原典講読『世の終わりと最後の審判』 7(原文)

 

(1) 原文「3488番」


Quod secundus status perversionis Ecclesiae per illa verba Domini apud
Evangelistam descriptus sit, patet a sensu interno eorundem, qui talis est: ‘Omnia haec initium dolorum‘ significant
illa quae praecedunt, nempe quae status primi perversionis Ecclesiae sunt, qui
est, ut dictum, quod non amplius inciperent scire quid bonum et quid verum, sed
de illis litigarent inter se, a quibus falsitates, proinde haereses; quod talia
Ecclesiam ante plura saecula perverterint, patet inde quod Ecclesia in
Christiano orbe divisa sit, et hoc secundum opiniones de bono et vero, ita quod
perversio Ecclesiae
{1}a multo tempore retro incepta sit. [2] ‘Tunc tradent vos in tribulationem, et
occident vos
‘ significat quod bonum et verum periturum sit, primum per ‘tribulationem,’
quod est, per perversionem; dein per quod ‘occident’ illa, quod est, per
negationem; quod ‘occidere’ cum praedicatur de bono et vero sit non recipi, ita
negare, videatur n. 3387, 3395; per ‘vos’ seu per apostolos significantur omnia
fidei in uno complexu, ita tam bonum ejus quam verum; quod per duodecim
apostolos illa significata sint, videatur n. 577, 2089, 2129, 2130 f., 3272,
3354, et hic manifeste patet,
{2}non enim de apostolorum
praedicatione sed de consummatione saeculi agitur. [3] ‘Et eritis odio habiti ab omnibus gentibus propter nomen Meum
significat contemptum et aversionem pro omnibus quae sunt boni et veri; ‘odio
habere’ est contemnere et aversari, haec enim odii sunt; ‘ab omnibus gentibus’
est ab illis qui in malo sunt; quod ‘gentes’ sint illi, videatur n. 1259, 1260,
1849, 1868, 2588 f.; ‘propter nomen Meum’ est propter Dominum, ita propter
omnia quae ab Ipso; quod ‘nomen Domini’ sit omne in uno complexu per quod colitur,
ita omne quod est Ecclesiae Ipsius, videatur n. 2724, 3006. [4] ‘Et tunc offendentur multi, et se invicem
tradent, et odio habebunt se invicem
‘ significat propter illa inimicitias; ‘offendentur
multi’ est inimicitia inter se; Ipsum Humanum Domini est contra quod
inimicitia; quod illud offendiculum
{3}et scandalum futurum sit,
passim in Verbo praedicitur; ‘se invicem tradent’ est inimicitia inter se ex
falso contra verum; ‘et odio habebunt se invicem’ est inimicitia inter se ex
malo contra bonum. [5] ‘Et multi
pseudoprophetae exsurgent, et seducent multos
‘ significat praedicationes
falsi; ‘pseudoprophetae,’ quod sint docentes falsa, ita
{4}doctrina
falsa, videatur n. 2534; ‘et seducent multos’ est quod inde derivationes. [6] ‘Et propter multiplicari iniquitatem,
refrigescet charitas multorum
‘ significat cum fide exspirationem
charitatis; ‘propter multiplicari iniquitatem’ est secundum falsa fidei; ‘refrigescet
charitas multorum’ est exspiratio charitatis; utrumque enim pari passu vadit;
ubi non est fides, ibi non est charitas, et ubi non est charitas, non est
fides, sed charitas est quae recipit fidem, et nulla charitas quae rejicit
fidem; inde origo omnis falsi et omnis mali. [7] ‘Qui autem perseverans erit in finem,
{5}hic salvabitur’
significat salvationem eorum qui in charitate; ‘perseverans in finem’ est qui
se non seduci patitur, ita qui non in
{6}tentationibus succumbit.
[8] ‘Et praedicabitur hoc evangelium
regni in tota habitata, in testimonium omnibus gentibus
‘ significat quod
hoc prius notum fiet in orbe Christiano; ‘praedicabitur’ est quod notum fiet; ‘hoc
evangelium regni’ est hoc verum quod ita sit; ‘evangelium’ est annuntiatio, ‘regnum’
est verum; quod regnum sit verum, videatur n. 1672, 2547; ‘in tota habitata,’
nempe terra, est orbis Christianus; quod ‘terra’ sit tractus ubi Ecclesia, ita
orbis Christianus, videatur n. 662, 1066, 1068, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118,
2928, 3355; Ecclesia hic ‘habitata’ vocatur a vita fidei, hoc est, a bono quod
veri, ‘habitare’ enim in sensu interno est vivere, et ‘habitatores’ sunt bona
veri, n. 1293, 2268, 2451, 2712, 3384; ‘in testimonium’ est ut sciant,
{7}ne
praetexant quod ignoraverint; ‘omnibus gentibus’ sunt malis, n. 1259, 1260,
1849, 1868, 2588; cum enim in falso et
{8} malo sunt, non amplius
sciunt quid verum et quid bonum, credunt tunc falsum esse verum, et malum esse
bonum, et vicissim; cum in hoc statu est Ecclesia, ‘tunc veniet finis.‘ In illis quae nunc sequuntur, et quae ante
caput Geneseos quod sequitur, ex
Divina Domini Misericordia, explicanda sunt, agitur de illo statu Ecclesiae qui
vocatur ‘abominatio desolationis,’ qui est tertius status.


@1 ab eio tempore @2 nam non @3 aut @4
doctrinae @5 is I @6 pugnis
tentationum @7 ne ignorantiam praetexent @8 i
in