(1) 原文
567. His adjicientur sequentia Memorabilia. Primum hoc :―
Subito correptus sum morbo paene letali: totum caput ingravatum erat; immissus fuit fumus pestilentus ex Hierosolyma, quae vocatur "Sodoma et Aegyptus" (Apoc. xi. 8);
fui semimortuus cum saevo dolore, exspectavi extremum: ita jacui in meo lecto per tres dies et dimidium. Spiritus meus talis factus est, et ex illo corpus meum.
Et tunc audivi circum me voces dicentium, "En jacet in platea urbis nostrae mortuus, qui praedicavit paenitentiam in remissionem peccatorum, et solum Christum hominem." Et interrogabant aliquos e clero, num ille sepultura dignus sit. Dixerunt quod non: "Jaceat ac spectetur." Et abibant, redibant, subsannabant.
Ex veritate ita mihi contigit, cum explicabatur caput undecimum Apocalypseos.
Auditae sunt tunc voces subsannantium graves, imprimis hae: "Quomodo potest paenitentia agi absque fide? Quomodo potest Christus homo adorari ut Deus? Dum gratis salvamur absque ullo nostro merito, quid opus tunc nisi sola fide quod Deus Pater miserit Filium, qui damnationem legis auferret, imputaret nobis meritum Ipsius, et sic coram Se justificaret nos, et absolveret nos praecone sacerdote a peccatis, et tunc daret Spiritum Sanctum, qui omne bonum in nobis operetur? Annon haec sunt secundum Scripturam, et quoque secundum rationem?" His cohors adstans adplaudebat.
[2.] Audiebam haec, nec potui respondere, quia jacui paene mortuus: at post tres dies et dimidium spiritus meus convaluit, et quoad illum exivi e platea in Urbem, et dixi iterum, "Paenitentiam agite, et credite in Christum, et remittentur vobis peccata, et salvabimini, et si non, peribitis. Annon Ipse Dominus praedicavit paenitentiam in remissionem peccatorum, ac ut crederent in Ipsum? Annon mandavit discipulis ut idem praedicarent. Anne plenaria securitas vitae sequitur vestrae fidei dogma?"
Sed dixerunt, "Quid garris; Filiusne satisfecit? Paterne id imputat? nos qui credidimus hoc, justificat. Ducimur sic spiritu gratiae; quid tunc in nobis peccatum? quid tunc cum nobis mors? Capis hoc Evangelium, praeco peccati et paenitentiae?"
Sed tunc exivit vox e caelo, dicens, "Quid fides impaenitentis nisi mortua? Venit finis, venit finis super vos securos, in oculis vestris inculpatos, in fide vestra justificatos, satanae." Et subito tunc barathrum aperiebatur in medio urbis, seque dilatavit, et domus super domum cecidit, et absorpti sunt, et mox e lata voragine ebullivit aqua, et inundavit vastitatem.
[3.] Quando ita demersi sunt, et visi inundati, desiderabam scire sortem illorum in profundo, et dictum est mihi e caelo, "Videbis et audies."
Et tunc coram oculis meis disparatae sunt aquae, quibus inundati visi sunt, quia aquae in mundo spirituali sunt correspondentiae, et inde apparent circum illos qui in falsis sunt; et tunc mihi visi in fundo arenoso, ubi strues e lapidibus congestae, inter quas currebant, et lamentabantur quod ex magna sua urbe conjecti essent.
Et vociferabantur et clamabant, "Cur hoc nobis? Annon sumus per fidem nostram mundi, puri, justi, sancti; annon sumus per fidem nostram, mundati, purificati, justificati, sanctificati?" Et alii, "Annon sumus per fidem nostram tales facti, ut coram Deo Patre appareamus, videamur, reputemur, et coram angelis declaremur mundi, puri, justi et sancti? sumusne reconciliati, propitiati, expiati, et sic exsoluti, abluti, et abstersi a peccatis? sublatane est a Christo damnatio legis? Cur itaque ut damnati huc conjecti sumus? Audivimus ab audace praecone peccati in magna nostra urbe, `Credite in Christum, et agite paenitentiam.' Annon credidimus in Christum, cum in meritum Ipsius; et annon egimus paenitentiam, cum confessi sumus quod simus peccatores? Cur itaque hoc nobis evenit?"
[4.] Sed tunc audita est vox ad illos a latere, "An scitis ullum peccatum in quo estis? an usquam exploravistis vos? an ideo fugistis aliquod malum ut peccatum contra Deum (et qui non fugit illud, est in illo)? Estne peccatum diabolus? Quare estis de quibus Dominus dicit,
`Tunc incipietis dicere, Edimus coram Te et bibimus, et in plateis nostris docuisti. Sed dicet, Dico vobis, non novi vos unde estis; discedite a Me omnes operarii iniquitatis" (Luc. xiii. 26, 27; ut et de quibus Matth. vii. 22, 23).
Abite itaque, quisque in suum locum. Videtis aperturas in cavernas; intrate illuc, et dabitur ibi cuique vestrum suum opus ad faciendum, et tunc cibus ad mensuram operis; si non, usque fames urgebit vos ad intrandum."
[5.] Postea vox e caelo facta est ad quosdam super terra, qui extra urbem illam magnam fuerunt (de quibus etiam [Apoc.] xi. 13), dicens alte, "Cavete vobis, cavete vobis a consociatione cum similibus. Annon potestis intelligere, quod mala, quae vocantur peccata et iniquitates, immundum et impurum reddant hominem? Quomodo potest homo ab illis mundari et purificari, quam per actualem paenitentiam, et per fidem in Dominum Jesum Christum?
Actualis paenitentia est, explorare se, cognoscere et agnoscere sua peccata, se reum facere, confiteri illa coram Domino, implorare opem et potentiam resistendi in is, et sic desistere ab illis, et novam vitam agree, et haec omnia sicut a vobis. Facite ita semel aut bis in anno, quando acceditis ad Sanctam Communionem, et postea cum peccata, quorum reos vos fecistis, recurrunt; tunc vobiscum dicatis, `Non volumes illa, quia sunt peccata contra Deum.' Haec est paenitentia actualis. [6.] Quis non potest intelligere, quod qui non explorat et videt sua peccata, maneat in illis? omne enim malum a nativitate jucundum est; jucundum enim est, vindicare, scortari, defraudare, blasphemare, imprimis dominari ex amore sui annon jucundum facit ut non videantur? et si forte dicitur quod peccata sint, annon ex jucundo illorum excusatis illa, immo per falsa confirmatis quod peccata non sint, et sic manetis in illis, et facitis illa postea plus quam prius, et hoc eousque dum non scitis quid peccatum, immo num sit peccatum? Aliter fit cuivis, qui paenitentiam actualiter egit: ille mala sua, quae cognovit et agnovit, vocat peccata, ac ideo incipit illa fugere et aversari, et tandem jucundum illorum sentire injucundum; et quantum hoc fit, tantum videt et amat bona, et tandem sentit horum jucundum, quod est jucundum angelorum caeli. Verbo, quantum quis rejicit diabolum ad tergum, tantum adoptatur a Domino, et ab Ipso docetur, ducitur, detinetur a malis, et tenetur in bonis. Haec via est, et non alia ab inferno ad caelum."
[7.] Hoc mirabile est, quod quaedam insita renuentia, tergiversatio et aversatio pro paenitentia actuali sit Reformatis; quae tanta est, ut non possint adigere semet ad explorandum se, et ad videndum sua peccata, et ad confitendum ea coram Deo; est sicut horror invadat illos dum id intendunt. Quaesivi permultos in mundo spirituali de eo, et dixerunt omnes, quod hoc sit supra vires illorum. Cum audiverunt quod pontificii usque hoc faciant, hoc est, quod explorent se, et palam confiteantur peccata sua coram monacho, valde mirati sunt, et insuper quod Reformati non possint id facere in occulto coram Deo, tametsi id illis aeque injunctum est antequam ad Sacram Cenam accedunt. Et quidam ibi inquisiverunt cur hoc, ac invenerunt quod sola fides talem impaenitentiae statum et tale cor induxerit. Et tunc datum est illis videre, quod illi ex Pontificiis, qui adorant Christum, et non invocant sanctos, salventur.
[8.] Post haec auditum est sicut tonitru, et vox loquens e caelo, dicens, "Miramur; dic ad coetum Reformatorum, `Credite in Christum, et agite paenitentiam, et salvabimini.'" Et dixi; et insuper, "Estne Baptismus sacramentum paenitentiae, et inde introductio in ecclesiam? Quid aliud patrini pro baptizando spondent, quam ut abdicet diabolum et ejus opera? Estne Sacra Cena sacramentum paenitentiae, et inde introductio in caelum? Diciturne ad communicantes, ut omnino ante accessionem paenitentiam agant? Estne Catechismus Doctrina universalis Ecclesiae Christianae, docens paenitentiam? Diciturne ibi in sex praeceptis secundae tabulae, Hoc et illud malum non facies? et non dicitur, Hoc et illud bonum facies. Inde potestis scire, quod quantum quis malum abdicat et aversatur, tantum bonum affectet et amet; et quod prius non sciat quid bonum, immo nec quid malum."
(2) 直訳(これは『啓示された黙示録』531番からの再録です)
567. His adjicientur sequentia Memorabilia. これらに次のメモラビリアが加えられる。
Primum hoc :― 最初のもの(第一のもの)はこれ――
Subito correptus sum morbo paene letali: 突然に、私は死に襲われた、ほとんど致命的な――
totum caput ingravatum erat; 頭全体が病んだ。
immissus fuit fumus pestilentus ex Hierosolyma, quae vocatur "Sodoma et Aegyptus" (Apoc. xi. 8); エルサレムから悪疫を引き起こす(伝染する)煙が放たれた、それは「ソドムとエジプト」と呼ばれる(黙示録11:8)。
fui semimortuus cum saevo dolore, exspectavi extremum: 私は凶暴な(激しい)苦痛とともに半死であった、私は終わり(最期)を期待した――
ita jacui in meo lecto per tres dies et dimidium. そのように私は私の寝床の中に横たわった、三日と半日の間。
Spiritus meus talis factus est, et ex illo corpus meum. 私の霊がこのようになった、またそこから私の身体が。
Et tunc audivi circum me voces dicentium, "En jacet in platea urbis nostrae mortuus, qui praedicavit paenitentiam in remissionem peccatorum, et solum Christum hominem." またその時、私は私の周囲で言っている声を聞いた、「見よ! 私たちの都の街路の中に死んだ者が横たわっている、その者は罪の赦しの中への悔い改めを宣べ伝えた、また人間キリストだけを」。
Et interrogabant aliquos e clero, num ille sepultura dignus sit. また、聖職者からのある者たちに質問した、彼が埋葬に適当と思うかどうか。
Dixerunt quod non: 彼らは言った、否〔であること〕――
"Jaceat ac spectetur." 「横わっている(横たえておけ)そして見られる(見せ物にしておけ)」。
Et abibant, redibant, subsannabant. また、彼らは立ち去った、戻った、あざけった。
Ex veritate ita mihi contigit, cum explicabatur caput undecimum Apocalypseos. 真実から、そのように私に起こった、「黙示録」の第十一章が解説されているとき。
Auditae sunt tunc voces subsannantium graves, imprimis hae: その時、あざける者のきびしい声が聞こえた、特にこれら――
"Quomodo potest paenitentia agi absque fide? 「どのように悔い改めが行われることができるのか、信仰なしに?
Quomodo potest Christus homo adorari ut Deus? そのようにキリスト人間が神として崇拝さえることができるのか?
Dum gratis salvamur absque ullo nostro merito, quid opus tunc nisi sola fide quod Deus Pater miserit Filium, qui damnationem legis auferret, imputaret nobis meritum Ipsius, et sic coram Se justificaret nos, et absolveret nos praecone sacerdote a peccatis, et tunc daret Spiritum Sanctum, qui omne bonum in nobis operetur? ただで私たちが救われている時、何も私たち功績なしに、その時、働きとは何か? 仰のみでないなら、〔その信仰は〕父なる神が子を遣わした、その者は律法の断罪(有罪)を取り除いた、私たちにご自分の功績を転嫁した、またそのようにご自分の前に私たちを義とした、また私たちを赦免した、罪から聖職者の使者(布告者)で、またその時、聖霊が与えられる、その者は私たちの中ですべての善を働く。
Annon haec sunt secundum Scripturam, et quoque secundum rationem?" これらは聖書にしたがっていないか、そしてまた理性に?」
His cohors adstans adplaudebat. これらにそばに立っている群れは拍手喝さいした。
[2.] Audiebam haec, nec potui respondere, quia jacui paene mortuus: [2] 私はこれらを聞いた、答えることもできなかった、ほとんど死んで横たわったので。
at post tres dies et dimidium spiritus meus convaluit, et quoad illum exivi e platea in Urbem, et dixi iterum, "Paenitentiam agite, et credite in Christum, et remittentur vobis peccata, et salvabimini, et si non, peribitis. しかし、三日と半日後、私の霊が健康になった、それ〔霊〕に関して私は都の中の街路から去った、また再び言った、「悔い改めを行なえ、またキリストを信じよ、またあなたがたに罪が赦される、またあなたがたは救われる、またもし〔そうし〕ないなら、あなたがたは滅びる。
Annon Ipse Dominus praedicavit paenitentiam in remissionem peccatorum, ac ut crederent in Ipsum? 主ご自身が罪の赦しの中で悔い改めを宣べ伝えなかったか、そしてその方を信じるように?
Annon mandavit discipulis ut idem praedicarent. 弟子たちに同じことを宣べ伝えように命令しなかったか?
Anne plenaria securitas vitae sequitur vestrae fidei dogma?" いのちのまったくの信頼(安全)がいえる(続く)のか? あなたがたの信仰の教義は」
Sed dixerunt, "Quid garris; しかし、彼らは言った、「何を、あなたはむだなおしゃべりをする。
Filiusne satisfecit? 子は贖罪をしなかったか?
Paterne id imputat? 父はそれを転嫁しなかったか?
nos qui credidimus hoc, justificat. 私たちを、その者は(私たちは)このことを信じる、義とした。
Ducimur sic spiritu gratiae; 私たちは導かれている、このように恩寵の霊に。
quid tunc in nobis peccatum? 何か、その時、私たちの中の罪は?
quid tunc cum nobis mors? 何か、その時、私たちに死は?
Capis hoc Evangelium, praeco peccati et paenitentiae?" あなたはこの福音を把握している〔のか〕? 罪のまた福音の布告者よ。
Sed tunc exivit vox e caelo, dicens, "Quid fides impaenitentis nisi mortua? しかし、その時、天界から声が発した、言って、「悔い改めない(者の)信仰は、死んだものでないなら、何か?
Venit finis, venit finis super vos securos, in oculis vestris inculpatos, in fide vestra justificatos, satanae." 終わりがやって来る、終わりがやって来る、あなたがたの自信(確信)の上に、あなたがたの目の中で罪がない者、あなたがたの信仰の中で義とされる者、サタンたち」。
Et subito tunc barathrum aperiebatur in medio urbis, seque dilatavit, et domus super domum cecidit, et absorpti sunt, et mox e lata voragine ebullivit aqua, et inundavit vastitatem. また、突然に、その時、都の真ん中に割れ目が開かれた、そしてそれ自体が広がった、また家の上に家が倒れた、またのみ込まれた、またじきに広い沼地から水が泡立った、また廃墟を水でおおった(氾濫した)。
[3.] Quando ita demersi sunt, et visi inundati, desiderabam scire sortem illorum in profundo, et dictum est mihi e caelo, "Videbis et audies." [3] そのように押さえつけられた、また水でおおわれたのを見た時、私は彼らの運命を知ることを望んだ、また私に天界から言われた、「あなたは見る、また聞く」。
Et tunc coram oculis meis disparatae sunt aquae, quibus inundati visi sunt, quia aquae in mundo spirituali sunt correspondentiae, et inde apparent circum illos qui in falsis sunt; またその時、私の目の前で水が消えた、それらで(水で)おおわれて見られた、水は霊界の中で対応(するもの)であるからである、またここから彼らのまわりに見られた、その者は虚偽の中にいる。
et tunc mihi visi in fundo arenoso, ubi strues e lapidibus congestae, inter quas currebant, et lamentabantur quod ex magna sua urbe conjecti essent. またその時、私に、砂だらけの底の中に見られた、そこにでたらめの構造の石からの塊り、それらの間に彼らが走っていた、また嘆いた、その大きな都から放り出されたこと。
Et vociferabantur et clamabant, "Cur hoc nobis? また彼らは大声で呼んだ、また叫んだ、「なぜ、このことが私たちに?
Annon sumus per fidem nostram mundi, puri, justi, sancti; 私たちは、私たちの信仰によって、清潔な者ではないのか、純粋な者、正しい者、聖なる者。
annon sumus per fidem nostram, mundati, purificati, justificati, sanctificati?" 私たちは、私たちの信仰によって清潔にされた者ではないのか、清められた者、義とされた者、聖別された者?」
Et alii, "Annon sumus per fidem nostram tales facti, ut coram Deo Patre appareamus, videamur, reputemur, et coram angelis declaremur mundi, puri, justi et sancti? また、他の者たちは、「私たちは私たちの信仰によってこのような者にされたのではないか? 父なる神の前に現われる、見られる、評価される(尊重される)、また天使の前に、清潔な者、純粋な者、正しい者、また聖なる者ように。
sumusne reconciliati, propitiati, expiati, et sic exsoluti, abluti, et abstersi a peccatis? 私たちは11
sublatane est a Christo damnatio legis? キリストにより律法の断罪(有罪)が取り除かれていないか?Cur itaque ut damnati huc conjecti sumus? そこで、なぜ、断罪されたように私たちはここへ投げ込まれたのか?
Audivimus ab audace praecone peccati in magna nostra urbe, `Credite in Christum, et agite paenitentiam.' 私たちは、私たちに大きな都の中の罪の大胆な布告者から聞いた、「キリストを信じよ、また悔い改めを行なえ」。
Annon credidimus in Christum, cum in meritum Ipsius; 私たちはキリストを、その方の功績とともに信じなかったか。
et annon egimus paenitentiam, cum confessi sumus quod simus peccatores? また悔い改めを行なわなかったか、私たちが告白した時、私たちが罪びとであることを。
Cur itaque hoc nobis evenit?" そこで、なぜ、このことが私たちに起こったのか?」
[4.] Sed tunc audita est vox ad illos a latere, "An scitis ullum peccatum in quo estis? [4] しかし、その時、脇から彼らに声が聞こえた、「あなたがたは知らないのか? 何かの罪が〔ある〕、その中にあなたがたがいる。
an usquam exploravistis vos? かつて(やはり)あなたがたは、調べなかったのではないか?
an ideo fugistis aliquod malum ut peccatum contra Deum (et qui non fugit illud, est in illo)? それゆえ、あなたがたは何らかの悪を神の前に罪として避けなかったのではないか?(またそれを避けなかった者は、その中にいる)。
Estne peccatum diabolus? 罪は悪魔ではないのか?
Quare estis de quibus Dominus dicit, それゆえ、あなたがたである、それらの者について主は言う、
`Tunc incipietis dicere, Edimus coram Te et bibimus, et in plateis nostris docuisti. 「その時、あなたがたは言うことを始める、私たちはあなたの前で食べ、また私たちは飲んだ、また私たちの街路であなたは導いた。
Sed dicet, Dico vobis, non novi vos unde estis; しかし、彼は言う、私はあなたがたに言う、私はあなたがたがどこからであるのか知らなかった(知らない)。
discedite a Me omnes operarii iniquitatis" (Luc. xiii. 26, 27; ut et de quibus Matth. vii. 22, 23). 私から立ち去れ、不正を働くすべての者よ」(ルカ13:26, 27、そのようにまたそれらの者についてマタイ17:22, 23)。
Abite itaque, quisque in suum locum. そこで、立ち去れ、だれもが自分の場所の中に。
Videtis aperturas in cavernas; あなたがたは見る、洞穴の中へ、開口部を。
intrate illuc, et dabitur ibi cuique vestrum suum opus ad faciendum, et tunc cibus ad mensuram operis; そこへ入れ、そこにあなたがたのそれぞれの者に行なうための自分の働きが与えられる、またその時、食べ物が、働きの量に応じて。
si non, usque fames urgebit vos ad intrandum." もし〔入ら〕ないなら、それでも飢えがあなたがたを駆り立てる、入るように」。