原典講読『みことばとその内意』 22(直訳まで)

 

*  *  *


 


(1) 原文「1880番」


22. Praeterea, quod in genere spiritus
et angelos attinet qui omnes sunt animae hominum viventes post mortem corporis,
multo exquisitiores sensus habent quam homines, nempe visum, auditum, olfactum
et tactum, non autem gustum. Sed spiritus non possunt, minus adhuc angeli, suo
visu, hoc est, visu spiritus, videre quicquam quod in mundo; illis enim lux
mundi seu solaris est velut densa caligo; sicut homo suo visu, hoc est, visu
corporis, nec videre potest quicquam quod in altera vita, ei enim lux caeli,
seu caelestis Domini, est velut densa caligo. [2] Sed usque spiritus et angeli
quando Domino beneplacet, possunt videre illa quae in mundo, per oculos
hominis, sed hoc non concedit Dominus apud alium quam cui dat Dominus loqui cum
spiritibus et angelis, et esse simul cum illis; per meos oculos datum est illis
videre illa quae in mundo, et tam manifeste sicut ego, tum etiam audire homines
mecum loquentes; contigit aliquoties quod aliqui amicos suos quos habuerunt in
vita corporis, per me viderint ita praesentes prorsus sicut prius, et
obstupefacti; viderunt etiam suos maritos et infantes, et voluerunt ut dicerem
illis quod adessent et viderent eos, utque referrem de eorum statu in altera
vita; sed dicere illis et revelare quod sic visi, mihi interdictum erat, etiam
ex ea causa quod dixissent me insanire, aut cogitavissent deliria animi esse,
quia notum mihi fuit quod tametsi ore dicerent, usque corde non crederent, dari
spiritus, et mortuos resurrexisse. [3] Quando primum apertus mihi fuit visus
interior, et per oculos meos viderunt mundum, et quae in mundo essent, spiritus
et angeli ita obstupefacti sunt ut dicerent hoc miraculum miraculorum esse, et
affecti sunt novo gaudio, quod sic communicatio daretur terrae cum caelo, et
caeli cum terra; ast haec delectatio persistebat per menses, sed postquam
familiare factum, nunc nihil mirantur. Instructus sum quod spiritus et angeli
apud alios homines ne hilum videant quae in mundo, sed modo percipiant
cogitationes et affectiones eorum apud quos sunt. [4] Ex his constare potuit
quod homo ita creatus sit ut cum vivit in terra inter homines, simul etiam
viveret in caelo inter angelos, et vicissim; sic ut caelum et terra simul
essent et unum agerent, et scirent homines quid in caelo, et angeli quid in
mundo; et cum decedunt, transirent sic a regno Domini in terris in regnum
Domini in caelis, non sicut in aliud, sed sicut in idem in quo fuerunt cum
vixerunt in corpore; sed quia homo ita corporeus factus est, sibi caelum
clausit.


 


(2) 直訳


*  *  *


原著にはこのように「* * *」がついて区切りがはいっています。この記号は、この後の内容からみて(これまでの「みことばについて」とは別に、一般的な「補足説明」のつもりと思えます。


22. Praeterea, quod in genere spiritus
et angelos attinet qui omnes sunt animae hominum viventes post mortem corporis,
multo exquisitiores sensus habent quam homines, nempe visum, auditum, olfactum
et tactum, non autem gustum.
 さらに、全般的に、霊と天使たちについては、その者はすべて身体の死後に生きている人間の霊魂である、人間よりもはるかに鋭敏な感覚を持っている、すなわち、視覚、聴覚、嗅覚、触覚、けれども味覚は〔持ってい〕ない。


Sed
spiritus non possunt, minus adhuc angeli, suo visu, hoc est, visu spiritus,
videre quicquam quod in mundo;
 しかし、霊はできない、ましてなおさら天使は、自分の視覚で、すなわち、霊の視覚で、何も見ること、それは世の中に〔ある〕。


illis enim
lux mundi seu solaris est velut densa caligo;
 というのは、彼らに世の、すなわち、太陽の光は、あたかも濃(暗い)黒であるから。


sicut homo
suo visu, hoc est, visu corporis, nec videre potest quicquam quod in altera
vita, ei enim lux caeli, seu caelestis Domini, est velut densa caligo.
 人間のよう〔である〕、自分の視覚で、すなわち、身体の視覚で、何も見ることができないこと、来世の中のもの、というのは、彼に、天界の光は、すなわち、主の天界の〔光は〕、あたかも濃(暗い)黒であるから。


[2] Sed
usque spiritus et angeli quando Domino beneplacet, possunt videre illa quae in
mundo, per oculos hominis, sed hoc non concedit Dominus apud alium quam cui dat
Dominus loqui cum spiritibus et angelis, et esse simul cum illis;
 [2] しかしそれでも、霊と天使たちは、主が喜ばれる時、それらを見ることができる、それらは世の中に〔ある〕、人間の目を通して、しかし、このことを主は他の者のものに許さない、その者に主が霊や天使たちと話すことを与えた、また同時に彼らといること。


per meos
oculos datum est illis videre illa quae in mundo, et tam manifeste sicut ego,
tum etiam audire homines mecum loquentes;
 私の目を通して彼らにそれらを見ることが与えられた、それらは世の中に〔ある〕、またこれほどにはっきりと私のように、なおまた聞くことも、私と話している人間〔が話していることを〕。


contigit
aliquoties quod aliqui amicos suos quos habuerunt in vita corporis, per me
viderint ita praesentes prorsus sicut prius, et obstupefacti;
 数回、起こった、ある者が自分の友を、その者を身体のいのちの中で持った、私を通して見た、このように現在して、まったく以前のように、また驚いたこと。


viderunt
etiam suos maritos et infantes, et voluerunt ut dicerem illis quod adessent et
viderent eos, utque referrem de eorum statu in altera vita;
 さらにまた〔彼らは〕自分の結婚相手たち☆や幼児を見た、また私が彼らに言うように欲した、〔自分が〕いる、また彼らを見ていること、そして私が話すように、来世の中の彼らの状態について。


『レキシコン』にmaritusの訳語として名詞「夫」しか、ありませんが、この個所のように形容詞の用法があります。『レキシコン』を増補するべきですね。


sed dicere
illis et revelare quod sic visi, mihi interdictum erat, etiam ex ea causa quod
dixissent me insanire, aut cogitavissent deliria animi esse, quia notum mihi
fuit quod tametsi ore dicerent, usque corde non crederent, dari spiritus, et
mortuos resurrexisse.
 しかし、彼らに言うこと、また示すことは、このように私が見たこと、私に禁じられていた、またその理由から、私を狂っている言ったであろう、またはアニムス()精神楽乱であると思ったであろう、私によく知られていたので、たとえ口で言っても、それでも心で信じないこと、霊が存在すること、また死者が生き返ったこと。


[3] Quando
primum apertus mihi fuit visus interior, et per oculos meos viderunt mundum, et
quae in mundo essent, spiritus et angeli ita obstupefacti sunt ut dicerent hoc
miraculum miraculorum esse, et affecti sunt novo gaudio, quod sic communicatio
daretur terrae cum caelo, et caeli cum terra;
 [3] 初めて私に内的な視覚が開かれた時、また私の目を通して世を見た、また世の中にあったそれらを、霊と天使たちはこのように驚いた、彼らが言うように、このことは奇跡の〔中の〕奇跡である、また新しい楽しさに満たされた、このように天界との地の伝達があたえられたこと、また地との天界の。


ast haec
delectatio persistebat per menses, sed postquam familiare factum, nunc nihil
mirantur.
 しかし、この喜びが数カ月の間、続いた、しかし、親しいものになった後に、今や、彼らは何も驚かない。


Instructus
sum quod spiritus et angeli apud alios homines ne hilum videant quae in mundo,
sed modo percipiant cogitationes et affectiones eorum apud quos sunt.
 私は教えられた、他の人間のもとの霊と天使たちが世の中のそれらを少しも見ないこと、しかし、彼らのもとにある彼らの思考と情愛を視覚する。


[4] Ex his
constare potuit quod homo ita creatus sit ut cum vivit in terra inter homines,
simul etiam viveret in caelo inter angelos, et vicissim;
 [4] これらから明らかにすることができた、人間はこのように創造されていること、地の中で人間の間で生きるとき、同時にまた天界の中で天使の間に生きる、また逆に。


sic ut
caelum et terra simul essent et unum agerent, et scirent homines quid in caelo,
et angeli quid in mundo;
 このように天界と地が同時に存在する、また一つのものとして活動するように、また人間が知る、何が天界の中に、また天使が〔知る〕、何が世の中に〔活動しているか〕。


et cum
decedunt, transirent sic a regno Domini in terris in regnum Domini in caelis,
non sicut in aliud, sed sicut in idem in quo fuerunt cum vixerunt in corpore;
 また去る(死ぬ)き、このように地の中の主の王国から天界の中の主の王国の中に移る、他のものの中にのようにでない、しかし、同じものの中にのように、その中に身体の中で生きたときにいた。


sed quia
homo ita corporeus factus est, sibi caelum clausit.
 しかし、人間はそのように形体的な(物質的な)のになったので、自分自身に天界を閉ざした。