QUI EST INTELLECTUS, ET QUOD SECUNDUS ACTUS DICATUR REGENERATIO,
QUI EST VOLUNTATIS ET INDE INTELLECTUS.
新しい再生の最初の活動は改心と言われること、
それは理解力のものである、また第二の活動は再生と言われる、
それは意志と理解力のものである。
(1) 原文
587. Quoniam hic et in sequentibus agitur de Reformatione et de Regeneratione, ac reformatio adscribitur intellectui, et regeneratio voluntati, necessum est ut sciantur discrimina quae sunt inter intellectum et voluntatem, et illa descripta sunt supra (n. 397): quare consultum est ut illa primum legantur, et postea quae in hoc articulo. Quod mala, in quae nascitur homo, voluntati naturalis hominis ingenerata sint, et quod voluntas ferat intellectum ad favendum sibi, cogitando congrue, ibi etiam ostensum est, quapropter ut homo regeneretur, necessarium est, ut hoc fiat per intellectum, ut per causam mediam, et hoc fit per informationes, quas intellectus recipit, quae fiunt primum a parentibus et magistris, postea ex lectione Verbi, praedicationibus, libris et colloquiis. Illa, quae intellectus inde recipit, vocantur vera; quare idem est, sive dicatur, quod reformatio fiat per intellectum, sive dicatur quod fiat per vera quae intellectus recipit; vera enim docent hominem, in Quem, et quid credendum, tum quid faciendum, ita quid volendum; nam quod quis facit, hoc ex voluntate secundum intellectum facit. Cum itaque ipsa voluntas hominis a nativitate mala est, et quia intellectus docet quid malum et bonum, ac unum potest velle et alterum non velle, sequitur quod homo per intellectum reformandus sit; sed quamdiu quis videt et agnoscit mente quod malum sit malum, et bonum bonum, et cogitat quod bonum eligendum sit, tamdiu status ille vocatur reformatio; at quando vult fugere malum et facere bonum, inchoat status regenerationis.
(2) 直訳
587. Quoniam hic et in sequentibus agitur de Reformatione et de Regeneratione, ac reformatio adscribitur intellectui, et regeneratio voluntati, necessum est ut sciantur discrimina quae sunt inter intellectum et voluntatem, et illa descripta sunt supra (n. 397): ここにまた続くものの中で、「改心」についてと「再生」について扱われるので、そして改心は理解力に、また再生は意志に帰せされる、相違が知られることが必要である、それらは理解力と意志の間にある、またそれらは上(397番)に述べられている。
quare consultum est ut illa primum legantur, et postea quae in hoc articulo. それゆえ、それらが最初に読まれるように(ことが)諮られる、またその後、それらが、この節の中に。
Quod mala, in quae nascitur homo, voluntati naturalis hominis ingenerata sint, et quod voluntas ferat intellectum ad favendum sibi, cogitando congrue, ibi etiam ostensum est, quapropter ut homo regeneretur, necessarium est, ut hoc fiat per intellectum, ut per causam mediam, et hoc fit per informationes, quas intellectus recipit, quae fiunt primum a parentibus et magistris, postea ex lectione Verbi, praedicationibus, libris et colloquiis. 悪は、その中に人間は生まれている、人間の意志に(出生によって)伝えられている、また意志は理解力をそれ自体に好感をもつことに向けて導く、一致して考えて、そこにもまた示されている、そのために人間が再生されるように、必要である、このことが理解力によってなされること、手段の理由(原因)によってのように、またこのことは教育によって生じる、それを理解力は受け入れる、それは最初、両親と教師から行なわれる、その後、みことばの読むことから、説教で、本と会話で。
Illa, quae intellectus inde recipit, vocantur vera; それらは、それらを理解力がここから受け入れる、真理と呼ばれる。
quare idem est, sive dicatur, quod reformatio fiat per intellectum, sive dicatur quod fiat per vera quae intellectus recipit; それゆえ、同じものである、あるいは言われる、改心は理解力によって生じること、あるいは言われる、真理によって生じること、それらを理解力が受け入れる。
vera enim docent hominem, in Quem, et quid credendum, tum quid faciendum, ita quid volendum; というのは、真理は人間を教えるから、その方を、また何を信じるべきか、なおまた何を行なうべきか、そのように何を欲するべきか。
nam quod quis facit, hoc ex voluntate secundum intellectum facit. なぜなら、だれかが行なうこと、これを理解力にしたがって意志から行なうからである。
Cum itaque ipsa voluntas hominis a nativitate mala est, et quia intellectus docet quid malum et bonum, ac unum potest velle et alterum non velle, sequitur quod homo per intellectum reformandus sit; そこで、人間に意志そのものが出生から悪であるとき、また理解力は何が悪と善か教えるので、そして、一方を欲し、またもう一方を欲しない、~がいえる、人間は理解力によって改心されなければならないこと。
sed quamdiu quis videt et agnoscit mente quod malum sit malum, et bonum bonum, et cogitat quod bonum eligendum sit, tamdiu status ille vocatur reformatio; しかし、だれかが心で見る、また認めるかぎり(間)、悪が悪であること、また善が善、また考える(意図する)、善が選ばれるべきであること、それだけ(長い)間、その状態は改心と呼ばれる。
at quando vult fugere malum et facere bonum, inchoat status regenerationis. しかし、悪を避けることと善を行なうことを欲する時、再生の状態が始まる。
(3) 訳文
587. ここにまた続くものの中で、「改心」にと「再生」について扱われる、そして改心は理解力に、また再生は意志に帰せされるので、理解力と意志の間にある相違が知られることが必要である、またそれらは前に述べられている(397番)――それゆえ、それらが最初に読まれ、またその後、この節の中のものが諮られる〔とよい〕。
悪は、その中に人間は生まれているが、人間の意志に(出生によって)伝えられており、意志は理解力を、一致して考えて、それ自体に好感をもつこと向けて導くこともまた、そこに示されている、そのために人、間が再生されるためには、このことが、手段の理由(原因)によるのように理解力によってなされることが必要である、またこのことは教育によって生じ、それを理解力は受け入れ、それは最初、両親と教師から、その後、みことばを読むこと、説教から、本と会話で行なわれる。
それらは、それらを理解力がここから受け入れ、真理と呼ばれる。それゆえ、あるいは、改心は理解力によって生じる、と言われても、あるいは、真理によって生じ、それらを理解力が受け入れる、と言われても、同じものである。
というのは、真理は人間を教えるから、その方を、また何を信じるべきか、なおまた何を行なうべきか、そのように何を欲するべきか。なぜなら、だれかが行なうのは、これを理解力にしたがって意志から行なうからである。
そこで、人間に意志そのものが出生から悪であるとき、また理解力は何が悪と善か教え、そして、一方を欲し、またもう一方を欲しないるので、人間は理解力によって改心されなければならないことがいえる。しかし、だれかが、悪が悪、善が善であること心で見、た認める間は、また、善が選ばれるべきであると考えているそれだけの(長い)間は、その状態は改心と呼ばれる。しかし、悪を避けることと善を行なうことを欲する時、再生の状態が始まる。