原典講読『驚くべきこと』 31(直訳まで)

 

(1) 原文「322番」


31. Caveant sibi ab opinione falsa quod spiritus sint absque sensitivo exquisitiore multo quam in vita corporis; contrarium scio a mille et mille experientiis; sique non credere velint ex causa suarum suppositionum de spiritu, habeant sibi, cum in alteram vitam veniunt, ubi ipsa experientia faciet eos credere: non solum habent visum, nam vivunt in luce, et spiritus boni, angelici et angeli in tanta luce ut lux meridiei in mundo ei vix comparari possit: de luce in qua vivunt et vident, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus: habent auditum, tam exquisitum ut auditus eorum in corpore non aequiparari possit; mecum locuti sunt nunc per aliquot annos fere continue; sed de loquela eorum etiam, ex Divina Domini misericordia, in sequentibus: habent olfactum, de quo etiam, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus: habent tactum exquisitissimum, inde dolores et cruciatus in inferno; nam ad tactum se referunt omnes sensationes, quae sunt modo diversitates et varietates tactus: [2] habent cupiditates et affectiones, quibus nec comparari possunt eae quas habuerunt in vita corporis, de quibus plura, ex Divini Domini Misericordia, in sequentibus: cogitant multo perspicacius et distinctius quam cogitarunt in vita corporis; in una idea cogitationis plura involvunt quam in mille cum cogitarunt in vita corporis: loquuntur inter se ita acute, subtiliter, sagaciter et distincte, ut si perciperet homo modo aliquid de eo, obstupesceret: in summa, nihil prorsus amiserunt quin sint sicut homines sed perfectiones, praeter ossa et carnem et inde imperfectiones. Agnoscunt et percipiunt quod dum in corpore vixerunt, fuerit spiritus qui sensit, quod tametsi apparuit in corpore, usque non fuit corporis; quare rejecto corpore vivunt sensationes multo exquisitiores et perfectiones; vita consistit in sensu, nam absque sensu nulla vita, et qualis sensus talis vita quod cuivis potest notum esse.


 


(2) 直訳


31. Caveant sibi ab opinione falsa quod spiritus sint absque sensitivo exquisitiore multo quam in vita corporis; 自分自身間違った見解から用心する〔とよい〕、霊は身体のいのちの中よりもはるかに(いに)さらに敏感感覚なしでいること。


contrarium scio a mille et mille experientiis; 正反対のことをっている、千のまた経験から


sique non credere velint ex causa suarum suppositionum de spiritu, habeant sibi, cum in alteram vitam veniunt, ubi ipsa experientia faciet eos credere: またもし、信じることをしないなら、霊についての自分推測(仮説)理由から、自分自身っている、来世にやってたとき、そこに経験そのものからそれらを信じることをつくるであろう〔とよい〕。


non solum habent visum, nam vivunt in luce, et spiritus boni, angelici et angeli in tanta luce ut lux meridiei in mundo ei vix comparari possit: 視覚を持っているだけでなく、なぜなら、光の中で生きているから、また善霊、天使的な霊と天使は、それほど大きな光の中に〔生きている〕世の中の真昼の光のような、それとほとんど比較されることができない〔ような〕。


de luce in qua vivunt et vident, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus: 光について、その中で生き、見る、主の神的な慈悲から、続くものの中で〔述べよう〕。


habent auditum, tam exquisitum ut auditus eorum in corpore non aequiparari possit; 〔彼らは〕聴覚を持っている、それほど敏感な、身体の中の彼らの聴覚と比較されることができないような。


mecum locuti sunt nunc per aliquot annos fere continue; 私と話した、今や、数年の間、ほとんど絶えず。


sed de loquela eorum etiam, ex Divina Domini misericordia, in sequentibus: しかし、彼らの話し方についてもまた、主の神的な慈悲から、続くものの中で〔述べよう〕。


habent olfactum, de quo etiam, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus: 〔彼らは〕嗅覚を持っている、そのことについてもまた、主の神的な慈悲から、続くものの中で〔述べよう〕。


habent tactum exquisitissimum, inde dolores et cruciatus in inferno; 〔彼らは〕最も敏感な触覚をもっている、ここから地獄の中の苦痛と拷問(責め苦)〔がある〕。


nam ad tactum se referunt omnes sensationes, quae sunt modo diversitates et varietates tactus: なぜなら、触覚にすべての感覚は関係するから、それらは触覚の単なる多様性と変化である。


[2] habent cupiditates et affectiones, quibus nec comparari possunt eae quas habuerunt in vita corporis, de quibus plura, ex Divini Domini Misericordia, in sequentibus: [2] 〔彼らは〕欲望と情愛を持っている、それらにそれらは(もまた)比較されることができない、それらは身体のいのちの中で持った、それらについて多くのことを、主の神的な慈悲から、続くものの中で〔述べよう〕。


cogitant multo perspicacius et distinctius quam cogitarunt in vita corporis; 〔彼らは〕はるかに(大いに)さらに明敏にまたさらに明確に考える、身体のいのちの中で考えたよりも。


in una idea cogitationis plura involvunt quam in mille cum cogitarunt in vita corporis: 思考の一つの観念の中に多くのものを含む、身体のいのちの中で考えたとき千のものの中よりも。


loquuntur inter se ita acute, subtiliter, sagaciter et distincte, ut si perciperet homo modo aliquid de eo, obstupesceret: 自分たちの間でそのように鋭く、繊細に(透徹して)、敏感に、また明確に話す、もし人間がそれについて何らかの手段で知覚するなら、唖然としたであろう。


in summa, nihil prorsus amiserunt quin sint sicut homines sed perfectiones, praeter ossa et carnem et inde imperfectiones. 要するに、まったく何も失っていなかった、むしろ人間のようである、しかし、完全な、骨と肉とここからの不完全なものを除いて。


Agnoscunt et percipiunt quod dum in corpore vixerunt, fuerit spiritus qui sensit, quod tametsi apparuit in corpore, usque non fuit corporis; 彼らが認め、知覚する、それを身体の中で生きた時、霊であった、その者が感じる、たとえ身体の中で見られても、それでも身体のものではなかった。


quare rejecto corpore vivunt sensationes multo exquisitiores et perfectiones; それゆえ、身体を捨てて、はるかに(大いに)さらに敏感なまたさらに完成された感覚に生きている。


vita consistit in sensu, nam absque sensu nulla vita, et qualis sensus talis vita quod cuivis potest notum esse. いのちは感(の中)にある、なぜなら、感覚なしに、いのちは何もないから、また感覚がどのようなものか〔によって〕いのちはそのよう〔である〕から、そのことはそれぞれの者によく知られていることができる。 

コメントを残す