(1) 原文「4327番」
84 Sensus communis involuntarius hodie talis est apud illos qui in bono et vero fidei sunt; sed apud illos qui in malo sunt et inde in falso, non amplius est aliquis sensus communis involuntarius qui se manifestat, nec in facie, nec in loquela, nec in gestu, sed est voluntarium quod mentitur involuntarium, seu naturale ut vocatur, quod tale fecerunt per frequentem usum seu habitum ab infantia: qualis is sensus apud illos sit, ostensum est per influxum qui erat tacitus et frigidus, in totam faciem, tam in dextram ejus partem quam in sinistram, et inde se determinans versus oculos, et ab oculo sinistro se extendens in faciem; quibus significabatur quod se fibrae cerebri ingesserint et imperent fibris cerebelli, et quod inde fictitium, simulatum, mentitum et dolosum intus regnet, et extus appareat sincerum et bonum; quod determinaretur versus oculum sinistrum et inde quoque in faciem, significabat quod pro fine habeant malam, et intellectuali parte utantur ad finem obtinendum, oculus enim sinister significat intellectuale. [2] Illi hodie sunt qui quoad maximam partem constituunt sensum communem involuntarium, qui tamen antiquitus fuerunt omnium caelestissimi, at hodie sunt omnium scelestissimi, et hoc maxime ex orbe Christiano; sunt magno numero et apparent sub occipitio et ad tergum, ubi multoties a me visi et percepti: nam qui illum sensum hodie referunt, sunt qui dolose cogitant et excogitant mala contra proximum, et praeferunt vultum amicum, immo amicissimum, et quoque gestus similes, et loquuntur suaviter tanquam charitate prae aliis praediti, et tamen infensissimi hostes sunt, non modo illius cum quo commercium habent, sed etiam generis humani; cogitationes eorum mihi communicatae sunt, quae erant nefandae et abominabiles, crudelitatibus et lanienis plenae.
(2) 直訳
84 Sensus communis involuntarius hodie talis est apud illos qui in bono et vero fidei sunt; 全般的な意志に属しない(不随意的な)感覚は、今日、このようなものである、彼らのもとで、信仰の善と真理の中にいる者。
sed apud illos qui in malo sunt et inde in falso, non amplius est aliquis sensus communis involuntarius qui se manifestat, nec in facie, nec in loquela, nec in gestu, sed est voluntarium quod mentitur involuntarium, seu naturale ut vocatur, quod tale fecerunt per frequentem usum seu habitum ab infantia: しかし、彼らのもとに、悪の中に、またここから虚偽の中にいる者、もはや何らかの全般的な意志に属しない(不随意的な)感覚はない、それはそれ自体を見せない、顔の中にも、話し(方)の中にも身振りの中にも、しかし、意志の(自発的な)ものがある、意志に属しない(不随意的な)ものを偽る(装う)、または自然的なものと呼ばれるような、このようなものにしたこと、幼児期からの頻繁な使用または習慣によって。
qualis is sensus apud illos sit, ostensum est per influxum qui erat tacitus et frigidus, in totam faciem, tam in dextram ejus partem quam in sinistram, et inde se determinans versus oculos, et ab oculo sinistro se extendens in faciem; それは、彼らのもとの感覚がこのようである、流入によって示された、それは静かで(音を立てない)、冷たかった、顔全体の中に、その右の部分の中にも左の中にも、またここからそれ自体を目の方へ向けて、また左の目からそれ自体を顔の中に広げて。
quibus significabatur quod se fibrae cerebri ingesserint et imperent fibris cerebelli, et quod inde fictitium, simulatum, mentitum et dolosum intus regnet, et extus appareat sincerum et bonum; それらによって意味された、大脳の繊維がそれ自体が入り、小脳の繊維を支配すること、またここから架空のもの、見せかけのもの、偽造のもの(まがいもの)また欺きのものが内に支配する、また外に誠実と善が見られる。
quod determinaretur versus oculum sinistrum et inde quoque in faciem, significabat quod pro fine habeant malam, et intellectuali parte utantur ad finem obtinendum, oculus enim sinister significat intellectuale. 左の目の方へ向けられることは、またここから顔の中へも、意味した、目的として彼らが悪を持つこと、また、知力の部分が目的を得るために用いられたこと、というのは、左は知力(知性)を意味するから。
[2] Illi hodie sunt qui quoad maximam partem constituunt sensum communem involuntarium, qui tamen antiquitus fuerunt omnium caelestissimi, at hodie sunt omnium scelestissimi, et hoc maxime ex orbe Christiano; [2] 今日、彼らである、大部分に関して、全般的な意志に属しない(不随意的な)感覚を構成する者、その者たちはそれでも古代に、すべての者の〔うちで〕最も天的な者であった、しかし、今日、すべての者の〔うちで〕最も邪悪な者である、またこのことは最大に(おもに)キリスト教世界から〔である〕。
sunt magno numero et apparent sub occipitio et ad tergum, ubi multoties a me visi et percepti: 大きな数でいる、また見られる、後頭部の下と背中に、そこに幾度となく私は見た、また知覚した。
nam qui illum sensum hodie referunt, sunt qui dolose cogitant et excogitant mala contra proximum, et praeferunt vultum amicum, immo amicissimum, et quoque gestus similes, et loquuntur suaviter tanquam charitate prae aliis praediti, et tamen infensissimi hostes sunt, non modo illius cum quo commercium habent, sed etiam generis humani; なぜなら、今日、その感覚に関係する者は、隣人に対して悪を欺いて考え、考案する者であるから、また友好的な、それどころか最も友好的な顔つきを見せる(装う)、そしてまた同様にそぶりを、また愛想よく話す、あたかも他の者よりも仁愛を備えたかのように、またそれでも、最も和解しにくい(むごい)敵である、彼らだけでなく、その者たちと交際を持つ、しかしまた人類の。
cogitationes eorum mihi communicatae sunt, quae erant nefandae et abominabiles, crudelitatibus et lanienis plenae. 彼らの思考が私に伝えられた、それらは極悪な、また忌まわしい、残酷で、また虐殺に満ちたものであった。
(3) 訳文
84 全般的な不随意的な感覚は、今日、信仰の善と真理の中にいる者のもとでこのようなものである。しかし、悪の中に、またここから虚偽の中にいる者のもとに、もはや何らかの全般的な不随意的な感覚はなく、それ自体を顔の中にも、話し(方)の中にも身振りの中にも見せず、しかし、不随意的なものを装う意志の(随意的な)もの、または自然的なものと呼ばれるようなものがあり、幼児期からの頻繁な使用または習慣によってこのようなものにしたのである。彼らのもとの感覚がこのようであることは流入によって示され、それは音を立てない冷たいものであり、顔全体の中に、その右の部分にも左の部分にも、またここから目の方へ向けて、また左の目からそれ自体を顔の中に広げるものであった。
それらのことによって、大脳の繊維が入り、小脳の繊維を支配すること、またここから架空のもの、見せかけのもの、偽造のものまた欺きのものが内で支配し、外で誠実と善が見られることが意味された。 左の目の方へ、またここから顔の中へも向けられることは、彼らが目的として悪を持つこと、また知力の部分が目的を得るために用いられたことを意味した、というのは、左は知力(知性)を意味するからである。
[2] 今日、彼らが大部分に関して全般的な不随意的な感覚を構成する者である。それでもその者たちは古代にはすべての者のうちで最も天的な者であった、しかし、今日、すべての者のうちで最も邪悪な者であり、またこのことはおもにキリスト教世界からである。後頭部の下と背中に、彼らは数多くいて、見られ、私はそこに幾度となく見、また知覚した。なぜなら、今日、その感覚に関係する者は、隣人に対して悪を欺いて考え、考案する者であり、また友好的な、それどころか最も友好的な顔つきを、そしてまた同様にそぶりを見せ、また愛想よく、あたかも他の者よりも仁愛を備えたかのように話し、またそれでも、交際をする彼らだけでなくか、しかしまた人類のむごい敵であるから。彼らの思考が私に伝えられたが、それらは極悪で、また忌まわしく、残酷で、また虐殺に満ちたものであった。