(1) 原文「995番」
54 Amor vere conjugialis est a solo Domino. Quod a solo Domino sit, est quia descendit ex amore Domini erga caelum et ecclesiam, et inde ex amore boni et veri; Dominus enim est a quo bonum, et caelum et ecclesia sunt in quibus verum; inde sequitur quod amor vere conjugialis sit in sua prima essentia amor in Dominum. Inde est quod nemo possit in amore vere conjugiali esse, et in ejus amoenis, jucundis, beatis et gaudiis, nisi qui solum Dominum agnoscit, hoc est, Trinum in Ipso: qui adit Patrem ut Personam per Se, aut Spiritum sanctum ut Personam per Se, et illos non in Domino, non illis est amor conjugialis. Genuinum conjugiale datur imprimis in tertio caelo, quia angeli ibi in amore in Dominum sunt, agnoscunt Ipsum solum Deum, et mandata Ipsius faciunt. Facere mandata est illis amare Ipsum; mandata Domini sunt illis vera, in quibus recipiunt Ipsum: conjunctio Domini cum illis est, et illorum cum Domino, nam in Domino sunt quia in bono, et Dominus in illis est, quia in veris. Hoc est conjugium caeleste, a quo amor vere conjugialis descendit.
(2) 直訳
Amor vere conjugialis est a solo Domino. 真に結婚愛は主だけからである。
Quod a solo Domino sit, est quia descendit ex amore Domini erga caelum et ecclesiam, et inde ex amore boni et veri; 主だけからであることは、天界と教会に対する主の愛から下るからである、またここから善と真理への愛から。
Dominus enim est a quo bonum, et caelum et ecclesia sunt in quibus verum; というのは、主である、その者から善、また天界と教会である、それらの中に真理。
inde sequitur quod amor vere conjugialis sit in sua prima essentia amor in Dominum. ここから、~ということになる、真に結婚愛はその最初の本質の中で主への愛である〔こと〕。
Inde est quod nemo possit in amore vere conjugiali esse, et in ejus amoenis, jucundis, beatis et gaudiis, nisi qui solum Dominum agnoscit, hoc est, Trinum in Ipso: ここからである、だれも真に結婚愛の中にいることができないこと、またその楽しさの中に、快さ、幸運と楽しさ(うれしさ)、主だけを認める者でないなら、すなわち、その方の中の三一性を。
qui adit Patrem ut Personam per Se, aut Spiritum sanctum ut Personam per Se, et illos non in Domino, non illis est amor conjugialis. 父に近づく者は、位格(人物)として彼位格(人物)として彼自身を通して、自身を通して、または聖霊に〔近づく〕位格(人物)として彼〔聖霊〕自身を通して、また彼らを主の中にない〔とする〕、彼らに結婚愛はない。
Genuinum conjugiale datur imprimis in tertio caelo, quia angeli ibi in amore in Dominum sunt, agnoscunt Ipsum solum Deum, et mandata Ipsius faciunt. 本物の(本来の)結婚への傾きは特に第三の天界の中に存在する、そこに天使たちは主の中の愛の中にいるので、その方をただひとりの神と認める、またその方の命令を行なう。
Facere mandata est illis amare Ipsum; 命令を行なうことは彼らに〔とって〕その方を愛することである。
mandata Domini sunt illis vera, in quibus recipiunt Ipsum: 主の命令は彼らに〔とって〕真理である、それらの中で主を受け入れる。
conjunctio Domini cum illis est, et illorum cum Domino, nam in Domino sunt quia in bono, et Dominus in illis est, quia in veris. 主の結合は彼らとである、また彼らの〔結合は〕主とである、なぜなら、主の中にいるので、善の中に〔いる〕ので、また主は彼らの中にいる、真理の中に〔いる〕ので。
Hoc est conjugium caeleste, a quo amor vere conjugialis descendit. これが天界の結婚である、それから真に結婚愛が下る。
(3) 訳文(『黙示録講解』995番)
54 真に結婚愛は主だけからである。主だけからであることは、天界と教会に対する主の愛から、またここから善と真理への愛から下るからである。というのは、主から善があり、天界と教会の中に真理があるから。ここから、真の結婚愛はその最初の本質の中で主への愛であることがいえる。ここから、主だけを、すなわち、その方の中の三一性を認める者でないなら、だれも真に結婚愛の中に、またその楽しさ、快さ、幸運とうれしさの中にいることができない。位格(人物)として父自身を通して父に近づき、または位格(人物)として聖霊自身を通して聖霊に近づき、彼らは主の中にないとする者に結婚愛はない。本物の結婚への傾きは特に第三の天界の中に存在する、そこの天使たちは主の中の愛の中にいるので、その方をただひとりの神と認め、またその方の命令を行なう。命令を行なうことは、彼らにとってその方を愛することである。主の命令は彼らにとって真理であり、それらの中で主を受け入れる。彼らと主の結合があり、また主と彼らの結合がある、なぜなら、善の中にいるので主の中に、また真理の中にいるので、主は彼らの中にいる。これが天界の結婚であり、それから真の結婚愛が下る。
(1) 原文「996番」
55 Quoniam amor vere conjugialis in sua prima essentia est amor in Dominum a Domino, est etiam innocentia. Innocentia est amare Dominum ut suum Patrem, faciendo mandata Ipsius, et volendo duci ab Ipso et non a semet, ita sicut infans. Quia innocentia est ille amor, est illa ipsum esse omnis boni; et inde homo tantum caeli in se habet, seu tantum in caelo est, quantum in amore conjugiali est, quia tantum est in innocentia. Quia amor vere conjugialis est innocentia, ideo lusus inter conjuges sunt sicut lusus infantum inter se, et tantum sunt tales lusus quantum se amant, ut apparet apud omnes primis diebus post nuptias, quando amor illorum aemulatur amorem vere conjugialem. Innocentia amoris conjugialis intelligitur in Verbo per “nuditatem,” quam Adamus et uxor ejus non erubuerunt, ex causa quia nihil lascivi, et inde nihil pudoris, est inter conjuges, plus quam inter infantes, dum inter se nudi sunt.
(2) 直訳
Quoniam amor vere conjugialis in sua prima essentia est amor in Dominum a Domino, est etiam innocentia. 真に結婚愛はその最初の本質の中で主からの主への愛であるので、さらにまた無垢でもある。
Innocentia est amare Dominum ut suum Patrem, faciendo mandata Ipsius, et volendo duci ab Ipso et non a semet, ita sicut infans. 無垢は自分の父のように主を愛することである、その方の命令を行なって、またその方により導かれることを欲して、また自分自身からでなく、このように幼児のように。
Quia innocentia est ille amor, est illa ipsum esse omnis boni; 無垢はその愛であるので、それはすべての善のエッセそのものである。
et inde homo tantum caeli in se habet, seu tantum in caelo est, quantum in amore conjugiali est, quia tantum est in innocentia. またここから、人間はそれだけ自分自身の中に天界を(属格)持つ、すなわち、それだけ天界の中にいる、どれだけ結婚愛の中にいるか〔によって〕、それだけ無垢の中にいるので。
Quia amor vere conjugialis est innocentia, ideo lusus inter conjuges sunt sicut lusus infantum inter se, et tantum sunt tales lusus quantum se amant, ut apparet apud omnes primis diebus post nuptias, quando amor illorum aemulatur amorem vere conjugialem. 真に結婚愛は無垢であるので、それゆえ、夫婦の間の遊び(戯れ)は幼児の遊び(戯れ)のようである、自分たちの間の、またどれだけ互いに愛するか〔によって〕、それだけそのような遊び(戯れ)である、婚礼後に最初の日々にすべての者のもとに見られるように、その時、彼らの愛は真に結婚愛を模倣する(まねる、似る)。
Innocentia amoris conjugialis intelligitur in Verbo per “nuditatem,” quam Adamus et uxor ejus non erubuerunt, ex causa quia nihil lascivi, et inde nihil pudoris, est inter conjuges, plus quam inter infantes, dum inter se nudi sunt. 結婚愛の無垢は、みことばの中で「裸」によって意味される、それをアダムと彼の妻は恥じなかった(赤面しなかった)、理由から、みだら(好色)の何もないので、またここから恥(恥ずかしさ)の何もない、夫婦の間に存在する、それよりもさらに幼児たちの間に、彼らの間で裸である時。
(3) 訳文(『黙示録講解』996番)
55 真に結婚愛はその最初の本質の中で主からの主への愛であるので、さらにまた無垢でもある。無垢は自分の父のように主を、その方の命令を行なって、またその方により導かれることを欲して、また自分自身からでなく、このように幼児のように愛することである。無垢はその愛であるので、それはすべての善のエッセそのものである。またここから、どれだけ結婚愛の中にいるかによって、それだけ無垢の中にいるので、人間はそれだけ自分自身の中に天界を持つ、すなわち、それだけ天界の中にいる。真の結婚愛は無垢であるので、それゆえ、夫婦の間の戯れは幼児の互いの間の戯れのようである、またどれだけ互いに愛するかによって、それだけ婚礼後に最初の日々にすべての者のもとに見られるような戯れである、その時、彼らの愛は真の結婚愛に似る。結婚愛の無垢は、みことばの中で「裸」によって意味され、それをアダムと彼の妻は恥じなかった。その理由は、彼らの間で裸である時、夫婦の間に、それよりもさらには幼児たちの間に存在するみだらが何もなく、またここから恥ずかしさが何もないことである。