原典講読『宗教と生活』 53

 

(1) 原文「993番」


  53  Quod amor vere conjugialis in se tot ineffabiles jucunditates ut numeros et voces excedant, contineat, constare etiam potest ex eo, quod ille amor sit fundamentalis omnium amorum caelestium et spiritualium, quoniam homo per illum fit amor; amat enim conjux conjugem ex illo sicut bonum amat verum et verum amat bonum, ita repraesentative sicut Dominus amat caelum et ecclesiam; talis amor non potest existere quam per conjugium, in quo vir est verum et uxor bonum. Cum homo talis amor factus est per conjugium, tunc etiam in amore in Dominum est, et in amore erga proximum, proinde in amore omnis boni, et in amore omnis veri; nam ex homine ut amore non possunt nisi amores omnis generis procedere; inde est quod amor conjugialis sit amor fundamentalis omnium amorum caeli. Nunc quia est amor fundamentalis omnium amorum caeli, est etiam fundamentalis jucundorum et gaudiorum omnium caeli, nam omne jucundum et gaudium est amoris.


Ex his sequitur quod gaudia caelestia in suo ordine et in suis gradibus ex amore conjugiali origines et causas trahant. Ex felicitatibus conjugiorum concludi potest ad infelicitates adulteriorum, quod nempe amor adulterii sit fundamentalis omnium amorum infernalium, quae in se non amores sunt, sed odia; proinde quod amor adulterii sit, ex quo scaturiunt odia omnis generis, tam contra Deum quam contra proximum, in genere contra omne bonum et verum caeli et ecclesiae; inde ei sunt omnes infelicitates; homo enim ex adulteriis fit forma inferni, et ex amore illorum fit imago diaboli, ut prius dictum est. Quod ex conjugiis, in quibus est amor vere conjugialis, omnes jucunditates et felicitates crescant usque ad jucunditates et felicicitates intimi caeli; et quod injucunditates et infelicitates, in conjugiis in quibus amor adulterii regnat, crescant diritate usque ad infimum infernum, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 386).


 


(2) 直訳


Quod amor vere conjugialis in se tot ineffabiles jucunditates ut numeros et voces excedant, contineat, constare etiam potest ex eo, quod ille amor sit fundamentalis omnium amorum caelestium et spiritualium, quoniam homo per illum fit amor; 真に結婚愛は本質的にこのように多くの言い表わすことのできない快さを、数と言葉で越える(上回る)ような、含むことは、このこと(eo)からもまた明らかにすることができる、その愛は天的と霊的なすべての愛の根本的なものであること(quod)、それによって人間は愛になるので。


amat enim conjux conjugem ex illo sicut bonum amat verum et verum amat bonum, ita repraesentative sicut Dominus amat caelum et ecclesiam; というのは、善が真理を愛し、真理が善を愛するように、それ〔愛〕からの結婚の配偶者は、そのように(ita)表象的に〔愛する〕から、主が天界と教会を愛するように(sicut)


talis amor non potest existere quam per conjugium, in quo vir est verum et uxor bonum. このような愛は、結婚を通して以外に存在するようになることができない、その中で夫は真理であり、また妻は善。


Cum homo talis amor factus est per conjugium, tunc etiam in amore in Dominum est, et in amore erga proximum, proinde in amore omnis boni, et in amore omnis veri; 人間が結婚を通してこのような愛とされるとき、その時、主への愛の中にもまたいる、また隣人に対する愛の中に、それゆえに、すべての善の愛の中に、またすべての真理の愛の中に。


nam ex homine ut amore non possunt nisi amores omnis generis procedere; なぜなら、愛としての人間からすべての種類の愛でないなら発出することができないから。


inde est quod amor conjugialis sit amor fundamentalis omnium amorum caeli. ここからである、結婚愛は天界のすべての愛の根本的な愛であること。


Nunc quia est amor fundamentalis omnium amorum caeli, est etiam fundamentalis jucundorum et gaudiorum omnium caeli, nam omne jucundum et gaudium est amoris. そこで、天界のすべての愛の根本的な愛であるので、天界のすべての快さと楽しさの根本的なものでもある、なぜなら、すべての快さと楽しさは愛のものであるから。


Ex his sequitur quod gaudia caelestia in suo ordine et in suis gradibus ex amore conjugiali origines et causas trahant. これらから、~ということになる、天界の楽しさはその秩序の中とその段階の中で、結婚愛から起源と原因を得ている〔こと〕。


Ex felicitatibus conjugiorum concludi potest ad infelicitates adulteriorum, quod nempe amor adulterii sit fundamentalis omnium amorum infernalium, quae in se non amores sunt, sed odia; 結婚の幸福から姦淫の不幸へ結論づける(証明する)ことができる、すなわち、姦淫愛は地獄のすべての愛の根本的なものであること、それは本質的に愛ではない、しかし、憎しみ。


proinde quod amor adulterii sit, ex quo scaturiunt odia omnis generis, tam contra Deum quam contra proximum, in genere contra omne bonum et verum caeli et ecclesiae; それゆえに、姦淫愛である、それからすべての種類の憎しみがわき出てくる、神に反する〔もの〕も隣人に反する〔もの〕も、全般的に天界と教会のすべての善と真理に反する〔もの〕。


inde ei sunt omnes infelicitates; ここから彼にすべての不幸がある。


homo enim ex adulteriis fit forma inferni, et ex amore illorum fit imago diaboli, ut prius dictum est. というのは、人間は姦淫から地獄の形になるから、またその愛から悪魔の()になる、前に言われたように。


Quod ex conjugiis, in quibus est amor vere conjugialis, omnes jucunditates et felicitates crescant usque ad jucunditates et felicicitates intimi caeli; 結婚から、それらの中に真に結婚愛がある、すべての快さと幸福が最内部の天界の快さと幸福にまでも増すこと。


et quod injucunditates et infelicitates, in conjugiis in quibus amor adulterii regnat, crescant diritate usque ad infimum infernum, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 386). また、不快と不幸が、結婚の中、それらの中に姦淫が支配している、最も低い地獄にまでも恐るべき性質で増すこと、著作『天界と地獄』(386)に見られる。


 


(3) 訳文(『黙示録講解』993)


53 真の結婚愛は、数と言葉で上回るようなこのように言い表わすことのできない多くの快さを、本質的に含むことは、その愛は天的と霊的なすべての愛の根本的なものであることからもまた明らかにすることができる、それによって人間は愛になるからである。というのは、善が真理を愛し、真理が善を愛するように、その愛からの結婚の配偶者は、主が天界と教会を愛するようにそのように表象的に愛するから。このような愛は、結婚を通してしか存在するようになることができない、その中で夫は真理、妻は善である。人間が結婚を通してこのような愛とされるとき、その時、さらにまた、主への愛の中に、また隣人に対する愛の中に、それゆえに、すべての善の愛の中に、またすべての真理の愛の中にもいる。なぜなら、愛としての人間からは、すべての種類の愛でないなら発出することができないから。ここから、結婚愛は天界のすべての愛の根本的な愛である。


 そこで、天界のすべての愛の根本的な愛であるので、天界のすべての快さと楽しさの根本的なものでもある、なぜなら、すべての快さと楽しさは愛のものであるから。これらから、天界の楽しさはその秩序の中とその段階の中で、結婚愛から起源と原因を得ていることがいえる。


 結婚の幸福から姦淫の不幸を証明することができる、すなわち、姦淫愛は地獄のすべての愛の根本的なものであり、それは本質的に愛ではなく、しかし、憎しみであることである。それゆえ、姦淫愛からは、神に反し、同じく隣人に反し、全般的に天界と教会のすべての善と真理に反するすべての種類の憎しみがわき出てくる。ここから彼にすべての不幸がある。というのは、前に言われたように、人間は姦淫から地獄の形になり、またその愛から悪魔の()になるから。


真の結婚愛がある結婚から、すべての快さと幸福が最内部の天界の快さと幸福にまでも増すこと、また、姦淫が支配している結婚の中で、不快と不幸が最も低い地獄にまでも恐るべき性質で増すことが、著作『天界と地獄』(386)に見られる。