(1) 原文「4793番」
139 Quia gustus correspondet perceptioni et affectioni sciendi, intelligendi et sapiendi, et in illa affectione est vita hominis, idcirco non permittitur alicui spiritui et angelo influere in gustum hominis, nam hoc foret in vitam quae ei propria est. Sunt usque spiritus vagabundi ex infernali turba prae aliis perniciosi, qui quia in vita corporis imbuerunt intrare in affectiones homini nocendi causa, etiam in altera vita cupiditatem illam retinent, et omni modo student intrare in gustum apud hominem, in quem cum intrarunt, possident interiora ejus, nempe vitam ejus cogitationum et affectionum, nam, ut dictum correspondent et quae correspondent, unum agunt; ab illis perplures hodie possidentur; sunt enim hodie obsessiones interiores, non autem ut olim exteriores; [2] obsessiones interiores a talibus fiunt; et quales sunt, constare potest si attendatur ad cogitationes et affectiones, praecipue ad intentiones interiores quas manifestare {1}timent, quae in tantum apud quosdam insaniunt ut nisi coercerentur vinculis externis, quae sunt honor, lucrum, fama, timor vitae et legis, ruerent plus quam obsessi in neces et rapinas; quinam et quales illi spiritus sunt qui obsident interiora hominum talium, videatur n. 1983. [3] Ut scirem quomodo hoc se haberet, permissum fuit illis ut conarentur intrare in gustum apud me, quod etiam summo studio connitebantur, et tunc dictum mihi, si usque in gustum penetrarent quod etiam interiora possiderent, ex causa quia gustus ab interioribus illis per correspondentiam dependet; sed hoc permissum fuit solum ob finem ut scirem quomodo cum correspondentia gustus se haberet; actutum enim inde abacti sunt. [4] Perniciosi illi spiritus id imprimis tentant ut solvant omnia vincula interna quae sunt affectiones boni et veri, justi et aequi, timor legis Divinae, {2} pudor nocendi societati et patriae; quae vincula interna cum soluta sunt, tunc homo a talibus obsidetur: cum non possunt sic inferre se in interiora per obstinationem, tentant per artes magicas quae plures sunt in altera vita, in mundo prorsus ignotae; per has scientifica apud hominem pervertunt, et modo applicant illa quae foedis cupiditatibus favent; obsidiones tales non possunt evitari nisi homo in affectione boni est, et inde in fide in Dominum. [5] Ostensum quoque quomodo abigerentur, nempe cum versus interiora capitis et cerebri se penetrare putabant, deferebantur per vias excrementitias ibi, et inde versus cutis externa; et visi sunt quod dein conjicerentur {3} in scrobem sordibus solutis scatentem; informatus sum quod tales spiritus correspondeant cavernulis sordidis in extima cute ubi scabies, ita scabiei.
@1 as T; timet A, timeat I @2 i et @3 i quasi
(2) 直訳
139 Quia gustus correspondet perceptioni et affectioni sciendi, intelligendi et sapiendi, et in illa affectione est vita hominis, idcirco non permittitur alicui spiritui et angelo influere in gustum hominis, nam hoc foret in vitam quae ei propria est. 味覚は知覚と、また知る、理解するまた賢明になる情愛に対応するので、またその情愛は人間のいのちの中にある、それゆえ、何らかの霊と天使が人間の味覚の中に流入することは許されない、なぜなら、このことはいのちの中に〔流入することに〕なるから、それは彼に固有のものである。
Sunt usque spiritus vagabundi ex infernali turba prae aliis perniciosi, qui quia in vita corporis imbuerunt intrare in affectiones homini nocendi causa, etiam in altera vita cupiditatem illam retinent, et omni modo student intrare in gustum apud hominem, in quem cum intrarunt, possident interiora ejus, nempe vitam ejus cogitationum et affectionum, nam, ut dictum correspondent et quae correspondent, unum agunt; それでも、歩きまわる(さまよう)霊がいる、地獄の群れから、他のものよりも破滅的な(有害な)、その者は身体のいのちの中で人間の情愛の中に入ることを吸収したので、害そうとする理由で、来世の中でもまたその欲望を保持した、またすべての方法で人間のもとの味覚に入ることを専念する、その中に入るとき、彼の内的なものを所有する(思いのままにする)、すなわち、彼の思考と情愛のいのちを、なぜなら、言われたように、対応し、対応するものは、一つのものとして活動するから。
ab illis perplures hodie possidentur; 彼らにより、非常に多くの者が、今日、所有されている(思いのままにされている)。
sunt enim hodie obsessiones interiores, non autem ut olim exteriores; というのは、今日、内的な攻撃(取りつくこと・憑依)があるから、けれども以前(昔)のように外的にでなく。
[2] obsessiones interiores a talibus fiunt; [2] 内的な攻撃(取りつくこと・憑依)はこのような者からであった。
et quales sunt, constare potest si attendatur ad cogitationes et affectiones, praecipue ad intentiones interiores quas manifestare {1}timent, quae in tantum apud quosdam insaniunt ut nisi coercerentur vinculis externis, quae sunt honor, lucrum, fama, timor vitae et legis, ruerent plus quam obsessi in neces et rapinas; またどのような者であるか、明らかにすることができる、もし思考と情愛に、特に、内的な意図に留意されるなら、それらを明らかにすることを恐れている、それらはある者のもとでそれほど中に、~のように狂う、外なる束縛で抑制されないなら、それらは、名誉、富、評判、生命と法律への恐れである、取りつかれている者よりもさらに、殺人と強奪の中に突進する。
quinam et quales illi spiritus sunt qui obsident interiora hominum talium, videatur n. 1983. それらの霊がだれでどんなものであるか、その者は人間のこのような内的なものに取りつく、1983番に見られる。
[3] Ut scirem quomodo hoc se haberet, permissum fuit illis ut conarentur intrare in gustum apud me, quod etiam summo studio connitebantur, et tunc dictum mihi, si usque in gustum penetrarent quod etiam interiora possiderent, ex causa quia gustus ab interioribus illis per correspondentiam dependet; [3] このことがどのように振る舞う(~である)か私が知るように、彼らは許された、私のもとに味覚の中に入ることを試みるように、そのこともまた最大の熱意で(精いっぱい)努力した、またその時、私に言われた、もし味覚の中にまでも浸透するなら、内的なものもまた所有する(思いのままにする)こと、理由から、味覚はそれらの内的なものにより、対応によって、依存するので。
sed hoc permissum fuit solum ob finem ut scirem quomodo cum correspondentia gustus se haberet; しかし、このことは許された、単に目的のために、私が知るように、どのように味覚の対応に振る舞う(~である)か。
actutum enim inde abacti sunt. というのは、直ちにここから追い払われたから。
[4] Perniciosi illi spiritus id imprimis tentant ut solvant omnia vincula interna quae sunt affectiones boni et veri, justi et aequi, timor legis Divinae, {2} pudor nocendi societati et patriae; [4] それらの破滅的な(有害な)霊はそれを特に試みる、内なるすべての束縛を解き放つように、それらは善と真理の、公正と平等の情愛である、神的な律法への恐れ、社会と祖国に害する恥。
quae vincula interna cum soluta sunt, tunc homo a talibus obsidetur: それらの内なる束縛が解き放たれるとき、その時、人間はこのようなものに取りつかれる。
cum non possunt sic inferre se in interiora per obstinationem, tentant per artes magicas quae plures sunt in altera vita, in mundo prorsus ignotae; このように自分たちを内的なものの中に引き入れることができないとき、執拗さによって、魔術の技巧によって試みる、それらは来世の中に多くのものがある、世の中ではまったく知られていない。
per has scientifica apud hominem pervertunt, et modo applicant illa quae foedis cupiditatibus favent; これらによって人間のもとの記憶知を悪用する(ゆがめる)、またそれらだけを適用する、それらは不潔な(醜い)欲望に好意を持つ。
obsidiones tales non possunt evitari nisi homo in affectione boni est, et inde in fide in Dominum. このような包囲することは避けることができない、人間が善の情愛の中にいないなら、またここから主への信仰の中に。
[5] Ostensum quoque quomodo abigerentur, nempe cum versus interiora capitis et cerebri se penetrare putabant, deferebantur per vias excrementitias ibi, et inde versus cutis externa; [5] どのように追い払われるかもまた示された、すなわち、頭と脳の内的なものに向けて自分たちが浸透することを考えたとき、そこに排泄物の道(経路)を通って運ばれる、またここから外なる皮膚に向けて。
et visi sunt quod dein conjicerentur {3} in scrobem sordibus solutis scatentem; また私は見た、その後、分解された不潔なものでいっぱいの穴の中に投げ込まれること。
informatus sum quod tales spiritus correspondeant cavernulis sordidis in extima cute ubi scabies, ita scabiei. 私は知らされた、このような霊が最も外部の皮膚の中の不潔な小さい穴に、対応すること、そこに疥癬(かいせん)が、このように疥癬に〔対応する〕。
@1 as T; timet A, timeat I 注1 第二版のようにtiment、自筆原稿はtimet、初版はtimeat
@2 i et 注2 etを補うとよい
@3 i quasi 注3 quasiを補うとよい