原典講読『最大の人とその対応』 204(直訳まで)

 

(1) 原文「5189番」


204 Venerunt spiritus antrorsum, et ante adventum eorum appercepta est sphaera ex malis; putabam inde quod venturi spiritus mali, sed erant eorum hostes; quod hostes eorum essent, comperiebam ex molesto et inimico quod inspirabant contra illos; cum veniebant, ponebant se super caput, alloquebantur me, dicendo quod homines sint; respondebam quod non homines sint praediti corpore quali homines in mundo, qui se solent ex corporis forma homines appellare; at usque quod homines sint quia spiritus hominis est vere homo; ad haec non appercepi renuentiam, quia confirmabant; dicebant porro quod homines sint dissimiles, {1} hoc quia mihi impossibile visum, quod nempe societas dissimilium in altera vita detur, quare loquebar cum illis de eo, dicendo si causa communis ageret eos ad unum, quod usque consociari possent, quia sic unus omnibus finis: dixerunt quod tales sint ut quisque loquatur aliter et tamen omnes simile cogitent; quod etiam illustrabant per exempla, per quae apparuit quod omnium perceptio esset una, sed loquelae diversae. [2] Applicabant se dein auri meae sinistrae, et dicebant quod boni spiritus essent, et quod eorum {2} sit ita loquendi; dicebatur de illis quod congregatim veniant, et quod non sciatur unde sunt. Sphaeram malorum spirituum percepi illis maxime infestam, mali enim sunt subjecta, quos vexant. Societas eorum quae vagabunda, repraesentata est per virum et feminam in camera, in vestit qui vertebatur in togam caerulei coloris. Perceptum quod illi referrent isthmum in cerebro qui inter cerebrum et cerebellum est, per quem fibrae transeunt et inde varie effunduntur, et quocumque vadunt aliter in externis agunt; tum quod referant ganglia in corpore, in quae influit nervus, {3}et inde in plures fibras divaricatur, quarum quaedam feruntur huc quaedam illuc, et in ultimis dissimiliter agunt, at usque ab uno principio, ita in ultimis dissimiliter quoad apparentiam, tametsi similiter quoad finem; notum etiam est quod una vis agens in extremis multifariam {4}variari possit, et hoc secundum formam ibi. Fines repraesentantur quoque per principia ex quibus fibrae, qualia sunt in cerebro; cogitationes inde repraesentantur per fibras ex principiis illis; et actiones inde per nervos qui ex fibris.


@1 i seu societas in qua nullus alteri similis, possibly an accidental omission. @2 i mos @3 qui @4 varietur


 


(2) 直訳


204 Venerunt spiritus antrorsum, et ante adventum eorum appercepta est sphaera ex malis; 前方に霊がやって来た、また彼らの到来の前に悪からのスフェアを認めた。


putabam inde quod venturi spiritus mali, sed erant eorum hostes; ここから私は思った、悪霊がやって来ること、しかし、彼らの敵であった。


quod hostes eorum essent, comperiebam ex molesto et inimico quod inspirabant contra illos; 彼らの敵であることを、私は厄介なこと(困難なこと)敵意から認めた、それは彼らに対して呼び起こされた。


cum veniebant, ponebant se super caput, alloquebantur me, dicendo quod homines sint; やってとき、彼らは自分たち自身を頭の上方に置いた、私に話しかけた、人間であることを言って。


respondebam quod non homines sint praediti corpore quali homines in mundo, qui se solent ex corporis forma homines appellare; 私は答えた、世の中の人間に〔ある〕ような身体を備えた人間ではないこと、その者は自分自身を人間の身体の形からよく呼ぶことをする。


at usque quod homines sint quia spiritus hominis est vere homo; しかしそれでも、人間であること、人間霊が真の人間であるので。


ad haec non appercepi renuentiam, quia confirmabant; このことに私は拒絶を認めなかった、彼らが確信したので。


dicebant porro quod homines sint dissimiles, {1} hoc quia mihi impossibile visum, quod nempe societas dissimilium in altera vita detur, quare loquebar cum illis de eo, dicendo si causa communis ageret eos ad unum, quod usque consociari possent, quia sic unus omnibus finis: さらにまた〔社会の中で〕人間が異なることを言った、このことは私に不可能に見られたので、すなわち、来世の中で異なる〔人間から構成される〕社会が存在すること、それゆえ、彼らとそのことについて話した、もし共通の理由が彼らを一つにするなら、やはり交わりに加わること(社会へと形成されること)ができること、このようにすべての者に一つの目的が〔ある〕ので、と言って。


dixerunt quod tales sint ut quisque loquatur aliter et tamen omnes simile cogitent; 彼らは言った、このような者であることそれぞれの者が異なって話す、またそれでもすべての者が同様に考えるような。


quod etiam illustrabant per exempla, per quae apparuit quod omnium perceptio esset una, sed loquelae diversae. さらにまた例によって説明した、それらによって見られた(現われた)、すべての者の知覚が一つであったこと、しかし、話しはいろいろ〔であった〕。


[2] Applicabant se dein auri meae sinistrae, et dicebant quod boni spiritus essent, et quod eorum {2} sit ita loquendi; [2] その後、彼らは私の左の耳に接触した、また言った、善い霊であったこと、またこのように話すことは彼らの〔習慣mos〕であること。


dicebatur de illis quod congregatim veniant, et quod non sciatur unde sunt. 彼らについて言われた、群がってやって来ること、またどこからであるか知られないこと。


Sphaeram malorum spirituum percepi illis maxime infestam, mali enim sunt subjecta, quos vexant. 私は悪い霊たちのスフェアを知覚した、彼らに最大の敵意を〔抱いている〕、というのは、悪い者は対象であるから、彼らを悩ます(苦しめる)


Societas eorum quae vagabunda, repraesentata est per virum et feminam in camera, in vestit qui vertebatur in togam caerulei coloris. 彼らの社会は、それらは歩きまわる(放浪する)社会である〕、部屋の中での男と女によって表象された、着た中で、それは空色のローブ(トーガ)変えられた。


Perceptum quod illi referrent isthmum in cerebro qui inter cerebrum et cerebellum est, per quem fibrae transeunt et inde varie effunduntur, et quocumque vadunt aliter in externis agunt; 知覚された、彼らが脳の中の「峡部」に関係すること、それは大脳と小脳の間にある、それらを通して繊維が越えて行く、またここからいろいろと広まる、また行くところどこでも外側の中で異なって働く。


tum quod referant ganglia in corpore, in quae influit nervus, {3}et inde in plures fibras divaricatur, quarum quaedam feruntur huc quaedam illuc, et in ultimis dissimiliter agunt, at usque ab uno principio, ita in ultimis dissimiliter quoad apparentiam, tametsi similiter quoad finem; なおまた、身体の中の「ガングリオン(神経節)に関係する、その中に神経が流入する、またここから多くの繊維の中に分散させられる、それらのあるものはここに導かれる、あるものはそこに、また最後のものの中で異なって働く、しかしそれでも、一つの源から、このように最後のものの中で外観(出現するもの)に関して異なって、


notum etiam est quod una vis agens in extremis multifariam {4}variari possit, et hoc secundum formam ibi. さらにまたよく知られている、最後のものの中で働く一つの力が多くの方法で変えられることができること、またこのことはそこに形にしたがって〔いる〕。


Fines repraesentantur quoque per principia ex quibus fibrae, qualia sunt in cerebro; 目的は源によってもまた表象される、それらから繊維が、脳の中にあるような。


cogitationes inde repraesentantur per fibras ex principiis illis; ここから、思考は繊維によって表象される、それらの源から。


et actiones inde per nervos qui ex fibris. またここから活動は神経によって、それは繊維からのもの〔である〕。


@1 i seu societas in qua nullus alteri similis, possibly an accidental omission. 注1 seu societas in qua nullus alteri similis,を補うとよい、これはおそらく偶発的な省略(脱落)であろう。


@2 i mos 注2 mosを補うとよい


@3 qui 注3 quietに換えた


@4 varietur 注4 varieturvariari possit, et hocに換えた 

コメントを残す