(1) 原文「988番」
48 Quam sancta in se, hoc est, ex creatione, sunt conjugia, ex eo potest videri, quod sint seminaria generis humani; et quia ex genere humano est caelum angelicum, sunt etiam seminaria caeli; consequenter quod per conjugia non modo terrae, sed etiam caeli, impleantur habitatoribus; et quia finis totius creationis est genus humanum, et inde caelum, ubi ipsum Divinum habitet ut in suo, et tanquam in Se, et procreatio eorum secundum Divinum ordinem instaurata est per conjugia, patet quam sancta in se, ita ex creatione, sunt, et quam sancta inde erunt. Terra quidem aeque potest impleri habitatoribus per fornicationes et adulteria quam per conjugia, sed non caelum; causa est quia infernum est ex adulteriis, et caelum ex conjugiis: quod infernum sit ex adulteriis, est quia adulterium est ex conjugio mali et falsi, ex quo infernum in toto complexu vocatur adulterium; quod caelum sit ex conjugiis, est quia conjugium est ex conjugio boni et veri, ex quo etiam caelum in toto complexu vocatur conjugium, ut supra in suo articulo ostensum est. Per adulterium intelligitur, ubi amor ejus, qui vocatur amor adulterii, regnat, sive sit intra matrimonia, sive sit extra illa; et per conjugia intelligitur, ubi amor ejus, qui vocatur amor conjugialis, regnat. Quod terra aeque possit impleri habitatoribus per fornicationes et adulteria quam per conjugia, in sequente articulo ulterius explicabitur.
Quando procreationes generis humani per conjugia, in quibus sanctus amor boni et veri a Domino regnat, fiunt, tunc fit in terris sicut in caelis, et regnum Domini in terris correspondet regno Domini in caelis; caeli enim consistunt ex societatibus secundum omnes varietates affectionum caelestium et spiritualium ordinatis, ex qua ordinatione existit forma caeli, quae supereminenter excedit omnes formas in universo. Similis forma foret in terris, si procreationes ibi per conjugia, in quibus amor vere conjugialis regnat, fierent; quot enim tunc familiae ex uno patrefamilias successive descenderent, tot imagines societatum caeli in simili varietate existerent; forent familiae tunc sicut arbores fructiferae variarum specierum, ex quibus totidem horti, in quibus singulis sua species fructus, qui horti simul sumpti sisterent formam paradisi caelestis; sed haec comparative dicta sunt, quia “arbores” significant homines ecclesiae, “horti” intelligentiam, “fructus” bona vitae, et “paradisus” caelum. Dictum mihi est e caelo quod talis correspondentia familiarum in terris cum societatibus in caelis fuerit apud antiquissimos a quibus ecclesia prima in hac tellure instaurata fuit, quae etiam a scriptoribus antiquis dicta fuit saeculum aureum ex causa quia amor in Dominum, amor mutuus, innocentia, pax, sapientia, et castitas in conjugiis, regnaverunt: et quoque dictum est e caelo quod tunc ad adulteria, sicut ad abominabilia inferni, interius horruerint.
(2) 直訳
Quam sancta in se, hoc est, ex creatione, sunt conjugia, ex eo potest videri, quod sint seminaria generis humani; どれほど本質的に、すなわち、創造から聖なるものであるか、結婚が、このこと(eo)から見ることができる、〔結婚が〕人類の苗床であること(quod)。
et quia ex genere humano est caelum angelicum, sunt etiam seminaria caeli; また、天使たちの天界は人類からであるので、さらにまた〔結婚〕は天界の苗床でもある。
consequenter quod per conjugia non modo terrae, sed etiam caeli, impleantur habitatoribus; したがって(その結果)、結婚によって、地だけでなく、しかしまた天界も、〔そこの〕居住者(住民)で満たされること。
et quia finis totius creationis est genus humanum, et inde caelum, ubi ipsum Divinum habitet ut in suo, et tanquam in Se, et procreatio eorum secundum Divinum ordinem instaurata est per conjugia, patet quam sancta in se, ita ex creatione, sunt, et quam sancta inde erunt. また、全創造の目的は人類である、またここからの天界〔である〕ので、その場所で神性そのものがそれ自体の中に、またあたかもご自身の中のように住む、また神的な秩序にしたがって彼らの生殖が結婚を通して安定させられる、〔ここから〕明らかである、どれほど〔結婚が〕本質的に聖なるもの、このように(したがって)創造から、またここからどれほど聖なるものであるか(未来)〔=でなければならない〕。
Terra quidem aeque potest impleri habitatoribus per fornicationes et adulteria quam per conjugia, sed non caelum; 確かに、地は等しく居住者(住民)で満たされることができる、淫行と姦淫によって、結婚によって〔と等しく〕、しかし天界は〔でき〕ない。
causa est quia infernum est ex adulteriis, et caelum ex conjugiis: 理由である、地獄は姦淫からであるので、また天界は結婚から。
quod infernum sit ex adulteriis, est quia adulterium est ex conjugio mali et falsi, ex quo infernum in toto complexu vocatur adulterium; 地獄が姦淫からであることは、姦淫が悪と虚偽の結婚からであるからである、それから地獄は全複合体として姦淫と呼ばれる。
quod caelum sit ex conjugiis, est quia conjugium est ex conjugio boni et veri, ex quo etiam caelum in toto complexu vocatur conjugium, ut supra in suo articulo ostensum est. 天界が結婚からであることは、結婚が善と真理の結婚からであるからである、それからもまた天界は全複合体として結婚と呼ばれる、上〔記〕のそれ自体の(suo=該当する)節☆の中で示されているように。
☆ 英訳書の注に「第44番」とあります。
Per adulterium intelligitur, ubi amor ejus, qui vocatur amor adulterii, regnat, sive sit intra matrimonia, sive sit extra illa; 姦淫によって意味される、その場所にその愛が、それは姦淫愛と呼ばれる、支配している、あるいは結婚生活(matrimonium)の内にある、あるいはその外にある。
et per conjugia intelligitur, ubi amor ejus, qui vocatur amor conjugialis, regnat. また結婚によって意味される、その場所にその愛が、それは結婚愛と呼ばれる、支配している。
Quod terra aeque possit impleri habitatoribus per fornicationes et adulteria quam per conjugia, in sequente articulo ulterius explicabitur. 地が等しく居住者(住民)で満たされることができることは、淫行と姦淫によって、結婚によって〔と等しく〕、続く節の中でさらに進んで説明される。
Quando procreationes generis humani per conjugia, in quibus sanctus amor boni et veri a Domino regnat, fiunt, tunc fit in terris sicut in caelis, et regnum Domini in terris correspondet regno Domini in caelis; 結婚によって人類の生殖が行なわれる時、それらの中で主からの善と真理への聖なる愛が支配している、その時、地の中で天界の中のようになる、また地の中の主の王国は天界の中の主の王国と対応する。
caeli enim consistunt ex societatibus secundum omnes varietates affectionum caelestium et spiritualium ordinatis, ex qua ordinatione existit forma caeli, quae supereminenter excedit omnes formas in universo. というのは、天界は、天的また霊的なすべてのいろいろな情愛の秩序正しさにしたがった社会から成り立つから、その秩序正しさから天界の形が存在するようになる、それは卓越して全世界の中のすべての形にまさる。
Similis forma foret in terris, si procreationes ibi per conjugia, in quibus amor vere conjugialis regnat, fierent; 地の中に似た形が存在したであろう、もしそこに結婚によって生殖が、その中に真に結婚が支配した、行なわれたなら。
quot enim tunc familiae ex uno patrefamilias successive descenderent, tot imagines societatum caeli in simili varietate existerent; というのは、その時、家族と同数の、一人の家長から連続的に下る、それだけ多くの天界の社会の像が、似た多様性の中に存在するようになるから。
forent familiae tunc sicut arbores fructiferae variarum specierum, ex quibus totidem horti, in quibus singulis sua species fructus, qui horti simul sumpti sisterent formam paradisi caelestis; その時、家族は、いろいろな種類の実のなる木のようになる、それらからそれだけ多くの庭園〔がある〕、それらの〔庭園の〕中で、個々のもの〔木〕がそれ自体の種類の果実を〔実らせ〕、それらの庭園はいっしょになって☆天界の楽園の形を見せる。
☆ simul sumptiで「一緒に取られて、ひとまとめにされて」という意味です。
sed haec comparative dicta sunt, quia “arbores” significant homines ecclesiae, “horti” intelligentiam, “fructus” bona vitae, et “paradisus” caelum. しかし、これらは比較によって言われる、「木」は教会の人間を意味するので、「庭園」は知性を、「果実」は生活の善を、「楽園」は天界を。
Dictum mihi est e caelo quod talis correspondentia familiarum in terris cum societatibus in caelis fuerit apud antiquissimos a quibus ecclesia prima in hac tellure instaurata fuit, quae etiam a scriptoribus antiquis dicta fuit saeculum aureum ex causa quia amor in Dominum, amor mutuus, innocentia, pax, sapientia, et castitas in conjugiis, regnaverunt: 私に天界から言われた、そのような対応が地の中の家族に天界の社会とにあったこと、最古代の人々のもとに、それら〔の人々〕から最初の教会がこの地球に設立された、それはまた古代の作家たちにより黄金時代と言われた、理由から、主にある愛、相互愛、無垢、平和、知恵、結婚の中の貞潔が支配していたので。
et quoque dictum est e caelo quod tunc ad adulteria, sicut ad abominabilia inferni, interius horruerint. そしてまた、天界から言われた、その時〔彼らが〕姦淫に、地獄の忌まわしいものにのように、〔心の〕内部で(内的に)恐怖を感じた(身震いした)こと。
(3) 訳文(『黙示録講解』988番)
48 本質的に、すなわち、創造からどれほど結婚が聖なるものであるか、〔結婚が〕人類の苗床であることから見ることができる。また、天使たちの天界は人類からであるので、さらにまた〔結婚〕は天界の苗床でもある。したがって、結婚によって、地だけでなく、しかしまた天界も〔そこの〕居住者で満たされること。また、全創造の目的は人類であり、またここからの天界であるので、その場所で神性そのものがそれ自体の中に、またあたかもご自身の中のように住み、また神的な秩序にしたがって彼らの生殖が結婚を通して安定させられ、〔ここから〕どれほど〔結婚が〕本質的に、このように創造から聖なるものであり、またここからどれほど聖なるものでなければならないか明らかである。
確かに、地は、淫行と姦淫によっても結婚によっても〔等しく〕居住者で満たされることができる、しかし天界は〔でき〕ない。その理由は、地獄は姦淫から、また天界は結婚からのものであるからである。地獄が姦淫からであることは、姦淫が悪と虚偽の結婚からであり、それから地獄は全複合体として姦淫と呼ばれるからである。天界が結婚からであることは、結婚が善と真理の結婚からであり、前〔記〕の節☆の中で示されているように、それからもまた天界は全複合体として結婚と呼ばれるからである。
姦淫によって、結婚生活の内に、あるいはその外にある姦淫愛と呼ばれる愛が支配している場所が意味される。また結婚によって、結婚愛と呼ばれる愛が支配している場所が意味される。地が淫行と姦淫によっても結婚によっても〔等しく〕居住者で満たされることができることは、続く節の中でさらに説明される。
主からの善と真理への聖なる愛が支配している結婚によって人類の生殖が行なわれる時、その時、地上で天界の中のようになり、また地上の主の王国は天界の中の主の王国と対応する。というのは、天界は、天的また霊的なすべてのいろいろな情愛の秩序正しさにしたがった社会から成り立ち、その秩序正しさから天界の形が存在するようになり、それは全世界の中のすべての形に卓越してまさるから。もしそこに結婚によって生殖が、その中に真に結婚が支配し、行なわれたなら、地上に似た形が存在したであろう。というのは、その時、一人の家長から連続的に下る家族と同数の、それだけ多くの天界の社会の像が、似た多様性の中に存在するようになるから。その時、家族は、いろいろな種類の実のなる木のようになり、それらからそれだけ多くの庭園〔があり〕、それらの〔庭園の〕中で、個々のもの〔木〕がそれ自体の種類の果実を〔実らせ〕、それらの庭園はいっしょになって天界の楽園の形を見せる。しかし、これらのことは、「木」は教会の人間を、「庭園」は知性を、「果実」は生活の善を、「楽園」は天界を意味するので比較によって言われている。
私に天界から、そのような対応が地の中の家族と天界の社会とにあったこと、最古代の人々のもとには、それらの人々から最初の教会がこの地球に設立されたことが言われた。それはまた古代の作家たちにより、主にある愛、相互愛、無垢、平和、知恵、結婚の中の貞潔が支配していたので、その理由から黄金時代と言われた。そしてまた、その時〔彼らは〕地獄の忌まわしいもののように、〔心の〕内部で姦淫に恐怖を感じたことが天界から言われた。
☆ 第44番。