DE PRAECEPTIS DECALOGI IN GENERE
十戒の戒め全般について
(1) 原文「1024番」
80 Quod praecepta decalogi dicta sint “Decem Verba” seu “Decem Praecepta,” est quia per “decem” significantur omnia, consequenter per “decem verba” significantur omnia Verbi et inde omnia ecclesiae in summa. Quod sint omnia Verbi et omnia ecclesiae in summa, est quia singulis praeceptis ibi tres interiores sensus insunt, quilibet sensus pro suo caelo, nam tres caeli sunt. Primus sensus est sensus spiritualis moralis, hic est pro primo seu ultimo caelo; secundus sensus est sensus caelestis spiritualis, qui est pro secundo seu medio caelo; et tertius sensus est Divinus caelestis, qui est pro tertio seu intimo caelo. Tot sensus interni sunt quoque in singulis Verbi; nam Verbum est a Domino, qui in supremis est, per tres caelos usque ad terram ordine demissum, et inde unicuivis caelo accommodatum factum; quare etiam Verbum est in unoquovis caelo, et paene apud unumquemvis angelum, in suo sensu, et ab illis legitur cottidie, et quoque ex illo praedicationes fiunt, sicut in terris.
Nam Verbum est ipsum Divinum Verum, ita Divina Sapientia, procedens a Domino ut Sole, et apparens in caelis ut lux; Divinum Verum est id Divinum, quod vocatur Spiritus sanctus; id enim non modo procedit a Domino, sed etiam illustrat hominem, et docet illum, sicut de Spiritu sancto dicitur. Quoniam Verbum in descensu a Domino accommodatum factum est tribus caelis, et tres caeli conjuncti sunt sicut intima per media cum ultimis, ita quoque tres sensus Verbi, inde patet quod Verbum datum sit ut per illud conjunctio sit caelorum inter se, et quoque ut conjunctio sit caelorum cum genere humano, pro quo est sensus litterae, qui est mere naturalis, et inde basis reliquorum trium sensuum. Quod decem praecepta decalogi sint omnia Verbi in summa, non aliunde constare potest quam ex praeceptis illis quoad tres suos sensus, qui tales sunt.
(2) 直訳
Quod praecepta decalogi dicta sint “Decem Verba” seu “Decem Praecepta,” est quia per “decem” significantur omnia, consequenter per “decem verba” significantur omnia Verbi et inde omnia ecclesiae in summa. 十戒の戒めが「十の言葉」または「十の戒め」と言われていることは、「十」によってすべてのものが意味されるからである、それゆえに、「十の言葉」によって、みことばのすべてのものが意味される、またここから教会のすべてのものが、要約した形で(かいつまんで)。
Quod sint omnia Verbi et omnia ecclesiae in summa, est quia singulis praeceptis ibi tres interiores sensus insunt, quilibet sensus pro suo caelo, nam tres caeli sunt. みことばのすべてのものと教会のすべてのものが要約した形であることは、十戒の個々のものに、そこに三つの内的な意味が内在するからである、それぞれの意味がその天界のために〔ある〕、なぜなら、三つの天界があるから。
Primus sensus est sensus spiritualis moralis, hic est pro primo seu ultimo caelo; 第一の意味は道徳的な霊的な意味である、これは第一の、すなわち、最外部の天界のため(のもの)である。
secundus sensus est sensus caelestis spiritualis, qui est pro secundo seu medio caelo; 第二の意味は霊的な天的な意味である、それは第二の、すなわち、中間の天界のため(のもの)である。
et tertius sensus est Divinus caelestis, qui est pro tertio seu intimo caelo. また第三の意味は天的な神性である、それは第三の、すなわち、最内部の天界のため(のもの)である。
Tot sensus interni sunt quoque in singulis Verbi; このように多くの意味が、みことばの個々のものの中もまたある。
nam Verbum est a Domino, qui in supremis est, per tres caelos usque ad terram ordine demissum, et inde unicuivis caelo accommodatum factum; なぜなら、みことばは主から、その者は最高のものの中にいる、三つの天界を通って地にまで順序で降ろされるから、またここからそれぞれの天界に適合させられる。
quare etiam Verbum est in unoquovis caelo, et paene apud unumquemvis angelum, in suo sensu, et ab illis legitur cottidie, et quoque ex illo praedicationes fiunt, sicut in terris. それゆえ、みことばはそれぞれの天界の中にもまたある、ほとんどどの天使のもとにも、それ自体の意味の中に、また彼らから日々、読まれる、そしてまたそれらから説教が行なわれる、地の中のように。
Nam Verbum est ipsum Divinum Verum, ita Divina Sapientia, procedens a Domino ut Sole, et apparens in caelis ut lux; なぜなら、みことばは神的な真理そのものであるから、このように神的な知恵、太陽としての主から発出する、また光として天界の中に見られる。
Divinum Verum est id Divinum, quod vocatur Spiritus sanctus; 神的な真理はその神性である、それは聖霊と呼ばれる。
id enim non modo procedit a Domino, sed etiam illustrat hominem, et docet illum, sicut de Spiritu sancto dicitur. というのは、それは主から発出するだけでなく、しかしまた人間を照らすから、また彼を教える、聖霊について言われるように。
Quoniam Verbum in descensu a Domino accommodatum factum est tribus caelis, et tres caeli conjuncti sunt sicut intima per media cum ultimis, ita quoque tres sensus Verbi, inde patet quod Verbum datum sit ut per illud conjunctio sit caelorum inter se, et quoque ut conjunctio sit caelorum cum genere humano, pro quo est sensus litterae, qui est mere naturalis, et inde basis reliquorum trium sensuum. 主からの降下の中のみことばは三つの天界に適合させられる、また三つの天界は中間のものと最外部のものによって最内部のものとのように結合されているので、そのようにみことばの三つの意味も、ここから明らかである、みことばが与えられていること、それによって互いに天界の結合があるように、そしてまた人類との天界の結合がある、その〔人類〕のために文字通りの意味がある、それは単に自然的である、またここから他の三つの意味の土台である。
Quod decem praecepta decalogi sint omnia Verbi in summa, non aliunde constare potest quam ex praeceptis illis quoad tres suos sensus, qui tales sunt. 十戒の十の戒めがみことばのすべてのものであることは、要約した形で、他の場所から明らかにすることができない、それらの戒め以外の、三つのその意味に関する、それらがそのようなものである。
(3) 訳文(『黙示録講解』1024番)
十戒の戒めが「十の言葉」または「十の戒め」と言われているのは、「十」によってすべてのものが意味されるからである、それゆえ、「十の言葉」によって、要約した形で、みことばのすべてのものが、またここから教会のすべてのものが意味される。要約した形で、みことばのすべてのものと教会のすべてのものがあるのは、十戒の個々のものに、そこに三つの内的な意味が内在し、それぞれの意味がその天界のためにあるからである、なぜなら、三つの天界があるから。第一の意味は道徳的な霊的な意味であり、これは第一の、すなわち、最外部の天界のためのものである。第二の意味は霊的な天的な意味であり、それは第二の、すなわち、中間の天界のためのものである。また第三の意味は天的な神性であり、それは第三の、すなわち、最内部の天界のためのものである。みことばの個々のものの中もまた、このように多くの意味がある。なぜなら、みことばは、最高のものの中にいる主から三つの天界を通って地にまで順に降ろされ、またここからそれぞれの天界に適合させられるから。それゆえ、みことばはそれぞれの天界の中に、それ自体の意味の中に、ほとんどどの天使のもとにもまたあり、また彼らから日々、読まれ、そしてまたそれらから地上のように説教が行なわれる。
なぜなら、みことばは、太陽としての主から発出する神的な真理、このように神的な知恵そのものであり、また光として天界の中に見られるからである。神的な真理はその神性であり、それは聖霊と呼ばれる。というのは、それは主から発出するだけでなく、聖霊について言われるように、人間を照らし、教えるからである。主から降るみことばは、三つの天界に適合させられ、また三つの天界は中間のものと最外部のものによって最内部のものように、そのようにみことばの三つの意味も結合されているので、ここから、みことばが、それによって互いに天界の結合があるように、そしてまた人類との天界の結合があるように与えられていること、その〔人類〕のために単に自然的である文字通りの意味があり、またここから他の三つの意味の土台であることが明らかである。