原典講読『世の終わりと最後の審判』 8(原文)

 

(1) 原文「3489番」


Quod talis sit Ecclesia, non apparet coram illis qui in Ecclesia sunt,
nempe quod contemnant et aversentur omnia quae sunt boni et veri, tum quod
inimicitias gerant contra illa, imprimis contra Ipsum Dominum; frequentant enim
templa, audiunt praedicationes, in quodam sancto sunt cum ibi, ad Sacram Cenam
eunt, et inter se quandoque de illis decenter loquuntur, ita aeque mali sicut
boni, etiam inter se in civili charitate seu amicitia vivunt; inde est quod
coram oculis hominum non aliquis contemptus, minus aversatio, et adhuc minus
inimicitia contra bona et vera fidei, ita nec contra Dominum, appareat; sed
illa sunt externae formae, quibus unus alterum seducit; at internae formae
hominum Ecclesiae prorsus dissimiles sunt, etiam externis
{1}prorsus
contrariae; internae formae sunt quae hic describuntur et quae sunt tales; hae
quales sunt,
{2}apparet ad vivum in caelis, angeli enim non
attendunt ad alia quam ad interna, hoc est, ad fines, seu ad intentiones et
voluntates, et ad cogitationes inde; hae quam dissimiles externis sunt,
constare potest ex illis qui ab orbe Christiano in alteram vitam veniunt, de
quibus videatur n. 2121-2126, [2]
{3}in altera enim vita solum
interna sunt secundum quae
{4}ibi cogitant et loquuntur, nam externa
cum corpore relicta sunt; ibi patet quod utcumque tales visi sunt pacifici in
mundo, usque odio habuerint unus alterum, et odio habuerint omnia quae sunt
fidei,
{5}cumprimis Dominum, {6}nam cum solum Dominus
coram illis in altera vita nominatur, sphaera non modo contemptus, sed etiam
aversationis et inimicitiae contra Ipsum manifeste ab illis exspirat et
circumfunditur, etiam ab illis qui secundum apparentiam sancte de Ipso
{7}locuti
sunt, ut et qui praedicarunt; similiter cum nominatur charitas et fides: sunt
{8}tales
in interna forma, quae ibi manifestatur, ut si dum in mundo vixerunt, externa
illis soluta et adempta fuissent, hoc est, si non ibi timuissent vitae, et timuissent
leges, ac imprimis si non timuissent famae propter honores quos ambiverunt et
affectaverunt, et propter opes quas concupiverunt et avide quaesiverunt,
ruissent unus contra alterum ex intestino odio secundum conatus et
cogitationes, et absque ulla conscientia diripuissent aliorum bona, et quoque
absque ulla conscientia trucidavissent, quam maxime insontes; tales sunt
Christiani hodie quoad interiora, praeter paucos quos non cognoscunt; inde
patet qualis est Ecclesia.


@1 apud plerosque @2 apparent @3 ibi
@4 i illi @5 i et @6 quapropter cum modo @7 i
in mundo @8 i enim


コメントを残す