(2) 直訳
[5.] Postea vox e caelo facta est ad quosdam super terra, qui extra urbem illam magnam fuerunt (de quibus etiam [Apoc.] xi. 13), dicens alte, "Cavete vobis, cavete vobis a consociatione cum similibus. [5] その後15、天界から地の上のある者に声がした、その者はその大きな都の外にいた(それについてもまた(黙示録)11:13)、大きな声で言って、「あなたがたに用心せよ、あなたがたに似た者との仲間(交わり)から。
Annon potestis intelligere, quod mala, quae vocantur peccata et iniquitates, immundum et impurum reddant hominem? あなたがたは理解できないのか、悪は、それらは罪と不正と呼ばれる、人間を不潔なものと不純なものに戻すこと?
Quomodo potest homo ab illis mundari et purificari, quam per actualem paenitentiam, et per fidem in Dominum Jesum Christum? どのように人間はそれらから清潔にされること、また清められることができるか、実際の悔い改めによって、また主イエス・キリストへの信仰によって以外に?
Actualis paenitentia est, explorare se, cognoscere et agnoscere sua peccata, se reum facere, confiteri illa coram Domino, implorare opem et potentiam resistendi in is, et sic desistere ab illis, et novam vitam agere, et haec omnia sicut a vobis. 実際の悔い改めである、自分自身を調べること、また自分の罪を知り、認めること、自分自身を罪あるとすること、それを神の前に告白すること、助けと力を懇願すること、それらの中で抵抗する、またこのようにそれらから離れること、新しい生活を送ること〔ネット上にミスプリがありました〕、またこれらすべてことをあなたがたからのように。
Facite ita semel aut bis in anno, quando acceditis ad Sanctam Communionem, et postea cum peccata, quorum reos vos fecistis, recurrunt; そのように一度または二度、年の中で行なえ、あなたがたが聖餐に近づく時、またその後、罪が、それらのreos☆あなたがたを、あなたがたが行なった、心に戻ってくるとき。
☆ このreosとは何でしょうか? この語がなくても訳せますが?
tunc vobiscum dicatis, `Non volumus illa, quia sunt peccata contra Deum.' その時、あなたがたに、あなたがたは言わなければならない、「私たちはそれらを欲しない、神に反する罪であるから」。
Haec est paenitentia actualis. これが実際の悔い改めである。
[6.] Quis non potest intelligere, quod qui non explorat et videt sua peccata, maneat in illis? [6] だれが理解することができないか、自分の罪を調べない、また見ない者が、それらの中にとどまることを?
omne enim malum a nativitate jucundum est; というのは、すべての悪は出生から快いものであるから。
jucundum enim est, vindicare, scortari, defraudare, blasphemare, imprimis dominari ex amore sui annon jucundum facit ut non videantur? というのは、快いものである、復讐すること、淫行すること、だますこと、冒涜すること、特に自己愛から支配すること、快さが見られないようにしないか?
et si forte dicitur quod peccata sint, annon ex jucundo illorum excusatis illa, immo per falsa confirmatis quod peccata non sint, et sic manetis in illis, et facitis illa postea plus quam prius, et hoc eousque dum non scitis quid peccatum, immo num sit peccatum? またもし、おそらく言われるなら、罪であること、それらの快さからそれらの弁解で、それどことか虚偽によって確信して、罪でないことを、またそのようにそれらの中にとどまって、またそれらを行なって、その後、以前よりもさらに、またこれをそれだけ、~の間、何が罪か知らない、それどころか、罪であるかどうか?
Aliter fit cuivis, qui paenitentiam actualiter egit: それぞれの者に異なって生じる、その者は実際の悔い改めを行なった――
ille mala sua, quae cognovit et agnovit, vocat peccata, ac ideo incipit illa fugere et aversari, et tandem jucundum illorum sentire injucundum; 彼は自分の悪を、それらを知り、認めた、罪と呼ぶ、そしてそれゆえ、それらを避けることと嫌悪することを始める、また最後にそれらの快さを不快と感じること。
et quantum hoc fit, tantum videt et amat bona, et tandem sentit horum jucundum, quod est jucundum angelorum caeli. またどれほどこのことを行なうか〔によって〕それだけ善を愛する、また最後にこれらの快さを感じる、それは天界の天使の快さである。
Verbo, quantum quis rejicit diabolum ad tergum, tantum adoptatur a Domino, et ab Ipso docetur, ducitur, detinetur a malis, et tenetur in bonis. ひとことで言えば、どれだけだれかが悪魔を背後へ投げ返すか〔によって〕それだけ主により養子にされる、またその方により教えられる、導かれる、悪から妨げられる、また善の中に保たれる。
Haec via est, et non alia ab inferno ad caelum." これが道である、また他のものはない、地獄から天界への」。
[7.] Hoc mirabile est, quod quaedam insita renuentia, tergiversatio et aversatio pro paenitentia actuali sit Reformatis; [7] このことは驚くべきことである、ある種の定着した拒絶、不本意(不承不承)と反感が、実際の悔い改めに対して改革派教徒にあること。
quae tanta est, ut non possint adigere semet ad explorandum se, et ad videndum sua peccata, et ad confitendum ea coram Deo; それはこれほどのものである、自分自身を調べることへ向けて自分自身を強いることができないような、また自分の罪を見ることへ向けて、またそれを神の前に告白することへ向けて。
est sicut horror invadat illos dum id intendunt. 身震い(恐怖感)が彼らに入り込むようである、それをしようとする時。
Quaesivi permultos in mundo spirituali de eo, et dixerunt omnes, quod hoc sit supra vires illorum. 私は非常に多くの者に霊界の中でそのことについて質問した、またすべての者は言った、このことは彼らの力を越えていること。
Cum audiverunt quod pontificii usque hoc faciant, hoc est, quod explorent se, et palam confiteantur peccata sua coram monacho, valde mirati sunt, et insuper quod Reformati non possint id facere in occulto coram Deo, tametsi id illis aeque injunctum est antequam ad Sacram Cenam accedunt. かっらが聞いたとき、ローマカトリック教徒がそれでもこのことを行なっていること、すなわち、自分自身を調べること、また公けに自分の罪を修道士の前に告白すること、大いに驚いた、またそのうえ、改革派教徒がそれを行なうことができないこと密かに神の前に、たとえそれが彼らに等しく負わされていても(命じられていても)、聖餐へ近づく前に。
Et quidam ibi inquisiverunt cur hoc, ac invenerunt quod sola fides talem impaenitentiae statum et tale cor induxerit. またある者が、そこに調べた、なぜこのことが、そして見いだした、信仰のみがそのような悔い改めない状態を、またそのような心を引き起こしたこと。
Et tunc datum est illis videre, quod illi ex Pontificiis, qui adorant Christum, et non invocant sanctos, salventur. またその時、彼らに見ることが与えられた、ローマカトリック教会からの者が、その者はキリストを崇拝した、また聖徒を加護を祈らなかった、救われたこと。
[8.] Post haec auditum est sicut tonitru, et vox loquens e caelo, dicens, "Miramur; [8] これらの後、聞雷鳴のような、また天界から話す声が聞かれた、言って、「私たちは驚いている。
dic ad coetum Reformatorum, `Credite in Christum, et agite paenitentiam, et salvabimini.'" 改革派教徒の集団に言え、『キリストを信じよ、また悔い改めを行なえ、すると私たちは救われる』」。
Et dixi; また、私は言った。
et insuper, "Estne Baptismus sacramentum paenitentiae, et inde introductio in ecclesiam? またそのうえ、「洗礼は悔い改めの礼典(秘跡)ではないのか、またここから教会の中への導入?
Quid aliud patrini pro baptizando spondent, quam ut abdicet diabolum et ejus opera? 他の何を教父(名親)たちは〔幼児〕洗礼を授けられる者のために誓約しないか、悪魔とその働きを退けるように以外に。
Estne Sacra Cena sacramentum paenitentiae, et inde introductio in caelum? 聖餐は悔い改めの礼典(秘跡)ではないのか、またここから天界の中への導入?
Diciturne ad communicantes, ut omnino ante accessionem paenitentiam agant? 聖餐に与る者に言われていないか、近づく前にすべての者に悔い改めを行なうように?
Estne Catechismus Doctrina universalis Ecclesiae Christianae, docens paenitentiam? 教会の普遍的な教え〔である〕カテキズム〔十戒〕は悔い改めを教えていないか?
Diciturne ibi in sex praeceptis secundae tabulae, Hoc et illud malum non facies? そこに言われていないか? 第二の板の六つの戒めの中に、これやそれの悪をあなたはおこなってならない。
et non dicitur, Hoc et illud bonum facies. また言われていない、これやそれの善をあなたは行なうべきである。
Inde potestis scire, quod quantum quis malum abdicat et aversatur, tantum bonum affectet et amet; ここから知ることができる、どれだけだれかが悪を退ける、また顧みないか〔によって〕、それだけ善に鼓舞され、また〔善を〕愛すること。
et quod prius non sciat quid bonum, immo nec quid malum." また〔それ〕以前に何が善か知らないこと、それどころか何が悪かも〔知ら〕ない」。