QUI ALIQUOTIES ILLAM EGERUNT,
SED SUMME REFRACTARIA ILLIS QUI NON EGERUNT.
実際の悔い改めは彼らのもとで容易であること、
その者はときどきそれを行なった、
しかし、彼らに最高度に手に負えない、その者は行なわなかった。
(1) 原文
561. Actualis paenitentia est se explorare, cognoscere sua peccata, confiteri se coram Domino, et sic novam vitam inchoare; est illa secundum descriptionem ejus in antecedentibus. Haec in Christiano Reformato orbe, (per quem intelliguntur omnes ab Ecclesia Romano-Catholica separati, et quoque ei addicti, qui non aliquam actualem paenitentiam egerunt,) his et illis est paenitentia actualis summe refractaria. Causa est quia aliqui non volunt, et aliqui timent, et desuetudo inveterat hominem, ac inducit noluntatem, et tandem consensum ex intellectu ratiocinante, et apud quosdam maerorem, formidinem et terrorem pro illa. Causa primaria, quod actualis paenitentia in Christiano Reformato Orbe sit summe refractaria, est fides illorum, quod paenitentia et charitas nihil conferant ad salutem, sed fides sola, ex cujus imputatione sequitur remissio peccatorum, justificatio, innovatio, regeneratio, sanctificatio, et salus aeterna, praeter quod homo ex se, aut sicut ex se cooperetur, hoc vocant dogmatici illorum irritum, ac merito Christi obvium, repugnabile, et injuriosum; et hoc vulgo, tametsi ignorant mystica istius fidei, inseminatum est per solas has voces, quod sola fides salvet, et quis potest bonum facere a se. Inde est quod paenitentia apud Reformatos, sit sicut nidus cum pullis relictus ab avibus ab aucupe captis ac occisis. Huic causae accedit haec, quod homo reformatus ita dictus, quoad spiritum suum non aliis in mundo spirituali intersit, quam similibus, qui tale inferunt in ideas cogitationum ejus, et abducunt illum a vestigio ad introspiciendum se et explorandum.
(2) 直訳
561. Actualis paenitentia est se explorare, cognoscere sua peccata, confiteri se coram Domino, et sic novam vitam inchoare; 実際の悔い改めは、自分自身を調べること、自分の罪を知ること、主の前に自分自身を告白すること、またこのように新しい生活を始めることである。
est illa secundum descriptionem ejus in antecedentibus. それらは先行するものの中の記述にしたがっている。
Haec in Christiano Reformato orbe, (per quem intelliguntur omnes ab Ecclesia Romano-Catholica separati, et quoque ei addicti, qui non aliquam actualem paenitentiam egerunt,) his et illis est paenitentia actualis summe refractaria. これらは改革派のキリスト教の世界の中で(それによってローマカトリック教会から分離したすべての者が意味される、そしてまたそれに割り当てられる(帰属する)、何らかの実際の悔い改めを行なわない者)、これらやそれらの者に実際の悔い改めは最高度に手に負えない(強情なもの)である。
Causa est quia aliqui non volunt, et aliqui timent, et desuetudo inveterat hominem, ac inducit noluntatem, et tandem consensum ex intellectu ratiocinante, et apud quosdam maerorem, formidinem et terrorem pro illa. 理由がある、ある者は欲しないからである、また、ある者は恐れる、また実践不足が人間を習慣づける(=実践不足に慣れてしまう)、そして気が進まないことを引き起こす、また最後に間違った推論からの同意(承認) 〔がある〕、またある者のもとでそれに対して(ために)悲しみ、恐れ、また恐怖〔がある〕。
Causa primaria, quod actualis paenitentia in Christiano Reformato Orbe sit summe refractaria, est fides illorum, quod paenitentia et charitas nihil conferant ad salutem, sed fides sola, ex cujus imputatione sequitur remissio peccatorum, justificatio, innovatio, regeneratio, sanctificatio, et salus aeterna, praeter quod homo ex se, aut sicut ex se cooperetur, hoc vocant dogmatici illorum irritum, ac merito Christi obvium, repugnabile, et injuriosum; 主要な理由は、改革派のキリスト教の世界の中で実際の悔い改めが最高度に手に負えないものである、彼らの信仰であること、悔い改めと仁愛は救いに何も与えない(寄与しない)こと、しかし、信仰のみが、その転嫁からいえる、罪の許し、義認、更新、再生、聖別、また永遠の救い、~のことなしに、人間が自分自身から、また自分自身からののように協力する、これを彼らの教条主義者はむだ(無益)と呼ぶ、そしてキリストの功績への障害、反感、侮辱〔と呼ぶ〕。
et hoc vulgo, tametsi ignorant mystica istius fidei, inseminatum est per solas has voces, quod sola fides salvet, et quis potest bonum facere a se. またこのことは大衆に、たとえその信仰の奥義に無知であっても、これらの言葉だけによって植え付けられている、信仰のみが救うこと、まただれが自分自身から善を行なうことができるか。
Inde est quod paenitentia apud Reformatos, sit sicut nidus cum pullis relictus ab avibus ab aucupe captis ac occisis. ここからである、改革派教徒のもとの悔い改めは、鳥から残されたひなとともに巣のようである、鳥猟者により捕えられ、そして殺された。
Huic causae accedit haec, quod homo reformatus ita dictus, quoad spiritum suum non aliis in mundo spirituali intersit, quam similibus, qui tale inferunt in ideas cogitationum ejus, et abducunt illum a vestigio ad introspiciendum se et explorandum. これに理由にこれらが加わる、改革派の人間は、そのように言われる、自分の霊に関して他の者たちに霊界の中で差し込まない(=入らない)、似た者以外に、その者はこのようなものを彼の思考の観念の中に持ち込む(引き起こす)、また彼を歩みから連れ去る、自分自身を覗き込むまた調べることへ向けて。
(3) 訳文
561. 実際の悔い改めは、自分自身を調べること、自分の罪を知ること、主の前に自分自身を告白すること、またこのように新しい生活を始めることである。それらは先行するものの中の記述にしたがっている。
これらは改革派のキリスト教の世界の中で(それによってローマカトリック教会から分離したすべての者が意味される、そしてまた何らかの実際の悔い改めを行なわない者にあてはまる)、これらやそれらの者に実際の悔い改めは最高度に手に負えないものである。
その理由は、ある者は欲しない、また、ある者は恐れる、また実践不足に慣れてしまい、そして気が進まないことを引き起こし、最後には間違った推論からの同意があるからである、またある者のもとでそれに対して悲しみ、恐れ、恐怖がある。
改革派のキリスト教の世界の中で実際の悔い改めが最高度に手に負えないものである主要な理由は彼らの信仰である、〔その信仰は〕悔い改めと仁愛は救いに何も寄与しない、しかし、信仰のみが寄与する、その転嫁から、人間が自分自身から、また自分自身からのように協力することなしに、罪の許し、義認、更新、再生、聖別、また永遠の救いがいえる。彼らの教条主義者は、人間によるものはむだであり、キリストの功績への障害、反感、侮辱と呼ぶ。またこのことは大衆に、たとえその信仰の奥義に無知であっても、信仰のみが救う、だれが自分自身から善を行なうことができるか、という、これらの言葉だけによって植え付けられている。
ここから、改革派教徒のもとの悔い改めは、鳥から残されたひなとともに巣のようである、鳥猟者により捕えられ、そして殺された。
この理由に、いわゆる改革派の人間は、霊界の中で自分の霊に関して似た者以外に他の者たちと交わらない、その似た者は彼の思考の観念の中にこのようなものを持ち込み、また彼を自分自身を覗き込み、調べることへ向けての歩みから連れ去ることが加わる。