原典講読『世の終わりと最後の審判』 1(原文)

 

(1)
原文「3353番」


Maxima pars hominum credit quod interitura sint omnia quae in mundo
aspectabili, cum ultimum judicium venit, quod nempe conflagrabit terra, sol et
luna dissipabuntur, et sidera evanescent; et quod novum caelum et nova terra
postea exsurgent; eam opinionem ceperunt ex revelationibus propheticis in
quibus talia memorantur; sed quod aliter se res habeat, constare potest ab
illis quae de Ultimum Judicio prius n. 900, 931, 1850, 2117-2133 ostensa sunt;
inde patet quod Ultimum Judicium non aliud sit quam finis Ecclesiae apud unam
gentem ac initium ejus apud aliam, qui finis et quod initium tunc existit
quando nulla amplius agnitio Domini, seu quod idem quando nulla fides; nulla
agnitio seu nulla fides est cum nulla charitas, nam fides nusquam dabilis est
quam apud illos qui in charitate sunt; quod tunc Ecclesiae finis sit et ejus
translatio ad alios, patet evidenter ab omnibus illis quae Ipse Dominus de
ultimo illo die seu de consummatione saeculi docuit et praedixit apud
Evangelistas, nempe apud Matthaeum
xxiv, apud Marcum xiii et apud Lucam xxi. Sed quia illa absque clave,
qui est sensus internus, a nemine comprehendi possunt, licet per vices illa
quae ibi, evolvere; hic nunc primum haec quae apud Matthaeum,


 


[2]
Accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes, Dic nobis quando ista fient, et
quodnam signum Tui adventus et consummationis saeculi: et respondens Jesus
dixit illis;


Videte ne
quis vos seducat, multi enim venient in nomine Meo, dicentes, Ego sum Christus;
et multos seducent: audituri autem estis bella, et rumores bellorum; videte ne
turbemini; oportet enim omnia fieri, sed nondum
{1}est finis.
Excitabitur namque gens contra gentem, et regnum contra regnum; et erunt fames,
et pestes et terrae motus variis locis. Omnia vero haec initium dolorum, xxiv
3-8;


 


qui in
sensu litterae manent, non scire possunt num haec et quae sequuntur in illo
capite, dicta sint de destructione Hierosolymae et
{2}dispersione
gentis Judaicae, vel num de fine dierum qui Ultimum Judicium vocatur; at qui in
sensu interno sunt, clare vident quod hic de fine Ecclesiae agatur, qui finis
est qui hic et alibi vocatur adventus Domini et consummatio saeculi: et quia
ille finis intelligitur, sciri potest quod omnia illa significent talia quae
sunt Ecclesiae; quid autem significant, constare potest a singulis in sensu
interno: ut, quod ‘multi venient in
nomine Meo, dicentes, Ego sum Christus, et multos seducent
‘; ibi ‘nomen‘ non significat nomen, nec ‘Christus’
Christum, sed ‘nomen’ significat illud per quod colitur Dominus, n. 2724, 3006;
et ‘Christus’ ipsum verum, n. 3009, 3010; ita quod venturi qui dicent, hoc esse
fidei, seu hoc esse verum, cum tamen nec fidei sit, nec verum, sed falsum: quod
audituri sint bella et rumores bellorum
est quod existent de veris disceptationes et lites, quae sunt bella in sensu
spirituali: quod ‘excitabitur gens contra
gentem, et regnum contra regnum
‘ significat quod pugnaturum malum cum malo,
et falsum cum falso; quod `gens’ sit bonum, at in opposito sensu malum,
videatur n. 1259, 1260, 1416, 1849, et quod ‘regnum’ sit verum,
{3}at
in opposito sensu falsum, n. 1672, 2547: ‘et
erunt fames et pestes, et terrae motus variis locis
‘ est quod amplius
nullae cognitiones boni et veri, ac ita quod Ecclesiae status sit mutatus, quod
est ‘terrae motus.’


@1 erit @2 dissipatione @3 sed