原典講読『驚くべきこと』 60

 

(1) 原文「548番」


60. Cum spiritibus qui e mundo recens venerunt, aliquoties locutus de statu vitae aeternae, quod nempe iis scire intersit, quis Dominus regni, quale regimen, et quae regiminis forma; sicut qui in mundo in aliud regnum veniunt, iis nihil prius est quam scire, quis et qualis rex, quale regimen, et plura quae istius regni sunt; magis in hoc regno in quo in aeternum victuri: et dictum, quod Dominus solus non modo regat caelum sed etiam universum, nam qui regit unum reget alterum; tum quod regnum in quo nunc sunt, sit Domini; et quod hujus regni leges sint veritates aeternae, quae omnes fundantur in illa unica lege ut ament Dominum supra omnia et proximum ut semet; immo nunc adhuc magis si velint esse sicut angeli, quod amare debeant proximum plus quam semet. [2] Cum haec audiverunt, nihil respondere poterant, quia in vita corporis tale quid audiverunt sed non crediderunt: mirati quod talis amor sit in caelo, et quod dabilis ut quisque amet proximum plus quam semet, cum tamen audiverunt quod amarent proximum sicut semet: sed informati quod omnia bona indefinite crescant in altera vita, et quod talis vita sit in corpore ut non ultra progredi possint quam amare proximum ut semet, quia in corporeis; at iis remotis, tunc amor magis purus fit, et tandem angelicus, qui est amare proximum plus quam semet. [3] Quod talis amor dabilis sit, constare potuit ex quorundam amore conjugiali, quod praetulerint mortem quam ut laederetur conjux: ex amore parentum erga liberos, quod mater potius famem patiatur quam ut videat infantem esurire; etiam apud aves et animalia: ut et ab amicitia sincera, quod pro amicis pericula subeant: etiam ex amicitia civili et simulata, quae aemulari vult sinceram, quod potiora offerant iis quibus bene volunt; et tale ore ferant tametsi non corde: demum ex natura amoris, quae talis est ut gaudium ejus sit inservire aliis, non sui sed ejus causa. Verum haec non potuerunt capere qui se prae aliis amabant; et qui lucri avidi in vita corporis fuerunt; omnium minime avari.


 


(2) 直訳


60. Cum spiritibus qui e mundo recens venerunt, aliquoties locutus de statu vitae aeternae, quod nempe iis scire intersit, quis Dominus regni, quale regimen, et quae regiminis forma; 世から最近やってきた霊たちと、数度、私は永遠のいのちの状態について話した、すなわち、王国の主はだれか知ることは重要であること、どのような統治か、またその統治の形。


sicut qui in mundo in aliud regnum veniunt, iis nihil prius est quam scire, quis et qualis rex, quale regimen, et plura quae istius regni sunt; 世で他の王国にやって来る者のように、彼らに、だれでどんな王か知ることよりも前のものは何もない、どのような統治が、そして多くのことそれらは王国のそれらのものである。


magis in hoc regno in quo in aeternum victuri: さらにこの王国では〔重要である〕、その中で永遠に生きることになる。


et dictum, quod Dominus solus non modo regat caelum sed etiam universum, nam qui regit unum reget alterum; またわれた、主だけが天界支配するだけでなくしかし、全世界もまた、なぜなら、一方を支配する者は他方も支配するから。


tum quod regnum in quo nunc sunt, sit Domini; なおまた、王国、その中に今やいる、主のものであること。


et quod hujus regni leges sint veritates aeternae, quae omnes fundantur in illa unica lege ut ament Dominum supra omnia et proximum ut semet;  またこの王国の法律は永遠の真理であること、それらはすべてその唯一の法律に基づく、主をすべてにまさって、また隣人を自分自身のように愛するような。


immo nunc adhuc magis si velint esse sicut angeli, quod amare debeant proximum plus quam semet.  それどころか、今や、その上さらに、もし天使たちのようであることを欲するなら、隣人を自分自身よりも多く愛することが必要である。


[2] Cum haec audiverunt, nihil respondere poterant, quia in vita corporis tale quid audiverunt sed non crediderunt: [2] これらを聞いたとき、何も返事ができなかった、身体の生活の中でこれらが何か聞いた、しかし信じなかったので。


mirati quod talis amor sit in caelo, et quod dabilis ut quisque amet proximum plus quam semet, cum tamen audiverunt quod amarent proximum sicut semet: 驚いた、天界の中にこのような愛があること、またそれぞれの者が自分自身よりもより多く隣人を愛することがありうること、そのときそれでも、隣人を自分自身のように愛することを聞いた。


sed informati quod omnia bona indefinite crescant in altera vita, et quod talis vita sit in corpore ut non ultra progredi possint quam amare proximum ut semet, quia in corporeis; しかし、知らされた、すべての善は来世で計り知れないほど増大すること、そしてこのようないのちが身体の中にあること、自分自身のように隣人を愛することよりも超えて進むことができないような、物質的なものの中に〔ある〕ので。


at iis remotis, tunc amor magis purus fit, et tandem angelicus, qui est amare proximum plus quam semet. しかし、それら〔物質的なもの〕から遠ざかって、その時、愛はさらに純粋になる、また最後に天使のもの〔になる〕、それは隣人を自分自身よりも多く愛することである。


[3] Quod talis amor dabilis sit, constare potuit ex quorundam amore conjugiali, quod praetulerint mortem quam ut laederetur conjux: [3] このような愛がありうることは、ある者たちの結婚愛から明らかにすることができること、〔自分が犠牲となる〕死を選んだこと、配偶者が害われることよりも。


ex amore parentum erga liberos, quod mater potius famem patiatur quam ut videat infantem esurire;  子どもたちに対する両親の愛から、母はむしろ飢えを甘受すること、幼児が飢えるのを見ることよりも。


etiam apud aves et animalia: なおまた、鳥と動物のもとで。


ut et ab amicitia sincera, quod pro amicis pericula subeant: 例えばまた、誠実な友情から、友のために(代わりに)危険を引き受けること。


etiam ex amicitia civili et simulata, quae aemulari vult sinceram, quod potiora offerant iis quibus bene volunt;  さらにまた、礼儀正しい、見せかけの友情から、それは誠実をまねることを欲する、好ましいものを彼らに提供する(贈る)こと、彼らによく意志すること。


et tale ore ferant tametsi non corde:  また、そのような〔好ましい〕ものを口でもたらす、たとえ心で〔そうで〕なくても。


demum ex natura amoris, quae talis est ut gaudium ejus sit inservire aliis, non sui sed ejus causa. 最後に、愛の性質から、それはこのようなものである、その楽しみは他の者に仕えることである、自分自身のでなく、しかしそのために。


Verum haec non potuerunt capere qui se prae aliis amabant; しかし、これらを彼らは理解することができなかった、自分自身を他の者にまさって愛した者。


et qui lucri avidi in vita corporis fuerunt; また身体のいのちの中で利益を欲しがった者。


omnium minime avari. すべての者〔のうちで〕最も少なく〔理解する〕貪欲な者たち。


 


(3) 訳文〔ここは『天界と地獄』406番とほぼ同一内容です〕


 世から最近やってきた霊たちと私は、数度、永遠のいのちの状態について、すなわち、王国の主はだれか、統治とその統治の形態はどのようなものか知ることは重要である、と話した。世でも他の国に行く者にとって、その国の王がだれでどんな王か、どのような統治か、またその王国の多くの事柄について知ることよりも優先するものは何もないようなものである。永遠に生きることになるこの王国では知ることがさらに重要である。また、主おひとりが天界だけでなく全世界を支配すること、なぜなら、一方を支配する者は他方も支配するから、なおまた、今や、その中にいる王国は、主のものであり、またこの王国の法律は永遠の真理であり、それらはすべて、すべてにまさって主を、そして自分自身のように隣人を愛するといったような律法に基づく〔ことを知ることは重要である〕。それどころか、今や、その律法よりもさらに、もし天使たちのようでありたいなら、隣人を自分自身よりも愛することが必要である。


[2] 彼らがこれらのことを聞いたとき、いのちが身体の中にあったときこれらのことが聞いたけれども信じなかったので、何も返事ができなかった。天界の中にこのような愛があり、またそれぞれの者が自分自身よりも隣人を愛することがありうることに驚いた。しかし、次のことを知らされた。すべての善は来世で計り知れないほど増大すること、そして物質的なものの中にあるので、隣人を自分自身のように愛することを超えて先に進むことができないようないのちが身体の中にあること。しかし、それら〔物質的なもの〕から遠ざかる時、愛はさらに純粋になり、最後に天使の愛となる、それは隣人を自分自身よりも愛することである。


[3] 世でもこのような愛がありうることは、配偶者が害われるより〔自分が犠牲となる〕死を選んだ者たちの結婚愛から、幼児が飢えるのを見るよりもむしろ飢えを受け容れた母のような、子どもたちに対する両親の愛から、なおまた、鳥と動物のもとで、明らかにすることができる。例えばまた、友の代わりに危険を引き受けるといった誠実な友情から、さらにまた誠実さをまねて、好ましいものを贈る、礼儀正しい、見せかけの友情から〔明らかにできる〕、そのとき、たとえ心からでなくても好ましいものを口でもたらしている。最後に、自分自身のためでなく、他の者のために、他の者に仕えることが楽しみであるといったような愛の性質から〔明らかにできる〕。


 しかし、自分自身の他の者にまさって愛した者、また身体のいのちの中で利益を欲しがった者は、これらのことを理解できなかった。すべての者のうちで貪欲な者たちは最も理解できなかった。

コメントを残す