原典講読『みことばとその内意』 47(直訳まで)

 

(1) 原文「2135番」


47. Ex hoc capite imprimis constare
potest qualis est sensus internus Verbi ac quomodo percipiunt illud angeli cum
legitur ab homine: ex sensu litterae historico non aliud intelligitur quam quod
Abrahamo apparuerit Jehovah sub forma trium virorum; et quod Sarah, Abrahamus,
et puer ejus, paraverint cibum pro illis, nempe ex farina similaginis
placentas, filium bovis, tum butyrum et lac: quae tametsi historica vera sunt
quod ita factum, usque non percipiuntur ita ab angelis, sed prorsus abstracte a
littera
{1} quae repraesentant et significant, secundum illa quae in
{2}Contentis sunt {3};
nempe pro illis quae ibi historice dicta, status perceptionis Domini in Humano
et communicatio tunc cum Divino, ante unionem perfectam Divinae Ipsius
Essentiae tum Humana et Humanae cum Divina; qui status etiam est de quo Dominus
haec dicit,


Deum nemo vidit unquam, Unigenitus
Filius, Qui in sinu Patris est, Ille exposuit, Joh. i 18;


et per
cibos ibi memoratos nihil nisi caelestia et spiritualia bona; de quibus in
explicatione: et porro dein quod dicitur de filio quem pareret Sarah ad tempus
statum alterius anni, nihil aliud percipiunt quam quod rationale humanum Domini
fieret Divinum: demum per illa quae locutus Abraham cum
{4}Jehovah de
eversione Sodomae et Amorae, nihil aliud quam intercessionem Domini pro humano
genere; ac ibi per ‘quinquaginta, quadraginta quinque, quadraginta, triginta,
viginti et decem’ intercessionem pro illis apud quos vera essent adjuncta
bonis, et quibus bona per tentationes et pugnas, aut per alios status:
{5}
ita se habet cum ceteris in Verbo; ut melius constare potest ab explicatione
singularum vocum, ubi ostensum quod singulis vocibus similia involvantur
{6}
in Verbo tam historico quam prophetico. Quod talis sensus internus ubivis in
Verbo sit, in quo agitur modo de Domino, de Ipsius regno in caelis, de Ipsius
Ecclesia in terris, et in particulari apud unumquemvis, ita de bonis amoris et
veris fidei, constare etiam unicuique potest ex illis quae ex Veteri Testamento
apud Evangelistas citantur, ut apud Matthaeum,


Dixit Dominus Domino Meo, Sede a
dextris Meis, donec ponam inimicos Tuos scabellum pedum Tuorum, xxii 42
[A.V.44]; Ps. cx 1;


quae quod
agant de Domino, nec a litterali sensu apud Davidem in loco citato apparere
potest, sed usque quod non alius intelligatur quam Dominus, Ipse ibi docet:
apud eundem,


Tu Bethlehem, terra Jehudae,
nequaquam minima es in ducibus Jehudae, ex te enim exibit dux, qui pascet
populum Meum Israelem, ii 6; Mich. v
1;


qui in
sensu litterali manent, ut Judaei, quidem inde sciunt quod ibi nasceretur
Dominus, sed quia ducem et regem exspectant, qui in terram Canaanem reducet
eos, ideo secundum litteram ibi verba explicant, nempe per ‘terram Jehudae’
terram Canaanem, per ‘Israelem’ etiam Israelem, tametsi ignorant ubi est, et
per ‘ducem’ adhuc Messiam suum; cum tamen alia per Jehudam et Israelem
intelliguntur, nempe per ‘Jehudam’ caelestes, per ‘Israelem’ spirituales, in
caelo et in terra, et per ‘ducem’ Dominus: apud eundem,


Vox in {7}Ramah audita
est, lamentatio, clamor, et ejulatus multus, Rachel deplorans liberos suos, et
non volebat consolationem admittere, quia non sunt, ii 18; Jer. xxxi 15;


qui in
sensu litterali manent, nusquam inde capiunt illum sensum qui internus eorundem
verborum est; qui tamen quod sit, patet apud Evangelistam: apud eundem,


Ex Aegypto vocavi filium Meum, ii
15; Hos. xi 1;


apud hunc
prophetam ita dicitur,


Cum puer Israel, et amavi illum, et
ex Aegypto vocavi filium meum:
{8}vocarunt illos, sic iverunt a faciebus
eorum;… et Ego feci ire Ephraimum, ibid.
1-3;


qui
ignorant dari sensum internum, non aliter possunt scire quam quod hic
intelligatur Jacobus, cum ingressus Aegyptum, et ejus posteri, cum inde
egressi, et quod per ‘Ephraimum’ tribus Ephraimi, ita eadem illa quae in
historicis Verbi; sed usque clarum est ex Verbo Evangelistae quod significent
Dominum: at quid significat unumquodvis, nisi retegeretur per sensum internum,
nusquam sciri posset.


@1 i nempe @2 i.e. n. 2136-41. @3 i
quae videantur. @4 Jehova. @5 i quod
haec in sensu interno contineantur, nusquam ex litera apparere potest, sed
usque quod illa sint, verum est. @6 i
ubivis. @7 A has Rama as Gk. @8 Heb. is obscure. In 8869 this is rendered vocaverunt seipsos, sic
iverunt propter se ipsos; in 10406
vocaverunt seipsos et iverunt e faciebus suis.


 


(2) 直訳


47. Ex hoc capite imprimis constare
potest qualis est sensus internus Verbi ac quomodo percipiunt illud angeli cum
legitur ab homine:
 この章☆から特に明らかにすることができる、みことばの内意がどんなものであるか、そしてどのようにそれが天使たちに知覚されるか、人間により読まれているとき。


「創世記第18章」。


ex sensu
litterae historico non aliud intelligitur quam quod Abrahamo apparuerit Jehovah
sub forma trium virorum;
 文字どおりの歴史的な意味から、何らかのものが理解されない、アブラハムがエホバを三人の男の形の下に現われた(見られた)と以外に。


et quod
Sarah, Abrahamus, et puer ejus, paraverint cibum pro illis, nempe ex farina
similaginis placentas, filium bovis, tum butyrum et lac:
 また、サラ、アブラハム、また彼の少年(しもべ)、彼らのために食べ物を用意したこと、すなわち、小麦の粉からパン菓子、牛の息子、なおまたバターと牛乳。


quae
tametsi historica vera sunt quod ita factum, usque non percipiuntur ita ab
angelis, sed prorsus abstracte a littera
{1} quae repraesentant et
significant, secundum illa quae in
{2}Contentis sunt {3};
 それらは歴史的な真理(真実)あるけれども、それはこのように起こった、それでも、天使たちによりこのように知覚されない、しかし、まったく文字から関係なく(離れて)(すなわち)それらは表象し、意味する、それらにしたがって、それらは「内容」☆の中にある。


「内容」とは各章の中の各節の解説を始める前にその章の「内容」の概略を述べたもの。ここでは2136-41番に述べられている。


nempe pro
illis quae ibi historice dicta, status perceptionis Domini in Humano et
communicatio tunc cum Divino, ante unionem perfectam Divinae Ipsius Essentiae
tum Humana et Humanae cum Divina;
 すなわち、それらの代わりに、それらはそこに歴史的に言われている、人間性の中の主の知覚の状態とその時の神性の交通〔を天使は知覚する〕、その方の神的な本質、なおまた人間性の完全な結合、また神的なものと人間性の本質〔の結合〕の前の。


qui status
etiam est de quo Dominus haec dicit,
 その状態についてもまた、それについて主がこれらを言った、


Deum nemo
vidit unquam, Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ille exposuit, Joh. i 18;
 神をだれもかつて見ていない、ただひとりの息子が、その方は父のふところにいる、彼が示した、ヨハネ1:18


et per
cibos ibi memoratos nihil nisi caelestia et spiritualia bona;
 また、そこに食べ物によって何も話しに出されていない、天的なまた霊的な善でないなら。


de quibus
in explicatione:
 それらについて、〔今後の〕解説の中に〔述べよう〕。


et porro
dein quod dicitur de filio quem pareret Sarah ad tempus statum alterius anni,
nihil aliud percipiunt quam quod rationale humanum Domini fieret Divinum:
 またさらにその後、息子について言われたこと、それをサラはもう一つの年の定まった時に生む☆、何も他のことは知覚されない、主の人間性の理性的なものが神的なものにされること以外に。


pareoがどう変化するとpareretになるのか私は知りません()


demum per
illa quae locutus Abraham cum
{4}Jehovah de eversione Sodomae et
Amorae, nihil aliud quam intercessionem Domini pro humano genere;
 最後に、それらによって、それらはアブラハムがエホバとソドムとゴモラの転覆について話した(こと)何らかのものは何もない、人類のための主のとりなし(調停)以外に。


ac ibi per
‘quinquaginta, quadraginta quinque, quadraginta, triginta, viginti et decem’
intercessionem pro illis apud quos vera essent adjuncta bonis, et quibus bona
per tentationes et pugnas, aut per alios status:
 そしてそこに「五十の、四十五の、四十の、三十の、二十と十の」によってとりなし(調停)を、彼らのための、その者のもとに善に加えられる真理がある、またその者に善が〔ある〕試練と闘争を通して、または他の状態を通して。


{5} ita se habet cum ceteris in Verbo; このように振る舞う、みことばの中の他のものに〔も〕。


ut melius
constare potest ab explicatione singularum vocum, ubi ostensum quod singulis
vocibus similia involvantur
{6} in Verbo tam historico quam prophetico.
 さらによく明らかにすることができるように、言葉の個々のものの解説から、そこに示されている、言葉の個々のものに、みことばの〔どこにも〕同様のものが含まれていること、歴史的なものも預言的なものも。


Quod talis
sensus internus ubivis in Verbo sit, in quo agitur modo de Domino, de Ipsius
regno in caelis, de Ipsius Ecclesia in terris, et in particulari apud
unumquemvis, ita de bonis amoris et veris fidei, constare etiam unicuique
potest ex illis quae ex Veteri Testamento apud Evangelistas citantur, ut apud Matthaeum,
 このような内意がみことばの中のどこにもあること、それらの中でただ主についてだけが扱われている、天界の中のその方の王国について、地の中のその方の教会について、また特定的に、それぞれの者のもとの〔教会〕、このように愛の善と信仰の真理について、さらにまたそれぞれの者にそれらから明らかにすることができる、それらは福音書記者に引用された旧約聖書(古い契約)から、例えば、「マタイ(福音書)」に、


Dixit
Dominus Domino Meo, Sede a dextris Meis, donec ponam inimicos Tuos scabellum
pedum Tuorum, xxii 42 [A.V.44]; Ps.
cx 1;
 主は、私の主に言った、わたしの右に座れ、わたしがあなたの敵を置くまで、あなたの足を足台を☆、22:44。「詩篇」110:1


足と足台の関係がよくわかりません。へブル原典では「足台のため」となっています。「足台として」と「として」を補って解釈するのがわかりやすいでしょう。


quae quod
agant de Domino, nec a litterali sensu apud Davidem in loco citato apparere
potest, sed usque quod non alius intelligatur quam Dominus, Ipse ibi docet:
 それは、主について扱っていること、文字どおりの意味からダビデのものにその場所に引用されて、見えることができない、しかしそれでも、主以外の他の者が意味されないことは、その方がそこに教えている。


apud
eundem,
 同書に、


Tu
Bethlehem, terra Jehudae, nequaquam minima es in ducibus Jehudae, ex te enim
exibit dux, qui pascet populum Meum Israelem, ii 6; Mich. v 1;
 あなたは、ベツレヘム、ユダの地、ユダの指導者の中で決して最小の者ではない、というのは、あなたから指導者が出るから、その者はわたしの民を、イスラエルを飼う(草を食わせる)2:6。「ミカ書」5:1☆。


へブル原典で「ミカ書」第5章はここから始まっています。


qui in
sensu litterali manent, ut Judaei, quidem inde sciunt quod ibi nasceretur
Dominus, sed quia ducem et regem exspectant, qui in terram Canaanem reducet
eos, ideo secundum litteram ibi verba explicant, nempe per ‘terram Jehudae’
terram Canaanem, per ‘Israelem’ etiam Israelem, tametsi ignorant ubi est, et
per ‘ducem’ adhuc Messiam suum;
 文字どおりの意味の中にとどまる者は、ユダヤ人のように、確かにここから知っている、そこに主が生まれること、しかし、指導者と王を期待するので、その者は彼らをカナンの地へ戻す、それゆえ、文字にしたがってそこに言葉を解釈する、すなわち、「ユダの地」によってカナンの地を、「イスラエル」によってもまたイスラエルを、それでもどこにあるか知らない、また「指導者」によって依然として自分たちのメシアを。


cum tamen
alia per Jehudam et Israelem intelliguntur, nempe per ‘Jehudam’ caelestes, per
‘Israelem’ spirituales, in caelo et in terra, et per ‘ducem’ Dominus:
 そのときそれでも他のものがユダとイスラエルによって意味される、すなわち、「ユダ」によって天的なもの、「イスラエル」によって霊的なもの、天界の中と地の中に、また「指導者」によって主が。


apud
eundem,
 同書に、


Vox in {7}Ramah
audita est, lamentatio, clamor, et ejulatus multus, Rachel deplorans liberos
suos, et non volebat consolationem admittere, quia non sunt, ii 18; Jer. xxxi 15;
 ラマの中で声が聞こえる、悲嘆、叫び、多くの者の泣き叫び、ラケルが自分の子たちを嘆き悲しんでいる、また慰めを入れることを欲しない、彼ら(子たち)いないので、2:18。「エレミヤ書」31:15


qui in
sensu litterali manent, nusquam inde capiunt illum sensum qui internus eorundem
verborum est;
 文字どおりの意味の中にとどまる者は、決してここからその意味を把握しない、それは同じみことばの内的なものである。


qui tamen
quod sit, patet apud Evangelistam:
 それが、それでも、存在することは、福音書記者(の書)に明らかである。


apud
eundem,
 同書に、


Ex Aegypto
vocavi filium Meum, ii 15; Hos. xi 1;
 エジプトからわたしはわたしの息子を呼んだ、2:15。「ホセア書」11:1


apud hunc
prophetam ita dicitur,
 この預言者(の書)このように言われている、


Cum puer
Israel, et amavi illum, et ex Aegypto vocavi filium meum:
 イスラエルが少年のとき、またわたしは彼を愛した、またエジプトからわたしの息子を呼んだ。


{8}vocarunt illos, sic iverunt a
faciebus eorum;
 彼らは彼らを呼んだ、このように彼らの顔から行った。


… et Ego
feci ire Ephraimum, ibid. 1-3;
 …また、わたしはエフライムが行くことを行なった、同じ個所に、1-3


qui
ignorant dari sensum internum, non aliter possunt scire quam quod hic
intelligatur Jacobus, cum ingressus Aegyptum, et ejus posteri, cum inde
egressi, et quod per ‘Ephraimum’ tribus Ephraimi, ita eadem illa quae in
historicis Verbi;
 内意が存在することを知らない者は、異なって知ることができない、ここにヤコブが意味されること以外に、エジプトに入ることのとき、また彼の子孫、ここから出ることのとき、また「エフライム」によってエフライムの種族が、このようにそれら同じもの〔が意味される〕、それらはみことばの歴史的なものの中に〔ある〕。


sed usque
clarum est ex Verbo Evangelistae quod significent Dominum:
 しかしそれでも、福音書記者のみことばから明らかである、主を意味すること。


at quid
significat unumquodvis, nisi retegeretur per sensum internum, nusquam sciri
posset.
 しかし、それぞれに何を意味するか、内意によって明らかにされないなら(覆いが取られないなら)、決して知られることができない。


@1 i nempe 注1 nempeを補うとよい。


@2 i.e. n.
2136-41.
 注2 すなわち、2136-41番。


@3 i quae videantur. 注3 quae videanturを補うとよい。


@4 Jehova. 注4 JehovaJehovahに換えた。


@5 i quod haec in sensu interno
contineantur, nusquam ex litera apparere potest, sed usque quod illa sint,
verum est.
 注5 quod haec in sensu interno
contineantur, nusquam ex litera apparere potest, sed usque quod illa sint,
verum est
を補うとよい。


@6 i ubivis. 注6 ubivisを補うとよい。


@7 A has Rama as Gk. 注7 自筆原稿にはギリシア語のようにRamaである。


@8 Heb. is obscure. In 8869 this is rendered
vocaverunt seipsos, sic iverunt propter se ipsos;
 注8 vocarunt illos, sic iverunt a faciebus eorum の箇所)へブル語(原典)のそれは不明瞭である。8869番では、これは「vocaverunt seipsos, sic iverunt
propter se ipso
」と訳されている。


in 10406 vocaverunt seipsos et iverunt e faciebus suis. 10406番では「vocaverunt seipsos et iverunt e faciebus suis」である。


コメントを残す