原典講読『最大の人とその対応』 87(直訳まで)

 

(1) 原文「4330番」


87 Quia tres caeli simul constituunt Maximum Hominem, et ei correspondent omnia membra, viscera et organa corporis secundum functiones et usus eorum, ut supra dictum, {1} non solum ei correspondent illa quae externi sunt et ad visum exstant, sed etiam quae interna et non ad visum exstant, proinde quae sunt externi hominis et quae sunt interni: societates spirituum et angelorum quibus correspondent illa quae sunt externi hominis, quoad multam partem sunt ex hac tellure; quibus autem correspondent illa quae sunt interni hominis, ad plurimam partem sunt aliunde; societates illae in caelis unum agunt, quemadmodum apud hominem regeneratum externus et internus homo; sed usque pauci hodie ex hac tellure in alteram vitam veniunt apud quos externus homo unum agit cum interno, sunt enim plerique sensuales, usque adeo ut pauci sint qui aliud credunt quam quod externum hominis sit omne hominis, et cum id recedit, ut fit cum moritur homo, vix aliquid residuum sit quod vivit, minus quod internum sit quod vivit in externo, et cum hoc recedit, illud imprimis vivat; [2] ostensum est per vivam experientiam quomodo hi sunt contra internum hominem; erant spiritus perplures ex hac tellure, qui cum vixerunt in mundo, tales fuerunt; in illorum conspectum veniebant spiritus qui internum sensualem hominem referebant, et tunc ilico coeperunt illi infestare hos, paene sicut irrationales illos qui rationale sunt, loquendo et ratiocinando continue ex fallaciis sensuum exque illusionibus inde et ex meris hypothesibus, nihil credentes quam quod confirmari posset per sensualia externa, ac insuper contumeliis afficiebant internum hominem; [3] sed illi qui internum sensualem hominem referebant, talia nihil curabant, mirati non modo illorum insaniam sed etiam stupiditatem; et quod mirabile, cum sensuales externi approximarent ad sensuales internos, et paene in sphaeram cogitationum illorum venirent, sensuales externi incipiebant difficile respirare (respirant enim spiritus et angeli aeque ac homines, sed respiratio illis est interna respective, n. 3884, 3885 seq., 3893), ita paene suffocari, quapropter recesserunt; et quo longinquius a sensualibus internis aberant, quia facilius respirabant, eo tranquillius et quietius inter illos factum est, et iterum quo propius accesserunt, eo intranquillius et irrequietius; [4] causa fuit quia cum sensuales externi in suis fallaciis, phantasiis et hypotheticis sunt et inde in falsis, illis tranquillum est, at vicissim cum talia eis auferuntur, quod fit cum internus homo cum luce veri influit, tunc illis intranquillum; sphaerae enim cogitationum et affectionum dantur in altera vita, {2}et communicantur mutuo secundum praesentiam et accessionem, n. 1048, 1053, [1316, 1504]-1512, 1695, 2401, 2489: is conflictus perstabat per aliquot horas; et sic ostensum quomodo homines hujus telluris hodie contra internum hominem sunt et quod sensuale externum faciat paene omne apud illos.


@1 i et @2 quae


 


(2) 直訳


87 Quia tres caeli simul constituunt Maximum Hominem, et ei correspondent omnia membra, viscera et organa corporis secundum functiones et usus eorum, ut supra dictum, {1} non solum ei correspondent illa quae externi sunt et ad visum exstant, sed etiam quae interna et non ad visum exstant, proinde quae sunt externi hominis et quae sunt interni: 三つの天界がいっしょに「最大人」構成しているので、また彼にすべての四肢、内臓と器官がそれらの機能と役立ちにしたがって対応する、上に言われたように、彼にそれらが対応するだけでなく、それらは外なるものである、また視覚に現われる、しかしまた、それら内なるもの、また視覚に現われない、それゆえに(したがって)それら人間の外なるものに属すものとそれら内なるものに属すもの。


societates spirituum et angelorum quibus correspondent illa quae sunt externi hominis, quoad multam partem sunt ex hac tellure; 霊天使たちの社会それらにそれらが対応するそれらは人間の外なるものである、多くの部分に関してこの地球からである。


quibus autem correspondent illa quae sunt interni hominis, ad plurimam partem sunt aliunde; けれどもそれらにそれらが対応するそれらは人間の内なるものである、多くの部分に(関して)のところからである。


societates illae in caelis unum agunt, quemadmodum apud hominem regeneratum externus et internus homo; それらの社会天界つのものとして活動する、再生した人間のもとで外なる人と内なる人のように。


sed usque pauci hodie ex hac tellure in alteram vitam veniunt apud quos externus homo unum agit cum interno, sunt enim plerique sensuales, usque adeo ut pauci sint qui aliud credunt quam quod externum hominis sit omne hominis, et cum id recedit, ut fit cum moritur homo, vix aliquid residuum sit quod vivit, minus quod internum sit quod vivit in externo, et cum hoc recedit, illud imprimis vivat; しかしそれでも、今日、わずかながこの地球から来世にやってそののもとでなるなる〔人〕と一つのものとして活動する、というのは、大部分の者は感覚的であるから、そこまでもわずかである、人間の外なるものが人間のすべてのものであること以外に何らかのもの信じる者、またそれ〔人間の外なるもの〕去る(引っ込む)き、人間が死ぬときに生じるように、生きているものがほとんど何らかの残余がない、まして内なるものがあること、外なるものの中で生きるもの、またこれが去る(引っ込む)き、それが特に生きる〔ことを信じ〕ない。


[2] ostensum est per vivam experientiam quomodo hi sunt contra internum hominem; [2] き生きとした経験からされたどのようにこれらのなる対立しているか


erant spiritus perplures ex hac tellure, qui cum vixerunt in mundo, tales fuerunt; 非常に多くの霊がこの地球からいた、その者は世の中で生きたとき、このような者であった。


in illorum conspectum veniebant spiritus qui internum sensualem hominem referebant, et tunc ilico coeperunt illi infestare hos, paene sicut irrationales illos qui rationale sunt, loquendo et ratiocinando continue ex fallaciis sensuum exque illusionibus inde et ex meris hypothesibus, nihil credentes quam quod confirmari posset per sensualia externa, ac insuper contumeliis afficiebant internum hominem; 彼らの視野の中に霊がやって来た、その者は人間の内なる感覚的なものに関係する、またその時、直ちに彼らはこの者たちを攻撃し(悩ませ)始める、ほとんど理性のない(道理のわからない)者が、彼らを、理性のある者を、〔攻撃する〕ように、話してまた推論して、絶えず感覚の欺きから、またそこからの幻覚から、また単なる仮説から、外なる感覚によって確信されることができるもの以外に何も信じないで、そして加えて、侮辱を(奪格)内なる人に感じさせる。


[3] sed illi qui internum sensualem hominem referebant, talia nihil curabant, mirati non modo illorum insaniam sed etiam stupiditatem; [3] しかし、彼らは、人間の内なる感覚に関係した者、このようなものを何も気にかけなかった(かまわなかった)、驚いて、彼らの狂気だけでなく、しかしまた愚かさを。


et quod mirabile, cum sensuales externi approximarent ad sensuales internos, et paene in sphaeram cogitationum illorum venirent, sensuales externi incipiebant difficile respirare (respirant enim spiritus et angeli aeque ac homines, sed respiratio illis est interna respective, n. 3884, 3885 seq., 3893), ita paene suffocari, quapropter recesserunt; また、驚くべきこと〔に〕、外なる感覚的な者が内なる感覚的な者に近づくとき、またほとんど彼らの思考のスフェアの中にやって来る〔とき〕、外なる感覚的な者はやっとのことで呼吸することが始まった(というのは、霊と天使たちは人間と同じく呼吸するから、しかし、彼らの呼吸は相対的に(比べれば)なるものである、3884, 3885 続き, 3893)、そのように、ほとんど息を止められること、このために彼らは去った(引き下がった)


et quo longinquius a sensualibus internis aberant, quia facilius respirabant, eo tranquillius et quietius inter illos factum est, et iterum quo propius accesserunt, eo intranquillius et irrequietius; また、内なる感覚から遠く立ち去れば立ち去るほどますます、容易に呼吸できるので、彼らの内に静けさ(静穏さ)と休息が起こった、また再び、さらに近く近づけば近づくほどますます安らぎの欠如と不安〔となった〕。


[4] causa fuit quia cum sensuales externi in suis fallaciis, phantasiis et hypotheticis sunt et inde in falsis, illis tranquillum est, at vicissim cum talia eis auferuntur, quod fit cum internus homo cum luce veri influit, tunc illis intranquillum; [4] 理由があった、外なる感覚的な者は自分の欺き、幻覚また仮説の中に、またここから虚偽の中にいるとき、彼らに静けさ(静穏さ)があるからである、しかし逆に、このようなものが彼に取り去られるとき、そのことは内なる人が真理の光とともに流入するとき生じる、その時、彼らに安らぎの欠如〔がある〕。


sphaerae enim cogitationum et affectionum dantur in altera vita, {2}et communicantur mutuo secundum praesentiam et accessionem, n. 1048, 1053, [1316, 1504]-1512, 1695, 2401, 2489: というのは、思考と情愛のスフェアが来世の中に存在するから、また相互に伝えられる、現在(居合わせること)と近づくこと(接近)にしたがって、1048, 1053, [1316, 1504]-1512, 1695, 2401, 2489番。


is conflictus perstabat per aliquot horas; この衝突(争い)は数時間の間、続いた。


et sic ostensum quomodo homines hujus telluris hodie contra internum hominem sunt et quod sensuale externum faciat paene omne apud illos. またこのように示された、どのようにこの地球の人間が、今日、内なる人と対立しているか、また外なる感覚的なものが彼らのもとでほとんどすべてのものとなっていること。


@1 i et 注1 etを補うとよい


@2 quae 注2 quaeetに換えた 

コメントを残す