(1) 原文「982番」
43 Quoniam adulterium est infernum apud hominem, et conjugium est caelum apud illum, sequitur quod quantum homo adulterium amat, tantum removeat se a caelo, consequenter quod adulteria claudant caelum, et aperiant infernum; hoc faciunt quantum creduntur esse licita, et percipiuntur jucunda prae conjugiis. Quapropter homo qui confirmat apud se adulteria, et committit illa ex venia et consensu voluntatis, et conjugia aversatur, claudit sibi caelum, usque ut tandem non credat aliquid ecclesiae aut Verbi, fit prorsus sensualis homo, et post mortem infernalis spiritus; nam, ut supra dictum est, adulterium est infernum, et inde adulter est forma ejus. Quia adulterium est infernum, sequitur quod nisi homo abstineat ab adulteriis, ac fugiat et aversetur illa ut infernalia, praecludat sibi caelum, nec recipiat aliquantillum influxum inde. Ratiocinatur postea quod conjugia et adulteria sint similaria; sed quod conjugia in regnis custodienda sunt propter ordinem, et propter educationem prolis; et quod adulteria non sint criminosa, quoniam ex illis aeque nascitur proles, et quod feminis non sint nocumento, quia possunt sustinere; et quod per illa procreatio generis humani promoveatur; non scientes quod talia ratiocinia, et similia alia pro adulteriis, ascendant ex aquis stygiis inferni, et quod libidinosa et ferina hominis natura quae ei ex nativitate inest, attrahat et sugat illa, sicut sus stercorea, cum jucundo. Quod talia ratiocinia, quae hodie obsident mentes perplurium in Christiano orbe, sint stygia, in sequentibus videbitur.
(2) 直訳
Quoniam adulterium est infernum apud hominem, et conjugium est caelum apud illum, sequitur quod quantum homo adulterium amat, tantum removeat se a caelo, consequenter quod adulteria claudant caelum, et aperiant infernum; 姦淫は人間のもとで地獄であるので、また結婚は彼のもとで天界である、~ことになる、どれだけ人間が姦淫を愛するか〔によって〕、それだけ天界から遠ざかること、その結果として(したがって)、姦淫が天界を閉じること、また地獄を開ける。
hoc faciunt quantum creduntur esse licita, et percipiuntur jucunda prae conjugiis. このことを行なう、〔姦淫が〕許されていることが信じられるかぎり、また結婚よりも快さを知覚する〔かぎり〕。
Quapropter homo qui confirmat apud se adulteria, et committit illa ex venia et consensu voluntatis, et conjugia aversatur, claudit sibi caelum, usque ut tandem non credat aliquid ecclesiae aut Verbi, fit prorsus sensualis homo, et post mortem infernalis spiritus; そのために、人間は、自分のもとに姦淫を確信する者、意志の許可と承諾(同意)からそれを犯し、結婚を退ける、自分自身に天界を閉じる、最後には教会またはみことばの何らかのものを信じないほどにまで、完全に感覚的な人間となる、また死後、地獄の霊〔になる〕。
nam, ut supra dictum est, adulterium est infernum, et inde adulter est forma ejus. なぜなら、上に言われたように、姦淫は地獄である、またここから姦淫者はその形であるから。
Quia adulterium est infernum, sequitur quod nisi homo abstineat ab adulteriis, ac fugiat et aversetur illa ut infernalia, praecludat sibi caelum, nec recipiat aliquantillum influxum inde. 姦淫は地獄であるので、~ことになる、人間が姦淫をやめる、そしてそれを地獄のものとして避け、退けないなら、自分自身に天界を閉ざす(締め出す)、そこから少し程度の流入も受けないこと。
Ratiocinatur postea quod conjugia et adulteria sint similaria; その後、結婚と姦淫は似ていることを推論する。
sed quod conjugia in regnis custodienda sunt propter ordinem, et propter educationem prolis; しかし、結婚は王国の中で守られなければならないこと〔を推論する〕、秩序のために、また子孫の教育のために。
et quod adulteria non sint criminosa, quoniam ex illis aeque nascitur proles, et quod feminis non sint nocumento, quia possunt sustinere; また、姦淫は犯罪的な(罪のある)ものではないこと〔を推論する〕、それらから等しく子孫が生まれるので、また女に有害ではないこと、耐える(我慢する)ことができるので。
et quod per illa procreatio generis humani promoveatur; また、それらによって人類の生殖が進められること〔を推論する〕。
non scientes quod talia ratiocinia, et similia alia pro adulteriis, ascendant ex aquis stygiis inferni, et quod libidinosa et ferina hominis natura quae ei ex nativitate inest, attrahat et sugat illa, sicut sus stercorea, cum jucundo. 知らないで、姦淫に対するこのような誤った推論、また他の似たものは、地獄のステュクス川の水から上ってくることを、また人間の好色で野獣のような性質は、それは彼に出生から内在する、それを引き寄せる、また吸うこと、ブタが糞を〔そうする〕ように、快さとともに。Quod talia ratiocinia, quae hodie obsident mentes perplurium in Christiano orbe, sint stygia, in sequentibus videbitur. このような誤った推論は、それは今日、キリスト教世界の中の非常に多くの心にとりついている、ステュクス川であることが、続くものの中に見られる。
(3) 訳文(『黙示録講解』982番)
43 姦淫は人間のもとで地獄であり、結婚は彼のもとで天界であるので、どれだけ人間が姦淫を愛するかによって、それだけ天界から遠ざかること、したがって、姦淫が天界を閉じ、また地獄を開けることがいえる。このことを、〔姦淫が〕許されている、と信じ、また結婚よりもその快さを知覚するかぎり行なう。
そのために、自分のもとで姦淫を確信し、意志の許可と承諾からそれを犯し、結婚を退ける人間は、自分自身に天界を閉じ、最後には教会またはみことばの何らかのものを信じないほどにまで完全に感覚的な人間に、また死後、地獄の霊になる。なぜなら、前に言われたように、姦淫は地獄であり、またここから姦淫者はその形であるから。姦淫は地獄であるので、人間が姦淫をやめ、そしてそれを地獄のものとして避け、退けないなら、自分自身に天界を閉ざし、そこから少し程度の流入も受けないことになる。
その後、結婚と姦淫は似ていること、しかし、結婚は王国の中で、秩序のために、また子孫の教育のために守られなければならないこと。また、姦淫は、それらから等しく子孫が生まれるので、罪のあるものではないこと、また耐えることができるので女に有害ではないこと、また、それらによって人類の生まれることが進められることを推論する。
姦淫に対するこのような、また他の似た誤った推論は、地獄のステュクス川の水から上ってくることを、また人間に出生から内在するその好色で野獣のような性質は、それを引き寄せ、また吸うことを、ブタが快さとともに糞をそうするように、そうしていることを知らない。今日、キリスト教世界の中で非常に多くの心にとりついているこのような誤った推論はステュクス川であることが続くものの中に見られる。
(1) 原文「983番」
44 Quod conjugium sit caelum, et quod adulterium sit infernum, non melius quam ex origine illorum potest videri. Origo amoris vere conjugialis est amor Domini erga ecclesiam; inde Dominus vocatur in Verbo “Sponsus” et “Maritus,” et ecclesia “Sponsa” et “Uxor;” ex hoc conjugio ecclesia est ecclesia in communi et in parte; ecclesia in parte est homo in quo ecclesia; inde patet quod conjunctio Domini cum homine ecclesiae sit ipsa origo amoris vere conjugialis. Sed quomodo illa conjunctio potest esse origo, etiam dicetur. Conjunctio Domini cum homine ecclesiae est conjunctio boni et veri; a Domino est bonum, et apud hominem est verum; inde conjunctio quae vocatur conjugium caeleste: ex hoc conjugio existit amor vere conjugialis inter binos conjuges, qui in tali conjunctione cum Domino sunt. Inde primum patet quod amor vere conjugialis sit a solo Domino, et apud illos qui in conjunctione boni et veri sunt a Domino. Quia haec conjunctio est reciproca, describitur a Domino,
Ut illi sint in Ipso, et Ipse in illis (Joh. xiv. 20).
Haec conjunctio seu hoc conjugium a creatione ita constabilitum est: vir creatus est ut sit intellectus veri, et femina ut sit affectio boni, proinde ut vir sit verum et femina bonum. Cum intellectus veri, qui apud virum, unum facit cum affectione boni, quae apud feminam, est conjunctio duarum mentium in unam: haec conjunctio est conjugium spirituale, ex quo descendit amor conjugialis; nam dum binae mentes conjunctae sunt, ut sint sicut una mens, est inter illas amor; hic amor, qui est amor conjugii spiritualis, dum in corpus descendit, fit amor conjugii naturalis. Quod ita sit, quisque potest, si velit, clare percipere; conjuges, qui interius quoad mentes se mutuo et vicissim amant, etiam quoad corpora se mutuo et vicissim amant: notum est quod omnis amor descendat in corpus ex affectione mentis, et quod absque illa origine non aliquis amor existat.
Nunc quia origo amoris conjugialis est conjugium boni et veri, quod conjugium in sua essentia est caelum, patet quod origo amoris adulterii sit conjugium mali et falsi, quod in sua essentia est infernum. Quod caelum sit conjugium, est quia omnes qui in caelis sunt, in conjugio boni et veri sunt; et quod infernum sit adulterium, est quia omnes qui in infernis sunt, in conjugio mali et falsi sunt: inde consequitur quod conjugium et adulterium sibi ita opposita sint sicut caelum et infernum sunt.
(2) 直訳
Quod conjugium sit caelum, et quod adulterium sit infernum, non melius quam ex origine illorum potest videri. 結婚が天界であること、また姦淫は地獄であることは、それらの起源からよりもいっそうよく見ることはできない。
Origo amoris vere conjugialis est amor Domini erga ecclesiam; 真に結婚愛の起源は、教会に向けての(対する)主の愛である。
inde Dominus vocatur in Verbo “Sponsus” et “Maritus,” et ecclesia “Sponsa” et “Uxor;” ここから、主はみことばの中で「花婿」や「夫」、また教会は「花嫁」や「妻」と呼ばれる。
ex hoc conjugio ecclesia est ecclesia in communi et in parte; この結婚から、教会は一般に(全般的に)、また部分的に☆教会である。
☆ in parteは「部分的に」、「一部」という意味です。
ecclesia in parte est homo in quo ecclesia; 部分的な教会とは人間である、その者の中に教会が〔存在する〕。
inde patet quod conjunctio Domini cum homine ecclesiae sit ipsa origo amoris vere conjugialis. ここから明らかである、教会の人間との主の結合は真に結婚愛の起源そのものであること。
Sed quomodo illa conjunctio potest esse origo, etiam dicetur. しかし、どのようにその結合が起源であることができるのか、さらにまた言われる。
Conjunctio Domini cum homine ecclesiae est conjunctio boni et veri; 教会の人間との主の結合は、善と真理の結合である。
a Domino est bonum, et apud hominem est verum; 主から善が存在する、また人間のもとに真理が存在する。
inde conjunctio quae vocatur conjugium caeleste: ここから、天界の結婚と呼ばれる結合が〔存在する〕。
ex hoc conjugio existit amor vere conjugialis inter binos conjuges, qui in tali conjunctione cum Domino sunt. この結合から、真に結婚愛が二人の夫婦(配偶者同士)の間に存在するようになる、その者たちは主とのこのような結合の中にいる。
Inde primum patet quod amor vere conjugialis sit a solo Domino, et apud illos qui in conjunctione boni et veri sunt a Domino. ここから初めて明らかである、真に結婚愛が主だけからであること、また主からの善と真理の結合の中にいる者のもとに〔あること〕。
Quia haec conjunctio est reciproca, describitur a Domino, なぜなら,この結合は相互のものであるから、主により述べられている、
Ut illi sint in Ipso, et Ipse in illis (Joh. xiv. 20). 彼らがその方の中に、またその方が彼らの中にいるように(ヨハネ 14:20)。
Haec conjunctio seu hoc conjugium a creatione ita constabilitum est: この結合またはこの結婚は、創造からこのように確立されている。
vir creatus est ut sit intellectus veri, et femina ut sit affectio boni, proinde ut vir sit verum et femina bonum. 男は真理の理解力であるように創造されている、また女は善の情愛であるように、それゆえに、男は真理であるように、また女は善〔であるように〕。
Cum intellectus veri, qui apud virum, unum facit cum affectione boni, quae apud feminam, est conjunctio duarum mentium in unam: 真理の理解力が、それは男のもとに、善の情愛と一つになるとき、それは女のもとに、二つの心の結合が一つの中にある。
haec conjunctio est conjugium spirituale, ex quo descendit amor conjugialis; この結合は霊的な結合である、それから結婚愛が下る。
nam dum binae mentes conjunctae sunt, ut sint sicut una mens, est inter illas amor; なぜなら、二つの心の結合があるとき、一つの心のようであるように、それらの〔心の〕間に愛があるから。
hic amor, qui est amor conjugii spiritualis, dum in corpus descendit, fit amor conjugii naturalis. この愛は、それは霊的な結婚愛である、身体の中に下る時、自然的な結婚愛となる。
Quod ita sit, quisque potest, si velit, clare percipere; そのようであることは、それぞれの者ができる、もし欲するなら、明らかに知覚すること。
conjuges, qui interius quoad mentes se mutuo et vicissim amant, etiam quoad corpora se mutuo et vicissim amant: 夫婦(配偶者同士)は、その者たちはその心に関して内的に、相互にまた交替に愛する、さらにまたその身体に関して相互にまた交替に愛する。
notum est quod omnis amor descendat in corpus ex affectione mentis, et quod absque illa origine non aliquis amor existat. よく知られている、すべての愛は心の情愛から身体の中へ下ること、またそれらの起源なしに何らの愛が存在するようにならないこと。
Nunc quia origo amoris conjugialis est conjugium boni et veri, quod conjugium in sua essentia est caelum, patet quod origo amoris adulterii sit conjugium mali et falsi, quod in sua essentia est infernum. そこで、結婚愛の起源は善と真理の結婚であるので、結婚はその本質において天界であること、明らかである、姦淫愛の起源が悪と虚偽の結婚であること、その本質において地獄であること。
Quod caelum sit conjugium, est quia omnes qui in caelis sunt, in conjugio boni et veri sunt; 天界が結婚であることは、天界の中にいるすべての者は、善と真理の結婚の中にいるからである。
et quod infernum sit adulterium, est quia omnes qui in infernis sunt, in conjugio mali et falsi sunt: また、姦淫が地獄であることは、地獄の中にいるすべての者は、悪と虚偽の結婚の中にいるからである。
inde consequitur quod conjugium et adulterium sibi ita opposita sint sicut caelum et infernum sunt. ここから結果として起こる(~ということになる)、結婚と姦淫はそれら自体に、天界と地獄のように、そのように対立していること。
(3) 訳文(『黙示録講解』983番)
44 結婚が天界であること、また姦淫は地獄であることは、それらの起源からいっそうよく見ることができる。真の結婚愛の起源は教会への主の愛である。ここから、主はみことばの中で「花婿」や「夫」、また教会は「花嫁」や「妻」と呼ばれる。この結婚から、教会は全般的に、また部分的に教会である。人間は部分的な教会であり、その者の中に教会が存在する。ここから、教会の人間との主の結合は真の結婚愛の起源そのものであることが明らかである。
しかし、どのようにその結合が起源であることができるのか、さらにまた言われる。教会の人間との主の結合は善と真理の結合である。主から善が存在し、人間のもとに真理が存在する。ここから、天界の結婚と呼ばれる結合がある。この結合から、真の結婚愛が二人の夫婦の間に存在するようになり、その者たちは主とのこのような結合の中にいる。ここから初めて、主だけから真に結婚愛があり、また主からの善と真理の結合の中にいる者のもとにあることが明らかである。この結合は相互のものであるので、主により〔次のように〕述べられている、
彼らがその方の中に、またその方が彼らの中にいるように(ヨハネ 14:20)。
この結合またはこの結婚は、創造からこのように確立されている。男は真理の理解力であるように、また女は善の情愛であるように、それゆえに、男は真理でり、また女は善であるように創造されている。男のもとの真理の理解力が、女のもとの善の情愛と一つになるとき、二つの心が一つの中で結合する。この結合は霊的な結合である、そこから結婚愛が下る。なぜなら、一つの心のようであるように、二つの心が結合するとき、それらの間に愛があるから。霊的な結婚愛であるこの愛は、身体の中に下る時、自然的な結婚愛となる。そのようであることは、もし欲するなら、それぞれの者が、明らかに知覚することができる。心に関して内的に、相互にまた交替に愛する夫婦は、さらにまたその身体に関して相互にまた交替に愛する。すべての愛が心の情愛から身体の中へ下ること、またそれらの起源なしに何らの愛が存在するようにならないことは、よく知られている。
そこで、結婚愛の起源が善と真理の結婚であり、結婚がその本質において天界であるので、姦淫愛の起源が悪と虚偽の結婚であり、その本質において地獄であることは明らかである。天界が結婚であることは、天界の中にいるすべての者が善と真理の結婚の中にいるからである。また、姦淫が地獄であることは、地獄の中にいるすべての者が悪と虚偽の結婚の中にいるからである。ここから、結婚と姦淫は、天界と地獄のように、それら自体が対立しているということになる。