(1) 原文「4658番」
135 Ad interiora auris pertinent illi qui interioris auditus visum habent, et {1}oboediunt quae spiritus ejus ibi dictat, et dictamina ejus congruenter proferunt; quales illi sunt, etiam ostensum est. Appercipiebatur sonorum quoddam penetrans ab infra juxta sinistrum latus usque ad aurem sinistram; animadverti quod essent spiritus qui ita eniti conabantur, sed quales essent, non potui scire; quando autem enisi sunt, loquebantur mecum, dicentes quod fuerint logici et metaphysici, et quod talibus immerserint cogitationes suas, absque alio fine quam ut eruditi audirent, et sic ad honores et {2} opes venirent, lamentantes quod nunc miseram vitam agant, ex causa quia absque alio usu imbuerunt illa et sic non rationale suum per illa perfecerunt; erat loquela illorum tarda et mute sonans. [2] Interea locuti sunt inter se bini supra caput, et cum quaesitum quinam essent, dictum quod unus illorum esset famigeratissimus quidam in orbe litterato, et dabatur mihi credere quod esset Aristoteles; alter quinam esset, non dicebatur; ille tunc mittebatur in statum in quo fuit cum vixit in mundo; quilibet enim in statum suae vitae quem habuit in mundo, facile mitti potest quia omnem vitae suae statum secum habet: {3}at quod miratus, {4}applicabat se ad dextram aurem et ibi {5}loquebatur rauce sed usque sane; ex loquelae ejus sensu appercepi quod is prorsus alio genio esset quam scholastici illi qui primum {6}emerserunt, quod nempe is ex cogitatione sua excluserit illa quae scripserat et inde philosophica sua produxerit, sic ut termini quos invenit et quos imposuit rebus cogitationis, essent formulae {7}quibus descripsit interiora, tum quod ex jucundo affectionis et {8}desiderio sciendi illa quae essent cogitationis, ad talia excitatus fuerit, et quod secutus oboedienter {9} quae dictaverat ejus spiritus; quapropter is ad dextram aurem {10}se applicuit; aliter quam asseclae ejus qui scholastici vocantur, qui non ex cogitatione ad terminos sed a terminis ad cogitationes eunt, ita via contraria; et plures illorum ne quidem ad cogitationes, sed solum haerent in terminis, quos si applicant, est ad confirmandum quicquid volunt, et ad imponendum in falsis speciem veri secundum cupidinem persuadendi; inde illis philosophica sunt media insaniendi potius quam sapiendi, et inde illis tenebrae loco lucis. [3] Locutus cum illo dein de Scientia Analytica, et dabatur dicere quod puerulus per dimidium horae plus philosophice, analytice, et logice loquatur, quam ille potuisset per volumina describere, ex causa quia omnia cogitationis et inde loquelae humanae sunt analytica quorum leges sunt ex mundo spirituali; et qui artificialiter ex terminis cogitare vult, quod is non absimilis sit saltatori qui vult discere saltare ex scientia motricium fibrarum et musculorum, in qua si haereret animus ejus cum saltat, tunc vix movere posset pedem; et tamen is absque scientia illa movet omnes fibras motrices sparsas circum universum corpus, et applicate pulmones, diaphragma, latera, brachia, collum, et reliqua {11}, quibus omnibus describendis non sufficerent volumina; et quod similiter se habeat cum illis cui ex terminis volunt cogitare; haec ille approbavit, dicens si illa via addiscantur, quod inverso ordine procedant; addens, si quis fatuus esse velit, {12} ita procedat, sed cogitet jugiter de usu et ex interiore. [4] Dein mihi ostendit qualem ideam habuerat de Summo Numine, quod nempe repraesentaverit sibi Illum facie humana circum caput cinctum circulo radioso; et quod nunc sciat quod Dominus sit Ipse Ille Homo et quod circulus radiosus sit Divinum ab Ipso, quod non modo influit in caelum sed etiam in universum, {13}ac disponit et regit illa; addens, qui caelum disponit et regit, etiam disponit et regit universum quia unum ab altero separari nequit; et quoque dixit quod crediderit solum unum Deum, cujus attributa et qualitates insigniverant tot nominibus quot alii deos coluerunt. [5] Visa mihi mulier quae exporrigebat manum suam volens genam mulcere, quod cum miratus sum, dixit quod cum in mundo fuit, talis mulier ei {14}saepe visa sit quae quasi mulceret ejus genam, et quod ejus manus pulchra fuisset; spiritus angelici dicebant quod tales priscis quandoque visae fuerint et ab illis vocatae ‘Pallades’, et quod apparuerit ei ex spiritibus qui {15}cum homines antiquis temporibus vixerunt, delectati fuerunt ideis et indulserunt cogitationibus, sed absque philosophia, et quia tales apud illum fuerunt et delectati illo quia cogitavit ab interiore, repraesentative talem mulierem stiterunt. [6] Ultimo indicavit qualem ideam habuerat de anima seu spiritu hominis, quem vocabat ‘pneuma’, quod nempe esset inconspicuum vitale sicut aliquid aetheris; et dixit quod noverit spiritum suum victurum post mortem quia esset essentia ejus interior quae non potest mori quia potest cogitare; et quod praeterea de eo non distincte cogitare potuerit, sed modo obscure, quia aliunde {16}de illo aliquam cognitionem non habuerat quam ex se, et parumper etiam ex antiquis. Praeterea Aristoteles est inter sanos spiritus in altera vita, et plures ejus asseclae inter fatuos.
@1 obediant @2 i ad @3 sed @4 applicuit @5 loquutus @6 EU has ascenderunt @7 EU i vocum @8 delectatione @9 i illa @10 supplied from EU 38 @11 i membra @12 i is @13 addens, quod qui caelum regit, etiam regat universum @14 saepius @15 antiquo tempore vixerunt qui @16 ejus
(2) 直訳
135 Ad interiora auris pertinent illi qui interioris auditus visum habent, et {1}oboediunt quae spiritus ejus ibi dictat, et dictamina ejus congruenter proferunt; 彼らは耳の内的なもの(内側)に属している、その者は内的な聴覚の視覚☆を持っている、また従順である、それらは彼の霊がそこに命じた、またその命令に一致して言明する。
☆ 「~聴覚の視覚を~」では日本語としては破たんしていますが、意味はわかると思います。
quales illi sunt, etiam ostensum est. 彼らがどんなものであるか、もまた示された。
Appercipiebatur sonorum quoddam penetrans ab infra juxta sinistrum latus usque ad aurem sinistram; 下方からある種の浸透する(貫通する)音が認められた、左側の近くに、左の耳にまで。
animadverti quod essent spiritus qui ita eniti conabantur, sed quales essent, non potui scire; 私は気づいた、霊であったこと、その者はこのようにどうにかして進むことに努力した、しかし、どんなものであったか、私は知ることができなかった。
quando autem enisi sunt, loquebantur mecum, dicentes quod fuerint logici et metaphysici, et quod talibus immerserint cogitationes suas, absque alio fine quam ut eruditi audirent, et sic ad honores et {2} opes venirent, lamentantes quod nunc miseram vitam agant, ex causa quia absque alio usu imbuerunt illa et sic non rationale suum per illa perfecerunt; けれども、〔彼らが〕どうにかして進んだ時、私と話した、論理学者と形而上学者であったことを言って、またこのようなもの☆に自分の思考を浸した(沈めた)こと、他の目的なしに、学問のある者と呼ばれる(評判がある)ように、またこのように名誉と富にやって来るように以外に、今や悲惨な生活を送っていることを嘆いて、理由から、他の役立ちなしにそれらを吸収したので、またこのように自分の理性(推理力)をそれらによって完成させなかった。
☆ 「このようなもの」は明確に示されていませんが、論理学者と形而上学者が扱うもの、すなわち、論理学と形而上学です。
erat loquela illorum tarda et mute sonans. 彼らの話し方はのろかった、また不明瞭な音のするもの〔であった〕。
@1 obediant 注1 obediantをoboediuntに換えた
@2 i ad 注2 adを補うとよい
(3) 訳文
135 内的に聞くことの「視覚」を持ち、彼の霊がそこに命じたことに従順であり、またその命令に一致して言明する者は耳の内的なものに属している。彼らがどんなものであるかもまた示された。
左側の近くの下方から左の耳にまである種の浸透する音が認められた。私は、このようにどうにかして進むことに努力した霊であったことに気づいた、しかし、どんなものであったか、私は知ることができなかった。けれども、〔彼らが〕どうにかして進んだ時、私と話して、論理学者と形而上学者であったこと、またそのようなもの〔論理学と形
而上学〕に、学問のある者と呼ばれ、またこのようして名誉と富にやって来る以外に他の目的なしに、自分の思考を浸し、他の役立ちなしにそれらを吸収し、またこのように自分の理性をそれらによって完成させなかった、との理由から、今や悲惨な生活を送っていることを嘆いている、と言った。彼らの話し方はのろく、また不明瞭な音のするものであった。