(1) 原文「3884番」
37 Quia prorsus ignotum est in mundo quod correspondentia sit caeli seu Maximi Hominis cum singulis apud hominem, et quod homo inde existat et subsistat, ac ideo apparitura ut paradoxa et incredibilia quae de illa dicentur, licet illa quae experientiae et inde apud me confirmatae fidei sunt referre. Quondam cum aperiretur mihi caelum interius, et ibi cum angelis loquerer, licebat sequentia observare: sciendum quod tametsi ibi essem, usque non essem extra me sed in corpore, caelum enim est in homine, in quocumque loco ille sit; ita cum beneplacet Domino, homo potest in caelo esse, et usque non abduci a corpore; inde operationes caeli communes dabatur percipere tam manifeste sicut id quod aliquo sensu: quatuor operationes erant quas tunc percepi, primam in {1}cerebrum ad sinistrum tempus, quae operatio erat communis quoad organa rationis; sinistra enim pars cerebri correspondet rationalibus seu intellectualibus, dextra autem affectionibus seu voluntariis. [2] Alteram operationem communem percepi in respirationem pulmonum, quae respirationem meam molliter ducebat, sed ab interiore, ita ut non opus haberem per aliquod meae voluntatis spiritum ducere seu respirare; ipsa respiratio caeli tunc percepta mihi fuit manifeste; est illa interna, ac ideo imperceptibilis homini; sed influit per mirabilem correspondentiam in respirationem hominis, quae externa est seu corporis; quo influxu si privaretur homo, momento occumberet mortuus. [3] Tertia operatio quam percepi, erat in cordis systolen et diastolen, quae tunc mihi mollior erat quam usquam alias; tempora pulsus erant regularia, intra respirationis {2}unamquamvis vicem circiter tria, usque tamen talia ut desinerent in pulmonica, et sic pulmonica regerent; quomodo cordis vices se insinuabant in pulmonum vices, ad finem cujusvis respirationis quodammodo observare dabatur; vices pulsus tam observabiles erant ut potuissem illas numerare; erant distinctae et molles. [4] Quarta operatio communis erat in renes, quam quoque percipere datum, sed obscure. Ex his patuit quod caelo seu Maximo Homini sint pulsus cardiaci, et quod sint respirationes; et quod pulsus cardiaci caeli seu Maximi Hominis correspondentiam habeant cum corde, et cum ejus systolicis et diastolicis motibus, et quod respirationes caeli seu Maximi Hominis correspondentiam habeant cum pulmone et ejus {3}respirationibus; sed quod utrumque inobservabile sit homini, quia imperceptibile {4}propterea quod interna sint.
@1 cerebro @2 vices @3 animationibus @4 nam interna sunt
(2) 直訳
37 Quia prorsus ignotum est in mundo quod correspondentia sit caeli seu Maximi Hominis cum singulis apud hominem, et quod homo inde existat et subsistat, ac ideo apparitura ut paradoxa et incredibilia quae de illa dicentur, licet illa quae experientiae et inde apud me confirmatae fidei sunt referre. 世の中でまったく知られていないので、天界、すなわち、「最大の人」に対応があること、人間のもとの個々のものに、また人間はここから存在するようになること、また存続する、そして、それゆえ、背理〔32番の直訳参照〕と信じられないものとして見える(思える)、それらは、それについて言われた、それらが許されている、それらの経験とここから私のもとで信念の確信(証拠)であることを述べること。
Quondam cum aperiretur mihi caelum interius, et ibi cum angelis loquerer, licebat sequentia observare: かつて私に内的な天界が開かれたとき、またそこに天使と話した、私は次のことを観察することが許された。
sciendum quod tametsi ibi essem, usque non essem extra me sed in corpore, caelum enim est in homine, in quocumque loco ille sit; 知らなければならない、たとえ私はそこにいたけれども、それでも私は私の外にいなかった、しかし、身体の中に、というのは、天界は人間の中にあるから。
ita cum beneplacet Domino, homo potest in caelo esse, et usque non abduci a corpore; そのように、主に(が)喜ばれるとき、人間は天界の中にいることができる、またそれでも身体から導き出されない。
inde operationes caeli communes dabatur percipere tam manifeste sicut id quod aliquo sensu: ここから、天界の全般的な(共通の)働きを知覚することが与えられた、このようにはっきりと、それ☆を何らかの感覚で〔知覚する〕ことのように。
☆ それ(id)はquod以下、すなわち、「何らかの感覚で知覚するもの」です。相当に省略した書き方だなと思います。
quatuor operationes erant quas tunc percepi, primam in {1}cerebrum ad sinistrum tempus, quae operatio erat communis quoad organa rationis; 四つの働き(作用)があった、その時、それを私は知覚した、第一のものは大脳の中に、左のこめかみに向けて(近くに)、それは全般的な(共通の)働きであった、理性の器官に関して。
sinistra enim pars cerebri correspondet rationalibus seu intellectualibus, dextra autem affectionibus seu voluntariis. というのは、大脳の左の部分は理性または知性(知力)に対応するから、けれども、右は状愛または意志に。
[2] Alteram operationem communem percepi in respirationem pulmonum, quae respirationem meam molliter ducebat, sed ab interiore, ita ut non opus haberem per aliquod meae voluntatis spiritum ducere seu respirare; [2] 第二の全般的な(共通の)働きを私は知覚した、肺の呼吸の中に、それは私の呼吸を穏やかに導いた、しかし、内的なものにより、そのように私が必要がない☆ように、私の何らかの意志によって息を導くこと、すなわち、呼吸すること。
☆ opus habereは否定文で「必要である」という意味です。
ipsa respiratio caeli tunc percepta mihi fuit manifeste; その時、天界の呼吸そのものが私にはっきりと知覚された。
est illa interna, ac ideo imperceptibilis homini; それは内なるものであり、そして、それゆえ、人間に知覚されることができない。
sed influit per mirabilem correspondentiam in respirationem hominis, quae externa est seu corporis; しかし、驚くべき対応によって人間の呼吸の中に流入する、それは外なるものである、すなわち、身体のもの。
quo influxu si privaretur homo, momento occumberet mortuus. その流入を、もし人間が奪われるなら、たちまち、死んで倒れる。
[3] Tertia operatio quam percepi, erat in cordis systolen et diastolen, quae tunc mihi mollior erat quam usquam alias; [3] 第三の働き(作用)、それを私は知覚した、心臓の心収縮と心拡張の中にあった、それはその時、私に柔らかであった、いつもの他のものよりも。
tempora pulsus erant regularia, intra respirationis {2}unamquamvis vicem circiter tria, usque tamen talia ut desinerent in pulmonica, et sic pulmonica regerent; 脈拍の時間は規則的であった、呼吸のそれぞれの交替(繰り返す事柄)の間に、およそ三、やはりそれでもなおこのようなもの、肺の中に終わる、またこのように肺を支配する。
quomodo cordis vices se insinuabant in pulmonum vices, ad finem cujusvis respirationis quodammodo observare dabatur; どのように心臓の交替(役割)が肺の交替(機能)の中に取り入れられる(しみ込む)か、それぞれの呼吸の終わりまで、どのように、観察することが与えられた。
vices pulsus tam observabiles erant ut potuissem illas numerare; 脈拍の交替(回数)はこれほどに観察できるものであった、私がそれを数えることができるように。
erant distinctae et molles. 明確な、柔らかいものであった。
[4] Quarta operatio communis erat in renes, quam quoque percipere datum, sed obscure. [4] 第四の全般的な(共通の)働きは腎臓の中にあった、それもまた知覚することが与えられた、しかし、あいまいに(ぼんやりと)。
Ex his patuit quod caelo seu Maximo Homini sint pulsus cardiaci, et quod sint respirationes; これらから明らかである、天界、すなわち、「最大の人」に心臓の鼓動があること、また呼吸があること。
et quod pulsus cardiaci caeli seu Maximi Hominis correspondentiam habeant cum corde, et cum ejus systolicis et diastolicis motibus, et quod respirationes caeli seu Maximi Hominis correspondentiam habeant cum pulmone et ejus {3}respirationibus; また天界、すなわち、「最大の人」の心臓の鼓動が心臓と対応を持つこと、またその心収縮と心拡張運動と、また天界、すなわち、「最大の人」の肺とまたその呼吸☆と対応を持つこと。
☆ この語が「息」では変ですね、変更も妥当でしょう(訳注参照)。
sed quod utrumque inobservabile sit homini, quia imperceptibile {4}propterea quod interna sint. しかし、両方とも人間に観察できない☆1、知覚されることができないので、このために☆2、内なるものであること。
☆1 inobservalisはレキシコンにありません(最終校正を終えたので、さすがにもうエントリーするつもりはありません、いずれ、増補することがあったら、巻末にでも追加しておきましょう)。それでも意味はobservalis「観察できる」から容易にわかります。
☆2 この語を「なぜなら」としても通じます(脚注参照)。
@1 cerebro 注1 cerebroをcerebrumに換えた〔与格または奪格を対格にした〕
@2 vices 注2 vicesをunamquamvis vicemに換えた
@3 animationibus 注3 animationibusをrespirationibusに換えた
@4 nam interna sunt 注4 nam interna suntをpropterea quod interna sintに換えた