原典講読『最大の人とその対応』 76(直訳まで)

 

(1) 原文「4319番」


76 Multa experientia ostensum est quod tam homo quam spiritus, ut et angelus, nihil ex se cogitet, loquatur et agat, sed ab aliis, nec hi alii a se sed iterum ab aliis, et sic porro, ac ita omnes et singuli a Primo vitae, hoc est a Domino, utcumque prorsus apparet sicut ex se; hoc saepius ostensum est spiritibus qui in vita corporis crediderunt et se confirmarunt quod in se essent omnia, seu quod ex se et sua anima in qua vita apparet insita, cogitent, loquantur et {1}agant; ostensum quoque per vivas experientias, (quales in altera vita dantur sed non dari possunt in mundo) quod mali cogitent, velint et agant ab inferno et boni ex caelo, hoc est, per caelum a Domino; et quod usque appareant mala et quoque bona sicut ab ipsis; hoc sciunt Christiani ex doctrinali quod ex Verbo, nempe quod mala ex diabolo et bona a Domino, sed pauci sunt qui credunt; et quia non credunt, appropriant sibi mala quae cogitant, volunt et {2}agunt; sed bona illis non appropriantur, nam qui credunt bona a se esse, sibi illa vindicant et tribuunt ac ita meritum in illis ponunt; sciunt etiam ex doctrinali in Ecclesia, quod nemo facere possit aliquod bonum a se, usque adeo ut quicquid a se et suo proprio, sit malum, utcumque ut bonum appareat, sed etiam hoc pauci credunt tametsi verum est. [2] Mali qui se confirmarunt in illa opinione quod vivant ex se, proinde quicquid cogitant, volunt et agunt ex se sit, cum illis ostensum quod res se habeat prorsus secundum doctrinal, dixerunt quod nunc credant; sed dictum est illis quod scire non sit credere et quod credere sit internum, et quod id dari nequeat nisi in affectione boni et veri, proinde non aliis quam qui in bono charitatis erga proximum {3}sunt; iidem spiritus quia mali, instabant quod nunc credant quia viderunt; sed exploratum est per experientiam in altera vita familiarem, quod nempe ab angelis inspiciantur; cum illi inspicerentur, apparuit superior capitis eorum pars subtracta, ac cerebrum hirsutum capillare et tenebricosum; inde patuit quales intus essent qui modo fidem scientificam habent, non veram, et quod scire non sit credere; qui enim sciunt et credunt, illorum caput apparet sicut humanum, et cerebrum ordinatum, niveum et lucidum, nam lux caelestis ab illis recipitur; sed qui modo sciunt, et putant se inde credere, et tamen non credunt, quia in malo vivunt, apud illos {4}non lux caelestis recipitur, proinde non intelligentia et sapientia quae luci illi insunt; quapropter cum approximant ad societates angelicas, hoc est, ad lucem caelestem, vertitur haec illis in tenebras; inde est quod cerebrum illorum apparuerit tenebricosum.


@1 faciant @2 faciunt @3 vivunt @4 after caelestis


 


(2) 直訳


76 Multa experientia ostensum est quod tam homo quam spiritus, ut et angelus, nihil ex se cogitet, loquatur et agat, sed ab aliis, nec hi alii a se sed iterum ab aliis, et sic porro, ac ita omnes et singuli a Primo vitae, hoc est a Domino, utcumque prorsus apparet sicut ex se; 多くの経験された、人間も霊も、また天使のように、自分自身からは何も考えないこと、話し、また行なう、しかし、他の者から、この他の者も自分自身からでなく、しかし再び他の者から、など(その他)、そしてそのようにすべてと個々のものはいのちの「最初の者」から、すなわち、主から、どれほど完全に(まったく)自分自身からのように見えても。


hoc saepius ostensum est spiritibus qui in vita corporis crediderunt et se confirmarunt quod in se essent omnia, seu quod ex se et sua anima in qua vita apparet insita, cogitent, loquantur et {1}agant; このことはしばしばたちにされたその身体のいのちのじたまた(自分自身)した、自分自身にすべてのものがあることすなわち、自分自身また自分自身霊魂からそのにいのちが植え付けられた〔ように〕見える、考え、話し、また行なう。


ostensum quoque per vivas experientias, (quales in altera vita dantur sed non dari possunt in mundo) quod mali cogitent, velint et agant ab inferno et boni ex caelo, hoc est, per caelum a Domino; 生きた経験によってもまたされた、(そのようなものが来世存在するしかし存在することができない)、悪地獄から、意志また行動することまた天界からすなわち、主から天界して


et quod usque appareant mala et quoque bona sicut ab ipsis; またそれでも、悪それとまた自分自身からのようにえること


hoc sciunt Christiani ex doctrinali quod ex Verbo, nempe quod mala ex diabolo et bona a Domino, sed pauci sunt qui credunt; このことをキリスト教徒は教(の事柄)ら知っている、それはみことばから、すなわち、悪は悪魔から、また善は主から〔である〕こと、しかし、わずかである、信じている者。


et quia non credunt, appropriant sibi mala quae cogitant, volunt et {2}agunt; また、信じていないので、自分自身に悪を専有(自分のものに)する、それらを考え、意志し、また行なう。


sed bona illis non appropriantur, nam qui credunt bona a se esse, sibi illa vindicant et tribuunt ac ita meritum in illis ponunt; しかし、善を彼らに専有(自分のものに)ない、なぜなら、善が自分自身から存在することを信じる者は、自分自身にそれらを要求し、また帰し、そしてこのように功績を彼らの中に置くから。


sciunt etiam ex doctrinali in Ecclesia, quod nemo facere possit aliquod bonum a se, usque adeo ut quicquid a se et suo proprio, sit malum, utcumque ut bonum appareat, sed etiam hoc pauci credunt tametsi verum est. というのは、教会の中の教(の事柄)ら知っているから、だれも自分自身から何らかの善を行なうことができないこと、そこまでも、何でも自分自身また自分のプロプリウムから、悪である☆、どれほど善のように見えても、しかし、このこともまたわずかな者が知っている、それでも真理である。


この「悪である」の主語は何でしょうか? quicquid「何でも」だと思います。


[2] Mali qui se confirmarunt in illa opinione quod vivant ex se, proinde quicquid cogitant, volunt et agunt ex se sit, cum illis ostensum quod res se habeat prorsus secundum doctrinal, dixerunt quod nunc credant; [2] 悪い者は、それらの見解を確信している者、自分自身から生きること、それゆえに、何でも考え、意志し、行なう、自分自身からである、彼らに物事が完全に教(の事柄)にしたがっていることが示されたとき、彼らは言った、今や信じること。


sed dictum est illis quod scire non sit credere et quod credere sit internum, et quod id dari nequeat nisi in affectione boni et veri, proinde non aliis quam qui in bono charitatis erga proximum {3}sunt; しかし、彼らに言われた、知ることは信じることではないこと、また信じることは内なるものであること、またそのことは存在することができないこと、善と真理の情愛の中でないなら、それゆえに、隣人に対する仁愛の善の中にいる者以外の他の者に。


iidem spiritus quia mali, instabant quod nunc credant quia viderunt; 同じ霊たちが、悪い者〔であった〕ので、主張した(言い張った)、今は信じていること、見たので。


sed exploratum est per experientiam in altera vita familiarem, quod nempe ab angelis inspiciantur;  しかし、調べられた、来世の中でよく知られている(よくある)経験によって、すなわち、天使により眺められる(熟視される)と。


cum illi inspicerentur, apparuit superior capitis eorum pars subtracta, ac cerebrum hirsutum capillare et tenebricosum; 彼らが眺められた(熟視された)とき、彼らの頭の上の部分が引っ込んで見えた、そして脳が髪の毛のように毛むくらじゃで、暗いもの〔に見えた〕。


inde patuit quales intus essent qui modo fidem scientificam habent, non veram, et quod scire non sit credere; ここから内部がどんなものであったか明らかであった、単に記憶知(から)の信仰を持つ者は、真理の〔信仰〕でなく、また知ることは信じることではないこと。


qui enim sciunt et credunt, illorum caput apparet sicut humanum, et cerebrum ordinatum, niveum et lucidum, nam lux caelestis ab illis recipitur; というのは、知り、また信じる者は、彼らの頭は人間のもののように見えるから、また脳は整えられた、雪のように白い、また輝いて〔見える〕、なぜなら、天界の光は彼らにより受け入れられるから。


sed qui modo sciunt, et putant se inde credere, et tamen non credunt, quia in malo vivunt, apud illos {4}non lux caelestis recipitur, proinde non intelligentia et sapientia quae luci illi insunt; しかし、単に知る(だけの)者は、また自分自身を考え(思う)ここから信じ(てい)ことを、またそれでも信じていない、悪の中に生きているので、彼らのもとに天界の光は受け入れられない、それゆえに、知性と知恵も〔受け入れられ〕ない、それらはそれら〔天界〕の光に内在する。


quapropter cum approximant ad societates angelicas, hoc est, ad lucem caelestem, vertitur haec illis in tenebras; そのために、彼らが天使の社会に近づくとき、すなわち、天界の光に、これらは彼らに(とって)暗やみに変わる


inde est quod cerebrum illorum apparuerit tenebricosum. ここからである、彼らの脳が暗いものに見えたこと。


@1 faciant 注1 faciantagantに換えた


@2 faciunt 注2 faciuntaguntに換えた


@3 vivunt 注3 vivuntsuntに換えた


@4 after caelestis 注4 caelestisの後ろにあったnonをこの位置に換えた 

コメントを残す