(1) 原文「3652番」
11 Secundum sensum internum haec ita se habent: ‘Cum ergo videritis abominationem desolationis‘
significat Ecclesiae vastationem, quae tunc est cum Dominus non amplius
agnoscitur, proinde cum nullus amor et nulla fides in Ipsum; tum quando non
amplius aliqua charitas erga proximum; et consequenter cum non aliqua fides
boni et veri; cum haec sunt in Ecclesia, seu potius in tractu ubi Verbum, nempe
in cogitatis cordis tametsi non in doctrina oris, tunc est desolatio, et illa
quae dicta, sunt ejus abominatio; inde ‘cum videritis abominationem
desolationis’ est cum aliquas talia observat; quid tunc faciendum, sequitur vers. 16-18. [2] ‘Dictam a Daniele propheta‘ significat in sensu interno, a
prophetis; nam ubi aliquis propheta nomine suo in Verbo nominatur, non est is
propheta qui intelligitur, sed ipsum Verbum propheticum, quia nomina nusquam in
caelum penetrant, n. 1876, 1888; verum per unum prophetam non simile
significatur quod per alium; quid per Mosen, {1}Eliam et Elisaeum,
videatur in praefat. ad cap. xviii;
et n. 2762; per ‘Danielem’ autem significatur omne propheticum de Adventu
Domini et de Ecclesiae statu, hic de ejus statu ultimo; de vastatione multum
agitur apud Prophetas, et per illam ibi in sensu litterae significatur vastatio
Ecclesiae Judaicae et Israeliticae, sed in sensu interno vastatio Ecclesiae in
communi, ita quoque vastatio quae nunc adest. [3] ‘Stantem in loco sancto‘ significat vastationem quoad omnia quae
boni et veri sunt; locus sanctus est status amoris et fidei; quod ‘locus’ sit
status in sensu interno, videatur n. 2625, 2837, 3356, 3387; ‘sanctum’ illius
status est bonum quod est amoris et inde verum quod fidei; non aliud
intelligitur per sanctum in Verbo, quia illa a Domino, Qui Ipsum Sanctum seu
Sanctuarium est. ‘Qui legit, animadvertat‘
significat quod haec ab illis probe observanda sint qui in Ecclesia sunt,
imprimis ab illis qui in amore et fide, de quibus nunc agitur. [4] ‘Tunc qui in Judaea, fugiant in montes‘
significat quod illi qui ab Ecclesia, non aliunde spectabunt quam ad Dominum,
ita ad amorem in Ipsum, et ad charitatem erga proximum; quod per ‘Judaeam’ {2}significetur
Ecclesia, {3}ostendetur infra; quod per ‘montem’ Ipse Dominus, at
per ‘montes’ amor in Ipsum et charitas erga proximum, videatur n. 795, 796,
1430, 2722; secundum sensum litterae foret quod cum obsideretur Hierosolyma,
sicut factum a Romanis, tunc non conferrent se illuc sed super montes, secundum
illa apud Lucam,
Quando videritis circumdatam ab
exercitibus Hierosolymam, tunc scite quod prope sit devastatio, tunc qui in
Judaea, fugiunto super montes, et qui in medio ejus, exeunto, qui vero in regionibus
ne ingrediantur in eam, xxi 20, 21;
[5] sed per
‘Hierosolymam’ ibi similiter se habet, quod nempe in sensu litterae sit
Hierosolyma quae intelligitur, sed in sensu interno Ecclesia Domini, videatur
n. 402, 2117; omnia enim et singula quae in Verbo de populo Judaico et
Israelitico memorantur, sunt repraesentativa regni Domini in caelis, et regni
Domini in terris, hoc est, Ecclesiae, ut saepius ostensum; inde est quod per ‘Hierosolymam’
in sensu interno nullibi Hierosolyma intelligatur, nec per ‘Judaeam’ Judaea;
sed fuerunt talia per quae repraesentari potuerunt caelestia et spiritualia
regni Domini; utque repraesentarent, etiam facta sunt; ita Verbum potuit scribi
quod esset secundum captum hominis qui legeret, et secundum intellectum
angelorum qui apud hominem; haec etiam causa fuit quod Dominus similiter
locutus; si enim aliter, non adaequatum fuisset captui legentium imprimis tunc
temporis, nec simul intellectui angelorum, ita non receptum ab homine, {4}nec
intellectum ab angelis. [6] ‘Qui super
tecto domus, ne descendat ad tollendum quid e domo sua‘ significat quod qui
in bono charitatis sunt, non inde se conferrent ad illa quae sunt doctrinalium
fidei; ‘tectum domus’ in Verbo significat statum hominis superiorem, ita statum
ejus quoad bonum; quae autem infra, significant statum hominis inferiorem, ita
statum quoad verum: quid ‘domus,’ videatur n. 710, 1708, 2233, 2331, 3142,
3538; cum statu hominis Ecclesiae se ita habet: cum is regeneratur, tunc verum
discit propter bonum, est enim ei affectio veri propter illud; at postquam
regeneratus est, tunc agit ex vero et bono; postquam ad hunc statum pervenit,
tunc non conferre se debet ad statum priorem, nam si id faceret, de bono in quo
est, ex vero ratiocinaretur, et sic statum suum perverteret; omnis enim
ratiocinatio cessat, ac cessare debet, quando homo in statu est velle verum et
bonum, tunc enim ex voluntate, proinde ex conscientia, cogitat et agit, et non
ex intellectu, ut prius; si ex hoc iterum, incideret in tentationes {5}in
quibus succumberet; haec sunt quae significantur per quod ‘qui super tecto
domus, ne descendat ad tollendum quid e domo sua.’ [7] ‘Et qui in agro, ne revertatur retro ad accipiendum vestem suam‘ seu
tunicam significat quod qui in bono veri nec {6}conferrent se a bono
ejus ad doctrinale veri; ‘ager’ in Verbo significat illum statum hominis quoad
bonum; quid ‘ager,’ videatur n. 368, 2971, 3196, 3310, 3317, 3500, 3508; et ‘vestis
seu tunica’ significat id quod bonum investit, hoc est, doctrinale veri, nam
hoc est sicut vestis bono; quod ‘vestis’ id sit, videatur n. 297, 1073, 2576,
3301. Quisque videre potest quod altiora hic recondita lateant quam apparent in
littera; Ipse enim Dominus illa locutus est.
@1 et Eliam @2 i in sensu interno @3 sequitur; et @4 et
perceptum @5 et @6 conferent