(1) 原文「4628番」
123 Quod porro odores in quos vertuntur sphaerae perceptionum, attinet, sentiuntur illi tam manifeste sicut odores in terra, sed non perveniunt ad sensum hominis apud quem clausa sunt interiora, nam per viam internam influunt, non autem per externam. Sunt odores illi ex duplici origine, nempe ex perceptione boni, et ex perceptione mali; qui ex perceptione boni sunt, sunt gratissimi, halantes quasi ex fragrantibus horti floribus, et ex aliis fragrantiis, tanta amoenitate, et quoque varietate ut ineffabile; in talium odorum sphaeris sunt illi qui in caelo; [2] odores autem qui ex perceptione mali sunt, sunt ingratissimi, fetentes et putentes sicut qui ab aquis putidis, ab excrementis, a cadaveribus, et foede olentes sicut a muribus et pediculis domesticis; in talium nidorum sphaeris sunt illi qui in inferno: et quod mirum, ii qui in illis sunt, graveolentiam non sentiunt, immo putores illi eis delectabiles sunt, et cum in illis sunt, in {1}sphaera suorum jucundorum et deliciosorum sunt; at vero cum aperitur infernum, et exhalatio inde ad spiritus bonos {2}pervenit, corripiuntur hi horrore et quoque anxietate, sicut illi in mundo qui in sphaeram fetorum talium incidunt.
@1 suis jucundis et delitiosis @2 transit
(2) 直訳
123 Quod porro odores in quos vertuntur sphaerae perceptionum, attinet, sentiuntur illi tam manifeste sicut odores in terra, sed non perveniunt ad sensum hominis apud quem clausa sunt interiora, nam per viam internam influunt, non autem per externam. さらに、においについては☆、その中に知覚のスフェアは変わる、それらはこのようにはっきりと感じられる、地の中のにおいのように、しかし、人間の感覚にやって来ない(達しない)、その者のもとに内的なものが閉ざされている、なぜなら、内なる道を通って流入するから、けれども外なる〔道を〕通ってでない。
☆ quod (aliquid) attinetで「~については・~に関しては」という意味です。
Sunt odores illi ex duplici origine, nempe ex perceptione boni, et ex perceptione mali; それらのにおいは二重(二様)の起源からである、すなわち、善の知覚から、また悪の知覚から。
qui ex perceptione boni sunt, sunt gratissimi, halantes quasi ex fragrantibus horti floribus, et ex aliis fragrantiis, tanta amoenitate, et quoque varietate ut ineffabile; 善の知覚からであるものは、最も快い、あたかも庭園の花の芳香からのように匂って、また他の芳香から、それほどに楽しい(愛らしい)、そしてまた言葉にできないように多種多様〔である〕。
in talium odorum sphaeris sunt illi qui in caelo; このようなにおいのスフェアの中に彼らはいる、天界の中の者。
[2] odores autem qui ex perceptione mali sunt, sunt ingratissimi, fetentes et putentes sicut qui ab aquis putidis, ab excrementis, a cadaveribus, et foede olentes sicut a muribus et pediculis domesticis; [2] けれども、においは、それは悪の知覚からである、最も不快である、臭って、また腐臭を放って、腐敗した水からのもののように、排泄物(糞)から、死体から、また不快な悪臭を放って、ネズミまたナンキンムシ☆からのような。
☆ pediculusは「シラミ」の意味ですが、pediculus domesticusで「トコジラミ・ナンキンムシ」を意味します。
in talium nidorum sphaeris sunt illi qui in inferno: このような悪臭のスフェアの中に彼らはいる、地獄の中の者。
et quod mirum, ii qui in illis sunt, graveolentiam non sentiunt, immo putores illi eis delectabiles sunt, et cum in illis sunt, in {1}sphaera suorum jucundorum et deliciosorum sunt; また驚くべきことに、彼らは、それらの中にいる者、悪臭を感じない、それどころか、その腐臭が彼らに非常にうれしい(歓喜を与える)、またその中にいるとき、それらの快さと楽しさのスフェアの中にいる。
at vero cum aperitur infernum, et exhalatio inde ad spiritus bonos {2}pervenit, corripiuntur hi horrore et quoque anxietate, sicut illi in mundo qui in sphaeram fetorum talium incidunt. しかし(けれども)、地獄が開かれるとき、またここから発散物が善霊たちにやって来る(達する)、これらの者は身震い(恐怖感)そしてまた不安に襲われる、世の中の彼らのように、このような悪臭のスフェアに打たれる者。
@1 suis jucundis et delitiosis 注1 suis jucundis et delitiosisをsphaera suorum jucundorum et deliciosorumに換えた
@2 transit 注2 transitをpervenitに換えた