原典講読『みことばとその内意』 69(原文)

 

(1) 原文「3008番」


69. Quod Primum attinet {1} quod Christus sit idem ac Messias,
Unctus et Rex, patet ab his locis in Verbo; apud Johannem,


Andreas invenit fratrem proprium
Simonem, et dicit ei, Invenimus Messiam,
quod est, si interpreteris, Christus,
i 42:


apud
eundem,


Multi ex turba audientes verbum,
dixerunt, Hic est vere propheta; alii dixerunt, Hic est Christus; alii vero dixerunt, Num ergo ex Galilaea Christus venturus est? nonne Scriptura
dicit, quod ex semine Davidis, et ex Bethleem, oppido ubi David erat, Christus venturus? vii 40-42;


‘Christus’
manifeste pro Messia quem exspectarunt: apud eundem,


Ergone vere agnoverunt principes,
quod hic vere sit Christus; sed hunc
novimus unde sit, Christus autem cum
venit, nemo scit unde sit, vii 25-27;


‘Christus’
pro Messia; quod ‘nemo sciret unde sit’ erat quia non agnosceretur: apud
eundem,


Circumdederunt Jesum Judaei et
dixerunt Illi, Quousque animam nostram suspendis? si tu es Christus, dic nobis libero ore; respondit illis Jesus, Dixi vobis,
sed non creditis, x 24, 25;


hic quoque ‘Christus’
pro Messia, quem exspectarunt: apud eundem,


Respondit turba, Nos audivimus ex
Lege, quod Christus manet in
aeternum, xii 34;


‘Christus’
pro Messia: apud eundem,


Martha dicebat,…Ego credidi, quod tu
sis Christus, Filius Dei, Qui in
mundum venturus erat, xi 27;


nempe quod
Messias: apud Lucam,


Erat homo in Hierosolyma, cui nomen
Simeon,…erat illi responsum factum a Spiritu Sancto, non visurum mortem, ante
quam videret Christum Domini, ii 25,
26;


pro quod
Messiam, seu Unctum Jehovae: apud eundem,


Jesus dixit discipulis, Vos vero,
quem Me dicitis esse? respondens Petrus dixit, Christus Dei, ix 20; Marc.
viii 29;


praeter
alibi, ut Matth. xxvi 63, 64; Joh. vi 68, 69; Marc. xiv 61, 62. [2] Quia nunc Christus et Messias est idem, et
Christus in Graeca lingua et Messias in Hebraea, significat Unctum, inde patet
quod Christus sit idem ac Unctus, tum quoque idem ac rex, nam reges vocabantur
in genere uncti, ut patet ab Historicis Verbi multis in locis, tum etiam in
Propheticis, ut apud Davidem,


Constiterunt reges terrae, et
principes consultarunt una super Jehovam, et super Unctum Ipsius, Ps. ii 2:


apud
eundem,


Nunc novi, quod salvet Jehovah Unctum suum, respondebit Ipsi e caelis
sanctitatis Suae, in virtutibus salutis dextrae Ipsius, Ps. xx 7 [A.V. 6]:


apud
eundem,


Jehovah robur illis, et robur
salutum Uncti Ipsius, Ps. xxviii 8:


apud Samuelem,


Jehovah dabit robur regi Suo, et
exaltabit cornu Uncti Sui, I Sam. ii 10;


ibi et
pluries alibi ‘unctus’ pro rege; in lingua originali legitur Messias; in
propheticis illis in sensu interno agitur de Domino; Qui quod Rex, etiam patet
a locis in Novo Testamento; ut apud Matthaeum,


Quaesivit Jesum praeses, Tune es Rex Judaeorum? Jesus dixit illi, Tu
dicis, xxvii 11:


apud Lucam,


Pilatus interrogavit Jesum, dicens,
Tune es Rex Judaeorum? Ipse
respondens illi dixit, Tu dicis, xxiii 3; Marc.
xv 2:


apud Johannem,


Clamarunt, Osanna, benedictus qui
venit in nomine Domini, Rex Israelis,
xii 13:


apud
eundem,


Dixit Nathanael, Rabbi, Tu es Filius
Dei, Tu es Rex Israelis, i 50.


@1 i nempe


コメントを残す