原典講読『最大の人とその対応』 117(直訳まで)

 

Continuatio de Correspondentia cum Maximo Homine,


hic de Correspondentia Odoris et Narium cum illo.


続き、「最大の人」との対応について


ここに、においと鼻の彼との対応について


 


(1) 原文「4622番」


117 Sunt habitacula beatorum in altera vita varia, tali arte constructa ut sint quasi in ipsa arte architectonica, seu immediate ab ipsa arte; de habitaculis beatorum videantur quae prius ab experientia, n. 1119, 1626-1630; haec non solum apparent illis coram visu, sed etiam coram tactu; omnia enim quae ibi sunt, adaequata sunt sensationibus spirituum et angelorum, inde sunt talia quae non cadunt sub sensum corporeum qualis est hominis, sed sub illum qui est illis qui ibi sunt: scio quod hoc multis incredibile sit, sed ex causa quia nihil creditur quod non oculis corporeis videri, et manibus carneis palpari potest; inde {1} est quod homo hodie, cui occlusa sunt interiora, nihil sciat de illis quae existunt in mundo spirituali aut caelo; dicit quidem ex Verbo et ex doctrina quod {2}caelum sit et quod {3}angeli qui ibi, sunt in gaudio et in gloria, {4}et praeterea nihil novit; optat quidem ut sciat quomodo se ibi habet, sed cum ei dicitur, usque nihil credit, ex causa quia corde negat dari; cum optat scire, est solum quia tunc in curioso est ex doctrina, non in jucundo ex fide; qui non in fide sunt, illi quoque corde negant; at qui credunt, illi comparant sibi ideas de caelo, ejus gaudio et gloria, ex variis, quisque ex talibus quae suae scientiae ac intelligentiae sunt, at simplices ex sensitivis quae corporis sunt; [2] sed usque plerique non capiunt quod spiritus et angeli sensationibus polleant multo exquisitioribus quam homines in mundo, nempe visu, auditu, olfactu, analogo gustus, et tactu, ac imprimis jucundis {5}affectionum; si modo credidissent quod essentia eorum interior esset spiritus, et quod corpus ac corporis sensationes et membra sint modo adaequata usibus in mundo, et spiritus ac spiritus sensationes et organa adaequata usibus in altera vita, tunc ex se et paene sua sponte venirent in ideas de statu spiritus sui post mortem, cogitarent enim tunc secum quod spiritus ejus foret ipse ille homo qui cogitat, et qui cupit, desiderat et afficitur, et dein quod omne id sensitivum quod apparet in corpore, esset proprie ejus spiritus, et corporis solum per influxum; et haec postea confirmarent apud se multis, et sic tandem delectarentur illis quae {6}sui spiritus sunt, plus quam illis quae {6}sui corporis: [3] reipsa etiam ita se habet quod nempe corpus non sit quod videt, audit, {7}odoratur, sentit, sed spiritus ejus; quapropter cum spiritus exuitur corpore, tunc in suis sensationibus est, in quibus fuerat cum in corpore, et quidem in multo exquisitioribus; corporea enim, quia crassa {8}respective, sensationes {9}obtusas reddiderunt, et adhuc obtusiores quia immersit illas terrestribus et mundanis: hoc asseverare possum, quod spiritus multo exquisitiorem visum habeat quam homo in corpore, tum quoque auditum, et quod {10}miraturi, sensum odoris, ac imprimis sensum tactus, vident enim se mutuo {11}, audiunt se mutuo, tangunt se mutuo; hoc quoque is qui credit vitam post mortem, concluderet ex eo quod nulla vita dari queat absque sensu, et quod quale vitae sit secundum quale sensus, immo quod intellectuale non sit nisi exquisitus sensus interiorum, et superius intellectuale rerum spiritualium; inde etiam quae intellectualis et ejus perceptionum sunt, vocantur sensus interni. [4] Cum sensitivo hominis statim post mortem, ita se habet: ut primum homo moritur et apud illum corporea frigescunt, exsuscitatur ille in vitam, et tunc in statum omnium sensationum, usque adeo ut primum vix {12}aliter sciat quam quod in corpore adhuc sit; sensationes enim in quibus est, adducunt illum ita credere, sed cum appercipit quod sensationes exquisitiores habeat, et hoc imprimis quando cum aliis spiritibus loqui incipit, tunc animadvertit quod in altera vita sit, et quod mors corporis ejus {13}fuerit continuatio vitae spiritus ejus. Cum duobus quos notos habui, locutus sum eodem die {14}cum sepelirentur, et cum uno qui per meos oculos vidit suum loculum et {15}feretrum, et is quia in omni sensatione erat in qua in mundo, loquebatur mecum de exequiis, cum funeralia ejus sequerer, et quoque de suo corpore, dicendo, quod rejiciant illud quia ipse vivit. [5] Sed sciendum quod illi qui in altera vita sunt, nihil quicquam quod in mundo per oculos alicujus hominis videre possint; sed quod per meos potuerint, erat quia spiritu cum illis sum, et simul corpore cum his qui in mundo, videatur etiam n. 1880: ac praeterea sciendum quod illos cum quibus in altera vita locutus sum, non viderim oculis corporis mei, sed oculis spiritus mei, et usque tam {16}clare, et quandoque {17}clarius quam oculis corporis, nam, ex Divina Domini Misericordia, aperta sunt illa quae spiritus mei sunt. [6] Sed scio quod haec quae hactenus dicta sunt, non credituri sint illi qui corporeis, terrestribus et mundanis immersi sunt, hoc est, ii eorum qui illa pro fine habent, hi enim non alia capiunt quam quae per mortem dissipantur: scio etiam quod nec credituri sint qui multum cogitarunt et disquisiverunt de anima, et non simul comprehenderunt quod anima sit ejus spiritus, et quod ejus spiritus sit ipse ejus homo qui vivit in corpore; hi enim non aliam notionem de anima capere potuerunt quam quod sit aliquod cogitativum, aut flammeum, aut aethereum, quod solum agit in formas organicas corporis, et non in formas puriores quae sunt ejus spiritus in corpore, {18}et sic tale quod cum corpore dissiparetur; et hoc imprimis illi qui se in talibus confirmarunt per intuitiones sufflatas a persuasione sapientiae prae aliis.


@1 i quoque @2 illud @3 illi @4 at @5 ex affectione @6 ejus @7 odorat AI @8 i sunt @9 i ejus @10 scio miraturos @11 i in clarissima luce @12 aliud @13 sit @14 quo @15 lecticam @16 exquisite @17 exquisitius @18 inde concludere alius non potuerunt, quam quod tale


 


(2) 直訳


117 Sunt habitacula beatorum in altera vita varia, tali arte constructa ut sint quasi in ipsa arte architectonica, seu immediate ab ipsa arte; 祝福されたのいろいろなまいが来世にあるこのような技術で建てられている、あたかも建築の技術ものの中でのようであるように、すなわち、技術そのものによって直接に。


de habitaculis beatorum videantur quae prius ab experientia, n. 1119, 1626-1630; 祝福されたまいについてられるそれらは経験から1119, 1626-1630番。


haec non solum apparent illis coram visu, sed etiam coram tactu; これらは彼らの視覚の前に見られるだけでなく、しかしまた触覚の前にも。


omnia enim quae ibi sunt, adaequata sunt sensationibus spirituum et angelorum, inde sunt talia quae non cadunt sub sensum corporeum qualis est hominis, sed sub illum qui est illis qui ibi sunt: というのは、そこにあるすべてのものは、霊と天使たちの感覚に適しているから、ここからこのようなものである、それらは人間にあるような身体の感覚の下に落ち込まない、しかしそれらの下に、それらはそこにいる彼らにある。


scio quod hoc multis incredibile sit, sed ex causa quia nihil creditur quod non oculis corporeis videri, et manibus carneis palpari potest; 私はこのことが多くの者に信じられないことを知っている、しかし、理由から、何も信じられないので、身体の目で見られない、また肉の手でさわられること。


inde {1} est quod homo hodie, cui occlusa sunt interiora, nihil sciat de illis quae existunt in mundo spirituali aut caelo; ここからである、今日の人間は、その者に内的なものが閉ざされている、それらについて何も知らない、それらは霊界または天界の中に存在するようになるもの。


dicit quidem ex Verbo et ex doctrina quod {2}caelum sit et quod {3}angeli qui ibi, sunt in gaudio et in gloria, {4}et praeterea nihil novit; 確かに、みことばから、また教えから言われている、天界があること、また天使が、その者はそこに、楽しさの中と栄光の中にいる、またさらに何も知らない。


optat quidem ut sciat quomodo se ibi habet, sed cum ei dicitur, usque nihil credit, ex causa quia corde negat dari; 〔彼は〕確かに願う、そこにどのようであるか知るように、しかし、彼に言われるとき、それでも決して信じない、理由から、心で存在することを否定するので。


cum optat scire, est solum quia tunc in curioso est ex doctrina, non in jucundo ex fide; 知ることを願うとき、単にその時、教えから好奇心の中にいるからである、信仰からの快さの中でなく。


qui non in fide sunt, illi quoque corde negant; 信仰の中にいない者、彼らもまた心で否定する。


at qui credunt, illi comparant sibi ideas de caelo, ejus gaudio et gloria, ex variis, quisque ex talibus quae suae scientiae ac intelligentiae sunt, at simplices ex sensitivis quae corporis sunt; しかし、信じる者は、彼らは天界についての観念を自分自身に得る、その楽しさと栄光〔について〕、いろいろなものから、それぞれの者はこのようなものから、それらは自分の知識のもの、そして知性のものである、しかし、単純なものは、感覚から、それらは身体のものである。


[2] sed usque plerique non capiunt quod spiritus et angeli sensationibus polleant multo exquisitioribus quam homines in mundo, nempe visu, auditu, olfactu, analogo gustus, et tactu, ac imprimis jucundis {5}affectionum; [2] しかしそれでも、大部分の者は、把握していない、霊や天使たちが感覚を授けられていること、世の中の人間よりもさらに鋭敏な、すなわち、視覚、聴覚、嗅覚、類似のもの味覚☆、また触覚、そして特に情愛の快さ。


ここで「味覚に類似のもの」と言われていることにご注意ください。諸感覚は死後、鋭敏になりますが、味覚だけはそうなりません。すなわち、この世ですぐれているものは味覚です(この世での役立ちが多いのでしょう)。秘義1521番に「味覚を除いて…感覚がある」、秘義1973番に「霊たちは味覚を持たない、その代わりに知り、学ぼうとする食欲のような欲望ある」とあります。


si modo credidissent quod essentia eorum interior esset spiritus, et quod corpus ac corporis sensationes et membra sint modo adaequata usibus in mundo, et spiritus ac spiritus sensationes et organa adaequata usibus in altera vita, tunc ex se et paene sua sponte venirent in ideas de statu spiritus sui post mortem, cogitarent enim tunc secum quod spiritus ejus foret ipse ille homo qui cogitat, et qui cupit, desiderat et afficitur, et dein quod omne id sensitivum quod apparet in corpore, esset proprie ejus spiritus, et corporis solum per influxum; もし信じさえしたなら、彼の内的な本質が霊である(あった)こと、また身体それと身体の感覚と肢体が単に世の中の役立ちにふさわしいものである、また霊それと霊の感覚と器官が来世の中の役立ちにふさわしいもの〔である〕、その時、自分自身から、またほとんど(自分の)自発的に、死後の自分の霊の状態についての観念の中にやって来る、というのはその時、自分自身で考えるから、彼の霊がその人間そのものであること、その者は考える、またその者は願う、望む、また感動する、またその後、すべてのものは、それは感覚のもの、それは身体の中に見られる、彼の霊に固有のものである、また単に流入によって身体のもの〔であることを考える〕。


et haec postea confirmarent apud se multis, et sic tandem delectarentur illis quae {6}sui spiritus sunt, plus quam illis quae {6}sui corporis: またこのことをその後、自分自身のもとの多くのもので確信する、またこのようについに、それらで楽しみを与えられる、それらは自分の霊のものである、それらよりもさらに、それは自分の身体のもの。


[3] reipsa etiam ita se habet quod nempe corpus non sit quod videt, audit, {7}odoratur, sentit, sed spiritus ejus; [3] さらにまた実際に(真に)、このようである、すなわち、身体ではないこと、それは見る、聞く、(においを)嗅ぐ☆、感じる、しかし彼の霊〔である〕。


スヴェーデンボリの場合はodoroodororもともに「嗅ぐ」の意味で使用しています。ただodororが標準的なので、編集者はこのようにodororとしています(脚注7)


quapropter cum spiritus exuitur corpore, tunc in suis sensationibus est, in quibus fuerat cum in corpore, et quidem in multo exquisitioribus; そのために、霊が身体から解放されるとき、その時、自分の感覚の中にいる、それらの中に身体の中にいたとき、おまけに(そのうえ)、大いに鋭敏なものの中に。


corporea enim, quia crassa {8} respective, sensationes {9} obtusas reddiderunt, et adhuc obtusiores quia immersit illas terrestribus et mundanis: というのは、身体は、相対的に粗雑〔である〕ので、〔その〕感覚を鈍くした☆、またさらに鈍く、それらを地と世俗のものに浸したので。


reddoには述語をともなって「~する」という意味があります。


hoc asseverare possum, quod spiritus multo exquisitiorem visum habeat quam homo in corpore, tum quoque auditum, et quod {10}miraturi, sensum odoris, ac imprimis sensum tactus, vident enim se mutuo {11}, audiunt se mutuo, tangunt se mutuo; このことを私は断言することができる、霊は大いに鋭敏な視覚を持っていること、人間が身体の中に〔持つ〕よりも、さらにまた聴覚を、また驚かされること〔に〕においの感覚を、そして特に、触覚を、というのは、彼らは互いに見るから、互いに聞く、互いに触れる。


hoc quoque is qui credit vitam post mortem, concluderet ex eo quod nulla vita dari queat absque sensu, et quod quale vitae sit secundum quale sensus, immo quod intellectuale non sit nisi exquisitus sensus interiorum, et superius intellectuale rerum spiritualium; このこともまた、彼は、死後のいのちを信じる者、そのことから結論する、感覚なしのいのちは決して存在することができないこと、また感覚の性質にしたがっていのちの性質があること、それどころか、知性(知力)は内的な鋭敏な感覚がないなら、ないこと、またさらに高い知性(知力)は霊的な物事の〔感覚がないなら、ない〕。


inde etiam quae intellectualis et ejus perceptionum sunt, vocantur sensus interni. ここからもまた、それらは知性(知力)とその知覚である、内的な感覚と呼ばれる。


[4] Cum sensitivo hominis statim post mortem, ita se habet: [4] 人間の感覚の状態について(場合)、死後、このようである。


ut primum homo moritur et apud illum corporea frigescunt, exsuscitatur ille in vitam, et tunc in statum omnium sensationum, usque adeo ut primum vix {12}aliter sciat quam quod in corpore adhuc sit; 人間が死に、彼のもとで身体が冷たくなると直ぐに、彼はいのちの中に生き返らせられる、またその時、すべての感覚の状態の中に、最初に、ほとんど異なって知らないそこまでも、まだ身体の中にいること。


sensationes enim in quibus est, adducunt illum ita credere, sed cum appercipit quod sensationes exquisitiores habeat, et hoc imprimis quando cum aliis spiritibus loqui incipit, tunc animadvertit quod in altera vita sit, et quod mors corporis ejus {13}fuerit continuatio vitae spiritus ejus. というのは、感覚は、それらの中にいる、彼をそのように信じることを引き起こすから、しかし、気づくとき、鋭敏な感覚を持っていること、またこのことを特に、他の霊たちと話し始める時、その時、認める、来世にいること、また彼の身体の死は彼の霊のいのちの続きであったこと。


Cum duobus quos notos habui, locutus sum eodem die {14}cum sepelirentur, et cum uno qui per meos oculos vidit suum loculum et {15}feretrum, et is quia in omni sensatione erat in qua in mundo, loquebatur mecum de exequiis, cum funeralia ejus sequerer, et quoque de suo corpore, dicendo, quod rejiciant illud quia ipse vivit. 二人の者と、その者たちを親しさを私は持った、私は同じ日に話した、埋葬されるとき、また一人の者と、私の目を通して自分の棺と棺台☆を見た、また彼はすべての感覚の中にいたので、世の中でそれらの中に、葬式について私と話した、彼の葬儀が続くとき、そしてまた自分の身体について、言って、それを捨てること、自分自身が生きているので。


feretrumはレキシコンにありません。スヴェーデンボリはこの語を使用したことがないようです。lecticaを「棺と棺台」の意味で同じ「天界の秘義」817番で使っています。ここは書き換える必要があるか疑問です。


[5] Sed sciendum quod illi qui in altera vita sunt, nihil quicquam quod in mundo per oculos alicujus hominis videre possint; [5] しかし、知らなくてはならない、彼らは、その者は来世にいる、決してどんなものでもそれは世の中に〔ある〕他の人間の目を通して見ることができないこと。


sed quod per meos potuerint, erat quia spiritu cum illis sum, et simul corpore cum his qui in mundo, videatur etiam n. 1880: しかし、私の目を通してできた、私が彼らとともに霊にいるからであった、また同時にこれらの者とともに身体に〔いる〕、さらまた1880番に見られる。


ac praeterea sciendum quod illos cum quibus in altera vita locutus sum, non viderim oculis corporis mei, sed oculis spiritus mei, et usque tam {16}clare, et quandoque {17}clarius quam oculis corporis, nam, ex Divina Domini Misericordia, aperta sunt illa quae spiritus mei sunt. そしてさらに知らなければならない、彼らを、その者たちと私は来世で話した、私は私の身体の目で見なかった、しかし、私の霊の目で、またそれでもこのようにはっきりと、時々、身体の目よりもさらにはっきりと、なぜなら、主の神的な慈悲から、それら〔の感覚〕が開かれたから、それら私の霊のものである。


[6] Sed scio quod haec quae hactenus dicta sunt, non credituri sint illi qui corporeis, terrestribus et mundanis immersi sunt, hoc est, ii eorum qui illa pro fine habent, hi enim non alia capiunt quam quae per mortem dissipantur: [6] しかし、私は知っている、これらは、それらはこれまで言われた、信じらるようにならないこと、彼らは、その者は身体の、地のまた世俗のものに浸けられている、すなわち、彼らは、それらの〔もので〕、その者はそれらを目的として持つ、というのは、これらの者は異なって把握しないから、死後に消散させられる(未来)もの以外に。


scio etiam quod nec credituri sint qui multum cogitarunt et disquisiverunt de anima, et non simul comprehenderunt quod anima sit ejus spiritus, et quod ejus spiritus sit ipse ejus homo qui vivit in corpore; さらにまた私は知っている、信じらるようにもならないこと、霊魂について大いに考え、研究した者、また同時に、霊魂が彼の霊であることを把握しなかった者、また彼の霊が彼の人間そのものであること、それは身体の中で生きる。


hi enim non aliam notionem de anima capere potuerunt quam quod sit aliquod cogitativum, aut flammeum, aut aethereum, quod solum agit in formas organicas corporis, et non in formas puriores quae sunt ejus spiritus in corpore, {18}et sic tale quod cum corpore dissiparetur; というのは、これらの者は霊魂について他の概念を捕えることができないから、何らかの思考であること、または炎、またはエーテル、単に身体の有機的な形の中で活動する、またさらに純粋な形の中で〔活動し〕ない、それらは身体の中の彼の霊である、またしたがってこのようなもの、それは身体とともに消散させられる。


et hoc imprimis illi qui se in talibus confirmarunt per intuitiones sufflatas a persuasione sapientiae prae aliis. またこのことは特に、彼ら〔である〕、その者は自分自身をこのようなもの中で確信した、他の者よりも知恵〔があると〕の信念から熟考のひと吹きによって。


@1 i quoque 注1 quoqueを補うとよい


@2 illud 注2 illudcallumに換えた


@3 illi 注3 illiに換えた


@4 at 注4 atetに換えた


@5 ex affectione 注5 ex affectioneaffectionumに換えた


@6 ejus 注6 ejussuiに換えた


@7 odorat AI 注7 自筆原稿と初版にあるodoratodoraturに換えた


@8 i sunt 注8 suntを補うとよい


@9 i ejus 注9 ejusを補うとよい


@10 scio miraturos 注10 scio miraturosmiraturiに換えた


@11 i in clarissima luce 注11 in clarissima luceを補うとよい


@12 aliud 注12 aliudaliterに換えた


@13 sit 注13 sitfueritに換えた


@14 quo 注14 quocumに換えた


@15 lecticam 注15 lecticamferetrumに換えた 棺台をferetrum(棺台)に換えた。


@16 exquisite 注16 exquisiteclareに換えた


@17 exquisitius 注17 exquisitiusclariusに換えた  原典講読『最大の人とその対応』

コメントを残す