちにもまたたとえられることができる、その者は紫色〔の服〕と亜麻布〔の服〕着ている、それでもその内なるものは地獄のものであった(ルカ16:19)
 さらに、砂糖の風味の毒物に、花咲く毒ニンジンに、光り輝く(美しい)殻の中の実に、たとえられることができる、それらの種は虫にかじられている。そしてまた、膏剤(ばんそうこう)でまたその後、軽い皮膚で包まれた潰瘍に〔たとえられる〕、その中に膿しかない。
 世の中で内なるものが外なるものから評価されることができる、しかし、単にそれらに内なる善がないそれらから、またそれゆえ、その者は外観から判断する。けれども、天界の中で異なって〔いる〕。なぜなら、霊のまわりの気まぐれな、悪から善へたわめられる(曲げられる)身体が死によって分離されるとき、その時、内なるものが残るから、というのは、これは彼の霊をつくるから、またその時、、また遠くからぬけがらを捨てたヘビのように、または(内側の)樹皮または(最も外側の)樹皮が、その中で輝いたが、裸にされた腐った材木のように見られる。
 [3] けれでも、再生された〔人間は〕異なって〔いる〕。この内なるものは善であり、外なるものは他の者の外なるものと似ている。この内なるものは前のものから、天界と地獄のように異なる、善の霊魂が内在するからである、また、重要人物であるか、宮殿の中に住み、そして護衛で取り囲まれて行くか、あるいは小屋中に住み、少年により仕えられるかは、それどころか、紫色からのガウンで囲まれ、二つの段の司教冠をかぶった高位聖職者であるか、または森の中のいくつかの羊の羊飼いで、また田舎じみただぶだぶのローブで、また頭に関して頭巾でおおって隠しているかは、何も重要ではない。
 [4] 金は、火を近づけて輝いても、あるいは炉の上で表面に関して黒くされても、なおまた、あるいは幼児のような美しい形の中に、あるいはネズミのような美しくない形の中に鋳造されても、それでも金である。金からつくられたネズミが、〔あがないの〕箱の近くに置かれ、さらにまた受け入れられ、また喜ばれた(サムエル記Ⅰ6:35以降)。というのは、金は内なる善を意味するから。
 ダイヤモンドとルビーは、どんな母岩、石灰、また泥から連れ出されても、その内なる優良さから、女王の首飾りの中のそれらのように、同じように評価される、その他。
 これらから、外なるものが内なるものから評価され、また逆でないことが明らかである。