(1) 原文「687番」
69. Quia tale est caelum, nusquam aliquis angelus aut spiritus aliquam vitam habere potest nisi sit in aliqua societate et sic in harmonia plurium; societas non est nisi harmonia plurium; nam nusquam datur vita alicujus dissociata a vita aliorum: immo nusquam angelus aut spiritus aut societas vitam aliquam habere potest, hoc est, affici bono, velle, affici vero, cogitare, nisi conjunctio ejus per plures suae societatis sit cum caelo et cum mundo spirituum: similiter genus humanum; homo quicumque et qualiscumque nusquam vivere potest, hoc est, affici bono, velle, affici vero, cogitare, nisi similiter conjunctus sit cum caelo per angelos apud eum, et cum mundo spirituum, immo cum inferno per spiritus apud eum; [2] nam quisque cum vivit in corpore in quadam societate spirituum et angelorum est, tametsi is id prorsus nescit; et nisi per societatem, in qua est, conjunctus sit cum caelo et cum mundo spirituum, ne minutum temporis vivere potest: se habet hoc sicut in corpore humano; quae pars ejus non conjuncta est reliquis per fibras et vasa, et sic per officiorum rationes, non est pars corporis, sed ilico dissociatur et ut nullius vitae rejicitur. [3] Ipsae societates, in quibus et cum quibus homines fuerunt in vita corporis, iis ostensae sunt cum venerunt in alteram vitam; cum in illam societatem post vitam corporis veniunt, in ipsissimam suam vitam quam habuerunt in corpore, veniunt, et ab illa vita novam exordiuntur, et sic secundum vitam suam quam egerunt in corpore, vel descendunt ad infernum vel elevantur ad caelum.
(2) 直訳
69. Quia tale est caelum, nusquam aliquis angelus aut spiritus aliquam vitam habere potest nisi sit in aliqua societate et sic in harmonia plurium; 天界はこのようであるので、何らかの天使または霊はどこにも何らかのいのち(生活)を持つことができない、何らかの社会の中にいないなら、このように多くの者の調和の中に。
societas non est nisi harmonia plurium; 社会は多くの者の調和でないなら、存在しない。
nam nusquam datur vita alicujus dissociata a vita aliorum: なぜなら、どこにも他の者のいのち(生活)から引き離された何らかの生活は存在しなから。
immo nusquam angelus aut spiritus aut societas vitam aliquam habere potest, hoc est, affici bono, velle, affici vero, cogitare, nisi conjunctio ejus per plures suae societatis sit cum caelo et cum mundo spirituum: それどころか、何らかの天使または霊または社会はどこにも何らかのいのち(生活)を持つことができない、すなわち、善に働きかけられること、欲すること、真理に働きかけられること、考えること、自分の社会を通して彼の結合がないなら、天界とまた霊たちの世界と。
similiter genus humanum; 人類も同様〔である〕。
homo quicumque et qualiscumque nusquam vivere potest, hoc est, affici bono, velle, affici vero, cogitare, nisi similiter conjunctus sit cum caelo per angelos apud eum, et cum mundo spirituum, immo cum inferno per spiritus apud eum; 人間は、だれでも(どんなものでも)またどんな種類でも決して生きることができない、すなわち、善に働きかけられること、欲すること、真理に働きかけられること、考えること、同様に彼のもとの天使によって天界と結合されていないなら、また霊たちの世界と、それどころか、彼のもとの〔悪〕霊によって地獄と。
[2] nam quisque cum vivit in corpore in quadam societate spirituum et angelorum est, tametsi is id prorsus nescit; [2] なぜなら、それぞれの者は身体の中で生きるとき霊と天使のある社会の中にいるから、たとえ彼にそのことがまったく知られていなくても。
et nisi per societatem, in qua est, conjunctus sit cum caelo et cum mundo spirituum, ne minutum temporis vivere potest: また、社会を通して、その中にいないなら、天界とまた霊たちの社会と結合している、時間の最小のものも生きることができない。
se habet hoc sicut in corpore humano; このことは人間の身体の中のようである(振る舞う)。
quae pars ejus non conjuncta est reliquis per fibras et vasa, et sic per officiorum rationes, non est pars corporis, sed ilico dissociatur et ut nullius vitae rejicitur. 彼のそれら〔身体〕の部分は繊維や器官を通して残りの(他の)ものと結合していない、またこのように役立ち(職務)の関係を通して、身体の部分は存在しない、しかし、直ちに引き離される、またいのちの何もないものとして捨てられる(追い払われる)。
[3] Ipsae societates, in quibus et cum quibus homines fuerunt in vita corporis, iis ostensae sunt cum venerunt in alteram vitam; [3] 社会そのものは、その中に、またそれとともに、人間は身体のいのちの中にいた、彼に示される、来世にやって来るとき。
cum in illam societatem post vitam corporis veniunt, in ipsissimam suam vitam quam habuerunt in corpore, veniunt, et ab illa vita novam exordiuntur, et sic secundum vitam suam quam egerunt in corpore, vel descendunt ad infernum vel elevantur ad caelum. その社会の中に身体のいのちの後、やって来るとき、自分の生活そのものの中に、それを身体の中で持っていた、やって来る、またその新しい生活から起こる(発生する)、またこのように自分の生活にしたがって、それを身体の中で送った、あるいは地獄に下るかあるいは天界に上げられる。