原典講読『みことばとその内意』 45(直訳まで)

 

(1) 原文「1983番」


45. Spiritus mali maximopere cupiunt et
flagrant infestare et aggredi hominem cum dormit, sed tunc imprimis custoditur
homo a Domino; nam amor non dormit: spiritus qui infestant, miserabiliter
puniuntur; audivi saepius quam ut narrari possit, punitiones eorum, quae sunt
discerptiones, de quibus n. 829, 957, 959, sub calcaneo pedis sinistri, et hoc
quandoque per horaria tempora. Sirenes quae sunt praestigiatrices interiores,
sunt quae tempore noctis imprimis insidiantur, et in cogitationes et
affectiones interiores homini se infundere tunc tentant, sed toties arcentur
per angelos a Domino, et per gravissimas punitiones tandem absterrentur.
Locutae etiam cum aliis tempore noctis, prorsus sicut a me, mea quasi loquela,
tam simili ut non
{1}internosceretur, ingerendo spurca et persuadendo
falsa; [2] semel in suavissimo somno fui, in quo nihil praeter dulcem quietem
habui; cum expergefactus, quidam boni spiritus coeperunt me increpare quod eos
infestaverim, ita atrociter, sicut dicebant, ut putaverint se fuisse in
inferno, in me rejiciendo culpam, quibus respondi, quod nihil quicquam de ea re
scirem, sed quod quietissime dormiverim, sic ut eis nullatenus potuissem
infestus esse, quo obstupefacti apperceperunt tandem hoc praestigiis sirenum
factum esse; simile
{2}etiam ostensum postea, ex causa ut scirem
qualis sirenum turba sit; [3] sunt praecipue ex sexu feminino, quae in vita
corporis per interiores astutias allicere ad se studuerunt socios, per externa
se insinuando, captando animos quocumque modo, intrando in cujusvis affectiones
et jucunda, sed fine malo, cumprimis imperandi; inde iis talis natura in altera
vita quod videantur
{3} ex se omnia posse, hauriendo et excogitando
varias artes quas arripiunt tam facile, sicut spongiae aquas aeque sordidas ac
limpidas; ita illae tam profana quam sancta, quae insorbent et in actum mittunt
fine, ut dictum, imperandi: datum interiora earum percipere, quam foeda sint,
adulteriis et odiis conspurcata; tum etiam datum percipere quam efficax earum
sphaera sit; interiora sua in statum persuasionis redigunt, ut in talia quae
intendunt, conspirent interiora cum exterioribus, ita adigunt et violenter
adducunt spiritus ad cogitandum prorsus sicut illae; [4] ratiocinia apud eas
nulla patent, sed est simultaneum quoddam ratiociniorum malis affectionibus inspiratorum,
ita operans, cum applicatione ad genios, et immissio sic in aliorum animos,
quos inducunt et persuasione aut obruunt aut captant: nihil plus student quam
conscientiam destruere, qua destructa interiora hominum possident, immo
obsident, tametsi homo hoc ignorat; hodie non dantur obsessiones externae sicut
olim, sed internae a talibus; qui nulla conscientia sunt, illi ita obsessi
sunt, cogitationum eorum interiora non absimiliter insaniunt, sed celantur et
obvelantur externo decoro, et simulatorio honesto, ex causa sui honoris, lucri,
famae; hoc iis, si ad cogitationes suas attendunt, etiam notum esse potest.


 


{4}FINIS.


@1
internosceatur. @2 quoque. @3 i sibi.
@4 As Part Two was issued one chapter at
a time we find
Finis at the end of
each chapter and a new Title-page to each chapter. These are omitted in this
edition
.


 


(2) 直訳


45. Spiritus mali maximopere cupiunt et
flagrant infestare et aggredi hominem cum dormit, sed tunc imprimis custoditur
homo a Domino;
 悪霊は最大に欲し、熱望する、眠っているとき人間を悩ませる(攻撃する)とまた襲うこと、しかし、その時、特に、人間は主により守られる。


nam amor
non dormit:
 なぜなら、愛は眠らないから。


spiritus
qui infestant, miserabiliter puniuntur;
 霊は、その者は悩ませる(攻撃する)、悲惨に罰せられる。


audivi
saepius quam ut narrari possit, punitiones eorum, quae sunt discerptiones, de
quibus n. 829, 957, 959, sub calcaneo pedis sinistri, et hoc quandoque per
horaria tempora.
 私はしばしば聞いた、語られることができるように以上に、彼らの罰を、それらは引き裂くことである、それらについて824957959番☆、左足のかかとの下で、またこのことが時々、一時間にわたって。


それぞれ本講座『驚くべきこと』の97119121番。


Sirenes
quae sunt praestigiatrices interiores, sunt quae tempore noctis imprimis
insidiantur, et in cogitationes et affectiones interiores homini se infundere
tunc tentant, sed toties arcentur per angelos a Domino, et per gravissimas
punitiones tandem absterrentur.
 妖婦は、彼女らは内的な女魔法使いである、彼女らは夜の時間に特に待ち伏せる、また人間の内的な思考と情愛の中に、自分自身を注ぎ入れることを、その時、試みる、しかし、しばしば主からの天使によって制止される、また最も重い罰によってついにやめさせられる。


Locutae
etiam cum aliis tempore noctis, prorsus sicut a me, mea quasi loquela, tam
simili ut non
{1}internosceretur, ingerendo spurca et persuadendo
falsa;
 さらにまた他の者と話した、夜の時に、まったく私からのように、私のもの、あたかも話しのように、これほどに似て、見分けられないように、不潔なものを持ち込んで(割り込ませて)た虚偽を説きつけて。


[2] semel
in suavissimo somno fui, in quo nihil praeter dulcem quietem habui;
 [2] かつて、最も気持のよい夢の中にいた、私はその中に気分のよい平静さ以外に何も持たなかった。


cum
expergefactus, quidam boni spiritus coeperunt me increpare quod eos
infestaverim, ita atrociter, sicut dicebant, ut putaverint se fuisse in
inferno, in me rejiciendo culpam, quibus respondi, quod nihil quicquam de ea re
scirem, sed quod quietissime dormiverim, sic ut eis nullatenus potuissem
infestus esse, quo obstupefacti apperceperunt tandem hoc praestigiis sirenum
factum esse;
 目覚めたとき、ある善良な霊たちが私を叱責(非難)始めた、彼らを私が悩ませたこと、このように残虐に、彼らが言ったように、自分が地獄の中にいて罰せられたように、私の中に非難(過失)投げ返して、それらに私は応えた、決して何もそれらの事柄について私は知らない、しかし、極めて静かに私は眠っていた、そのように彼らに悩ませがあることを私は決してできなかった、このことを私は驚いた、彼らは最後に気づいた、このことは妖婦のま実で行なわれたこと。


simile {2}etiam
ostensum postea, ex causa ut scirem qualis sirenum turba sit;
 その後、似たものもまた示された、私が知るようにとの理由から、妖婦の集団がどのようなものであるか。


[3] sunt
praecipue ex sexu feminino, quae in vita corporis per interiores astutias
allicere ad se studuerunt socios, per externa se insinuando, captando animos
quocumque modo, intrando in cujusvis affectiones et jucunda, sed fine malo,
cumprimis imperandi;
 [3] 特に女性からである、彼女らは身体のいのちの中で内的な欺瞞によって仲間を自分自身に引き寄せることに専念した、外なるものによって自分自身をしみ込ませて、アニムスを捕えて、どんな方法でも、それぞれの者の情愛と快さの中に入って、しかし、悪の目的で、特に支配しようとする。


inde iis
talis natura in altera vita quod videantur
{3} ex se omnia posse, hauriendo
et excogitando varias artes quas arripiunt tam facile, sicut spongiae aquas
aeque sordidas ac limpidas;
 ここから、彼らにこのような性質が来世の中で、それが〔自分自身に〕見られる、自分自身かすべてのものができること、いろいろな技術で吸収(取り入れ)て、また考案して、それらをこのように容易に捕える、スポンジが水を〔吸収する〕ように、不潔なものも澄んだものも。


ita illae
tam profana quam sancta, quae insorbent et in actum mittunt fine, ut dictum,
imperandi:
 このように彼女たちは冒涜的なものも聖なるものも、それらを吸収し、活動に入る(なし遂げる)、目的で、言われたように、支配しようとする。


datum
interiora earum percipere, quam foeda sint, adulteriis et odiis conspurcata;
 彼女らの内的な物を知覚することが与えられた、どれほど不潔であるか、姦淫と憎しみで汚れた。


tum etiam
datum percipere quam efficax earum sphaera sit;
 なおまたさらに知覚することが与えられた、どれほど彼女らのスフェアが効果的であるか。


interiora
sua in statum persuasionis redigunt, ut in talia quae intendunt, conspirent
interiora cum exterioribus, ita adigunt et violenter adducunt spiritus ad
cogitandum prorsus sicut illae;
 彼女らの内的な者は説得の状態の中へ強いる、このようなものの中へのように、それらを意図する、内的なものを外的なものと一致させる、このように霊を強いる(追い立てる)また激しく(手荒く)引き寄せる、まったくかの女ら☆のように考えるように向けて。


彼女らが「どうする」のか書いてありません。彼女らが「思う・意図する」などでしょう。


[4]
ratiocinia apud eas nulla patent, sed est simultaneum quoddam ratiociniorum
malis affectionibus inspiratorum, ita operans, cum applicatione ad genios, et
immissio sic in aliorum animos, quos inducunt et persuasione aut obruunt aut
captant:
 [4] 彼女のもと(誤った)推論は何も明らかではない、しかし、悪の情愛で吹きかけられた何らかの(誤った)論が同時に存在する、そのように働く、性向に適用されるとき、また他の者のアニムスの中に入れられる〔とき〕、それ〔アニムス〕を導き入れる、また説得であるいはおおい隠す、あるいは捕まえる。


nihil plus
student quam conscientiam destruere, qua destructa interiora hominum possident,
immo obsident, tametsi homo hoc ignorat;
 良心を破壊すること以上に専念するものは何もない、その破壊で人間の内的なものを所有する(思いのままにする)、それどころか、取りつく、それでも人間はこのことを知らない。


hodie non
dantur obsessiones externae sicut olim, sed internae a talibus;
 今日では以前()のように外なるものの取りつかれることは存在しない、しかし、このような者〔霊〕により内なるものが〔取りつかれる〕。


qui nulla
conscientia sunt, illi ita obsessi sunt, cogitationum eorum interiora non
absimiliter insaniunt, sed celantur et obvelantur externo decoro, et
simulatorio honesto, ex causa sui honoris, lucri, famae;
 良心が何もない者は、そのものはこのように取りつかれている、彼らの内的な思考は異なっていない、狂っている〔のと〕、しかし、外なるふさわしい(適切な)もので、また尊敬すべきうわべのもので隠され、おおわれている、自分の名誉、利益、名声の理由から。


hoc iis, si
ad cogitationes suas attendunt, etiam notum esse potest.
 このことは彼らに、もし自分の思考に注意をはらうなら、さらにまたよく知られることができる。


 


{4}FINIS. 終わり。


@1 internosceatur. 注1 internosceaturinternoscereturに換えた。


@2 quoque. 注2 quoqueetiamに換えた。


@3 i
sibi.
 注3 sibiを補うとよい。


@4 As Part
Two was issued one chapter at a time we find
Finis at the end of each chapter and a new Title-page to each chapter. These
are omitted in this edition
.
 注4 「第二部」は一度に一章〔づつ〕発行されたので、それぞれの章末に「Finis」が、またそれぞれの章にあらたな題名のページがある。これらはこの版では省かれた。

コメントを残す