原典講読『真のキリスト教』 591,592

[VI.]
QUOD INTERNUS HOMO PRIMUM REFORMANDUS SIT,
ET PER HUNC EXTERNUS, ET QUOD HOMO SIC REGENERETUR.
内なる人が最初に再生されなければならないこと、
またこれによって外なる〔人が〕、また人間はこのように再生されること。

 
(1) 原文
591. Quod internus homo primum regenerandus sit et per illum externus, in ecclesia hodie communiter dicitur; sed per internum hominem non aliud cogitatur, quam fides, quae est, ut Deus Pater imputet meritum et justitiam Filii sui, et mittat Spiritum Sanctum. Hanc fidem credunt facere internum hominem, et ex illo profluere externum, qui est moralis naturalis homo, et quod hic sit appendix ejus, comparative sicut cauda equi aut bovis, aut sicut cauda pavonis vel avis paradisiacae, quae continuatur volis ejus, praeter quod cohaereat; nam dicitur, quod charitas sequatur fidem illam, sed si charitas ex voluntate hominis intrat, fides illa pereat. Verum quia non alius internus homo in ecclesia hodie agnoscitur, non est aliquis internus homo; nam nemo scit num fides illa ei donata sit; quod etiam non dabilis sit, et inde imaginaria, supra ostensum est. Inde sequitur, quod hodie apud illos, qui se in fide illa confirmaverunt, non sit alius internus homo quam naturalis ille, qui a nativitate scatet malis in omni copia. Accedit, quod regeneratio et sanctificatio sequatur fidem illam ex se, et quod cooperatio hominis, per quam unice fit regeneratio excludenda sit. Inde est, quod regeneratio non sit scibilis in ecclesia hodierna, cum tamen Dominus dicit quod qui non regeneratur, non videre possit regnum Dei.
 
(2) 直訳
591. Quod internus homo primum regenerandus sit et per illum externus, in ecclesia hodie communiter dicitur; 内なる人が最初に再生されなければならないことは、またそれによって外なる〔人〕が、今日の教会の中で一般的に(普通に)われている。
sed per internum hominem non aliud cogitatur, quam fides, quae est, ut Deus Pater imputet meritum et justitiam Filii sui, et mittat Spiritum Sanctum. しかし、内なる人によって他のものが意味されない、信仰以外の、それである、たとえば、父なる神が自分の子に功績と義を転嫁する、また聖霊を送る。
Hanc fidem credunt facere internum hominem, et ex illo profluere externum, qui est moralis naturalis homo, et quod hic sit appendix ejus, comparative sicut cauda equi aut bovis, aut sicut cauda pavonis vel avis paradisiacae, quae continuatur volis ejus, praeter quod cohaereat; この信仰を信じる〔ことが〕、内なる人をつくること、それから外なる〔人が〕流れ出ること、その者は道徳的な自然的な人である、またこれにその付属物があること、比較的に馬または牛の尾のような、またはクジャクまたはゴクラクチョウの尾のような、それらはその掌(てのひら)に続けられる、加えて密着している。
nam dicitur, quod charitas sequatur fidem illam, sed si charitas ex voluntate hominis intrat, fides illa pereat. なぜなら、言われるからである、仁愛はその信仰に続くこと、しかし、もし仁愛が人間の意志から入るなら、その信仰は滅びる。
Verum quia non alius internus homo in ecclesia hodie agnoscitur, non est aliquis internus homo; けれども、今日の教会の中に他の内なる人は認められないので、何らかの内なる人はいない。
nam nemo scit num fides illa ei donata sit; なぜなら、だれも知らないからである、その信仰が彼に与えられているかどうか。
quod etiam non dabilis sit, et inde imaginaria, supra ostensum est. さらにまた、ありえないこと、またここから想像〔上のものである〕、上に示された。
Inde sequitur, quod hodie apud illos, qui se in fide illa confirmaverunt, non sit alius internus homo quam naturalis ille, qui a nativitate scatet malis in omni copia. ここからいえる、今日、彼らのもとに、その者は自分自身にその信仰を確信した、その自然的な〔人〕以外に他の霊的な人はいない、その者は出生からすべての量の中で悪で富んでいる。
Accedit, quod regeneratio et sanctificatio sequatur fidem illam ex se, et quod cooperatio hominis, per quam unice fit regeneratio excludenda sit. ~という事実がある(追加の事実は)、再生と聖別(清め)はそれ自体からその信仰に続くこと、また人間の協力、それによってもっぱら再生が生じること、〔それが〕締め出されている。
Inde est, quod regeneratio non sit scibilis in ecclesia hodierna, cum tamen Dominus dicit quod qui non regeneratur, non videre possit regnum Dei. ここからである、再生が今日の教会の中で知られることができないこと、そのときそれでも主は言っている、再生されない者は、神の王国を見ることができないこと。
 
(3) 訳文
591. 内なる人が最初に、またそれによって外なる〔人〕が再生されなければならないことは、今日の教会の中で一般的にわれている。しかし、内なる人によって信仰以外の他のものが意味されない、それは、たとえば、父なる神が自分の子に功績と義を転嫁し、聖霊を送ることである。
 この信仰を信じる〔ことが〕、内なる人をつくり、それから外なる〔人が〕流れ出ることである、その外なる人は道徳的な自然的な人である、またこれにその付属物がある、比較すれば馬または牛の尾のような、またはクジャクまたはゴクラクチョウの尾のようなものであり、それらはその掌(てのひら)に続けられ、加えて密着している。なぜなら、仁愛はその信仰に続くことが言われるからである、しかし、もし仁愛が人間の意志から入るなら、その信仰は滅びる。
 けれども、今日の教会の中に他の内なる人は認められないので、何らかの内なる人はいない。なぜなら、その信仰が彼に与えられているかどうか、だれも知らないからである。さらにまた、ありえないし、またここから想像上のものであることが、前に示された。
 ここから、今日、自分自身にその信仰を確信した者のもとに、その自然的な〔人〕以外に他の霊的な人はいないといえる、その者は出生からすべての量の悪で富んでいる。
 追加の事実は、再生と聖別(清め)が、それ自体からその信仰に続き、また人間の協力によってもっぱら再生が生じる、〔が、それが〕締め出されている〔ことである〕。
 ここから、再生が今日の教会の中で知られることができない、そのときそれでも主は言っている、再生されない者は、神の王国を見ることができないこと。
 
(1) 原文
592. Sed internus et externus homo Novae Ecclesiae sunt prorsus alii. Internus homo est ejus voluntatis, ex qua cogitat, dum sibi relictus est, quod fit domi; at externus homo est ejus actio et loquela, quae ab illo fiunt in coetu, ita foris; proinde internus homo est charitas, quia haec est voluntatis, et simul fides quae est cogitationis. Uterque ille ante regenerationem facit naturalem hominem, qui sic est divisus in internum et externum; hoc patet ex eo, quod non liceat homini agere et loqui in coetu aut foris, sicut dum sibi relictus est, seu domi. Causa divisionis hujus est, quia leges civiles praescribunt punitiones pro illis qui male agunt, et remunerationes pro illis qui bene, et sic se cogunt ad separandum externum hominem ab interno; nam nullus vult puniri, et unusquisque vult remunerari, quod fit per opes et honores; utrumque hoc non assequitur homo, si non secundum illas leges vivit. Inde est, quod detur moralitas et benevolentia in externis, etiam apud illos quibus nulla moralitas et benevolentia est in internis. Ex hac origine est omnis hypocrisis, assentatio et simulatio.
 
(2) 直訳
592. Sed internus et externus homo Novae Ecclesiae sunt prorsus alii. しかし、新しい教会の内なる人と外なる〔人〕は、まったく別のものである。
Internus homo est ejus voluntatis, ex qua cogitat, dum sibi relictus est, quod fit domi; 内なる人は彼の意志のものである、それから考える、自分自身に残される時、それは家で生じる。
at externus homo est ejus actio et loquela, quae ab illo fiunt in coetu, ita foris; しかし、外なる人は彼の活動と話すことである、それはそれらから集団の中で生じる、そのように外部に。
proinde internus homo est charitas, quia haec est voluntatis, et simul fides quae est cogitationis. それゆえに、内なる人は仁愛である、これは意志のものであるから、また同時に信仰〔である〕、それは思考のものである。
Uterque ille ante regenerationem facit naturalem hominem, qui sic est divisus in internum et externum; それらの両方は再生前、自然的な人をつくる、その者はこのように内なるものまた外なるものの中に分割されている。
hoc patet ex eo, quod non liceat homini agere et loqui in coetu aut foris, sicut dum sibi relictus est, seu domi. このことはそのことから明らかである、人間に許されないこと、集団または外部で行動することと話すことが、自分自身に残されている時のように、または家に。
Causa divisionis hujus est, quia leges civiles praescribunt punitiones pro illis qui male agunt, et remunerationes pro illis qui bene, et sic se cogunt ad separandum externum hominem ab interno; この分割されている理由は、市民の法律がそれらのため懲罰を定めているからである、その者は悪く行動する、またそのために報酬を、その者は善く〔行動する〕、またこのように自分自身を強いる、内なる人から外なる人を分離するように。
nam nullus vult puniri, et unusquisque vult remunerari, quod fit per opes et honores; なぜなら、だれも罰せられることを欲しないからである、またそれぞれの者が報いられることを欲する、それは富と名誉によって行なわれる。
utrumque hoc non assequitur homo, si non secundum illas leges vivit. この両方のものを人間は獲得しない、もしそれらの法律にしたがって生きないなら。
Inde est, quod detur moralitas et benevolentia in externis, etiam apud illos quibus nulla moralitas et benevolentia est in internis. ここからである、道徳(礼儀正しさ)と好意が外なる〔人〕の中に存在する、さらにまた彼らのもとにその者に何も道徳(礼儀正しさ)と好意が内なる〔人〕の中にない。
Ex hac origine est omnis hypocrisis, assentatio et simulatio. ここの起源から、すべての偽善、へつらい(追従)、また見せかけがある。
 
(3) 訳文
592. しかし、新しい教会の内なる人と外なる〔人〕は、まったく別のものである。
 内なる人は彼の意志のものであり、自分自身に残される時、それから考え、それは家で生じる。しかし、外なる人は彼の活動と話すことであり、それはそれらから集団の中で、そのように外部に生じる。それゆえに、内なる人は、これは意志のものであるから、仁愛であり、また同時に信仰〔であり〕、それは思考のものである。
 それらの両方は再生前、自然的な人をつくる、その自然的な人はこのように内なるものまた外なるものの中に分割されている。このことは、自分自身にまたは家に残されている時のように、人間に、集団または外部でか行動することと話すことが許されないことから明らかである。
 この分割されている理由は、市民の法律が、は悪く行動する者にそれらのため懲罰を、また善く行動する者のために報酬を定めており、またこのように自分自身を、内なる人から外なる人を分離するように強いるからである。なぜなら、だれも罰せられることを欲しない、またそれぞれの者が富と名誉によって報いられることを欲するからである。この両方のものを人間は、もしそれらの法律にしたがって生きないなら、得しない。
 ここから、礼儀正しさと好意が外なる人の中に存在し、さらにまた彼らのもとにの内なる人の中に何も礼儀正しさと好意がない。
 ここに、すべての偽善、へつらい(追従)、見せかけの起源がある。