原典講読『驚くべきこと』 97(直訳まで)


(1) 原文「829番」


97. Qui in vita corporis lascive
cogitant, et quicquid alii loquuntur, in lasciviam convertunt, etiam sancta; et
quidem dum adulti et senes, cum nihil lasciviae naturalis sufflat; ii nec
desistunt aliter cogitare et loqui in altera vita; et quia ibi cogitationes
eorum communicantur, et quandoque apud alios spiritus in repraesentationes
obscenas evadunt, inde scandala; poena eorum est quod coram spiritibus quos
laeserant, sternantur horizontaliter et circumrotentur sicut volumen a sinistro
ad dextrum festine, dein transversim alio situ, et sic in alio, nudi coram
omnibus aut seminudi, secundum lasciviae qualitatem, et simul pudor eis
incutitur; tum circumvolvuntur a capite et pedibus in modum axeos
transversaliter; renisus inditur et simul dolor, nam binae vires agunt, una
circum et altera retro; ita fit cum distractione dolorifica; quibus peractis
datur ei copia se subducendi a conspectu spirituum et insinuatur ei pudor, sed
usque sunt qui tentant eum, num adhuc insistat talibus; sed quamdiu est in
statu pudoris et doloris, cavet; ita sibi latet, tametsi norunt, ubinam: haec
poena apparuit antrorsum ad aliquam distantiam. [2] Sunt quoque pueri,
adolescentes et juvenes, qui ex vesania aetatis et pruritu conceperunt
principia nefanda, quod uxores cumprimis juveniles et venustae, non debeant
esse marito, sed sibi, et similibus, marito solum manente patrefamilias et
prolis educatore; dignoscuntur in altera vita quoque ex sono loquelae puerili;
sunt a tergo ad aliquam ibi altitudinem: qui ex iis confirmarunt se in
principiis, et actuali conformi vita, miserabiliter in altera vita mulctantur
per colluxationes et reluxationes, seu contorsiones et retorsiones, a
spiritibus qui inducere arte possunt iis phantasiam corporis et simul sensum
doloris corporeum, ex quibus reverberationibus, cum inductis simul renisibus,
ita laniantur, ut quasi frustatim et minutim discissi cum immani dolore sibi
videantur; et hoc toties, usque dum talium principiorum vitae horrore perculsi,
ita cogitare desistant.


 


(2) 直訳


97. Qui in vita
corporis lascive cogitant, et quicquid alii loquuntur, in lasciviam convertunt,
etiam sancta;
 身体のいのちのでみだりに(好色)えたまたでもみだらな(好色)のにえる、聖なるものもまた。


et quidem
dum adulti et senes, cum nihil lasciviae naturalis sufflat;
 そのうえ、成人また老人の時、生来の好色は何も吹き込まないとき。


ii nec
desistunt aliter cogitare et loqui in altera vita;
 彼らは来世でも異なって考えることと話すことをやめない。


et quia ibi
cogitationes eorum communicantur, et quandoque apud alios spiritus in
repraesentationes obscenas evadunt, inde scandala;
 また彼らの思考は伝えられるので、また時々、他の霊のもとでわいせつな表象(の中)変わる、ここから反感〔がある〕。


poena eorum
est quod coram spiritibus quos laeserant, sternantur horizontaliter et
circumrotentur sicut volumen a sinistro ad dextrum festine, dein transversim
alio situ, et sic in alio, nudi coram omnibus aut seminudi, secundum lasciviae
qualitatem, et simul pudor eis incutitur;
 彼らの罰は、霊たちの前で、彼らを傷つけた、水平に打ちのめされ、回転させられることである、左から右へ巻き(塊り)ように急に、その後、他の垂直の姿勢にして、またこのように他の〔姿勢で〕、すべての者の前で裸で、または半裸で、みだら(好色)の性質にしたがって、また同時に彼らに恥辱感がひき起こされる。


tum
circumvolvuntur a capite et pedibus in modum axeos transversaliter;
 なおまた頭と足により回転させられる、軸の方向に(=ように)横向きに。


renisus
inditur et simul dolor, nam binae vires agunt, una circum et altera retro;
 抵抗と同時に苦痛が生じる、なぜなら、二つの力が働くから、一つはまわりに、またもう一つは後ろに(=逆に)


ita fit cum
distractione dolorifica;
 そのように生じる、痛い引き離しとともに。


quibus
peractis datur ei copia se subducendi a conspectu spirituum et insinuatur ei
pudor, sed usque sunt qui tentant eum, num adhuc insistat talibus;
 それらが成し遂げられて、彼に機会が与えられる、自分自身が霊たちの視野から隠される、また彼に恥辱感が持ち込まれる、しかし、それでも彼を試みる者がいる、依然としてこのようなことに固執しているかどうか。


sed quamdiu
est in statu pudoris et doloris, cavet;
 しかし、恥辱感と苦痛の状態の中にいる間は、彼は用心する。


ita sibi
latet, tametsi norunt, ubinam:
 そのように自分自身を隠す、それでも知られた、どこに〔いるか〕。


haec poena
apparuit antrorsum ad aliquam distantiam.
 この罰が前方に、ある〔程度の〕距離に見られた。


[2] Sunt
quoque pueri, adolescentes et juvenes, qui ex vesania aetatis et pruritu
conceperunt principia nefanda, quod uxores cumprimis juveniles et venustae, non
debeant esse marito, sed sibi, et similibus, marito solum manente patrefamilias
et prolis educatore;
 [2] 少年、青年また若者もまたいる、その者は〔その〕年齢(=年頃)の狂気と色欲から恐るべき原理をいだいた、妻は、特に若くて美しい〔妻〕、夫〔のため〕にあるべきではない、しかし、自分自身に、また似た者に、夫に単に家長にとどまって、また子たちを育てる者に〔とどまっていればよい〕。


dignoscuntur
in altera vita quoque ex sono loquelae puerili;
 来世で区別される、子供じみた話し方の声からもまた。


sunt a
tergo ad aliquam ibi altitudinem:
 〔彼らは〕背後にいる、そこにある〔程度の〕高さに。


qui ex iis
confirmarunt se in principiis, et actuali conformi vita, miserabiliter in
altera vita mulctantur per colluxationes et reluxationes, seu contorsiones et
retorsiones, a spiritibus qui inducere arte possunt iis phantasiam corporis et
simul sensum doloris corporeum, ex quibus reverberationibus, cum inductis simul
renisibus, ita laniantur, ut quasi frustatim et minutim discissi cum immani
dolore sibi videantur;
 彼らからの自分自身に〔その〕原理の中で確信した者は、また実際に生活〔から〕確認した、来世で悲惨に懲らしめられる、〔関節の〕脱臼と〔関節の〕整復によって、すなわち(または)、ねじ曲げることと曲げ返し、霊たちにより、その者は技巧でひき起こすことができる、彼らに身体の幻想と同時に身体の苦痛の感覚を、それらの(荒々しい)はね返しから、ひき起こされるとき同時に抵抗で、そのように引き裂かれる、あたかもばらばらに小さな断片に引き裂かれるように、恐ろしい苦痛とともに、自分自身に見られる。


et hoc
toties, usque dum talium principiorum vitae horrore perculsi, ita cogitare
desistant.
 またこのことがこれほど何度も、このような生活の原理を恐怖感で打たれることの時まで、そのように考えることをやめる。

コメントを残す