原典講読『宗教と生活』 38, 39

 

(1) 原文「976番」


  38  Sint pro exemplo Judices:Omnes illi qui justitiam venalem faciunt, amando judicationis munus propter quaestus ex judiciis et non propter usus patriae, illi omnes sunt fures, et judicia illorum sunt furta; similiter si judicant secundum amicitias et favores, nam amicitiae et favores sunt etiam lucra et quaestus. Dum haec pro fine sunt, et judicia pro mediis, tunc mala sunt omnia quae faciunt, et sunt quae in Verbo intelliguntur per “mala opera,” et per “non facere judicium et justitiam, pervertendo jus pauperum, egenorum, pupillorum, viduarum, insontium:” immo etiam si justitiam faciunt, sed lucrum pro fine spectant, faciunt quidem bonum opus, sed non pro illis; nam justitia, quae est Divina, est illis medium, ac lucrum tale est finis; et quod pro fine est, est omne; quod autem pro medio, est nihil nisi quantum inservit fini; quare tales judices post mortem aeque injustum amant ac justum, ac sicut fures damnantur inferno: hoc ab experientia loquor. Hi sunt qui non abstinent a malis ut peccatis, sed modo quia timent poenas legis civilis, ac jacturam famae, honoris, functionis, et sic lucri.


Aliter vero judices qui abstinent a malis ut peccatis, ac fugiunt illa quia sunt contra leges Divinas, et sic contra Deum; hi justitiam pro fine habent, et illam sicut Divinam venerantur, colunt et amant; hi vident quasi Deum in justitia, quia omne justum, sicut omne bonum et verum, est a Deo: conjungunt semper justum aequo, et aequum justo, scientes quod justum erit aequi ut sit justum, et aequum erit justi ut sit aequum, similiter ut verum est boni ac bonum est veri. Quoniam justitiam pro fine habent, inde illis facere judicia est facere bona opera; sed opera haec, quae sunt judicia, pro illis sunt magis et minus bona, sicut judiciis magis aut minus insunt respectus amicitiae, favoris et lucri, tum sicut magis et minus eis inest amor justi pro bono publico, quod est, ut justitia regnet apud concives, ac securitas sit illis qui secundum leges vivunt. His judicibus est vita aeterna in gradu secundum opera; nam illi similiter judicantur sicut ipsi judicaverunt.


 


(2) 直訳


Sint pro exemplo Judices:― 例として裁判官(審判者)たちがある―


Omnes illi qui justitiam venalem faciunt, amando judicationis munus propter quaestus ex judiciis et non propter usus patriae, illi omnes sunt fures, et judicia illorum sunt furta; 彼らのすべての者は、公正を金銭ずく(買収できる)ものにする者、祖国のためでなく、判決からの金もうけ(利得)のために、判決の贈り(わいろ)を愛して、彼らは、すべての者は泥棒である、また彼らの判決は窃盗である。


similiter si judicant secundum amicitias et favores, nam amicitiae et favores sunt etiam lucra et quaestus. 同様に、もし友情と好意にしたがって判決するなら、なぜなら、友情と好意もまた利益と金もうけ(利得)であるから。


Dum haec pro fine sunt, et judicia pro mediis, tunc mala sunt omnia quae faciunt, et sunt quae in Verbo intelliguntur per “mala opera,” et per “non facere judicium et justitiam, pervertendo jus pauperum, egenorum, pupillorum, viduarum, insontium:”  これらが目的としてある時、また判決が手段として〔ある時〕、その時、行なうことすべてのものは悪である、またそれらは、みことばの中で「悪の働き」によって、また「判決と公正を行なわないこと、貧しい者の、乏しい者の、孤児の、やもめの、潔白な者の権利をねじ曲げて」☆によって意味される。


英訳書の注に、「“イザヤ書”1:16以降参照」とあります。


immo etiam si justitiam faciunt, sed lucrum pro fine spectant, faciunt quidem bonum opus, sed non pro illis; それどころか、さらにまた、もし公正を行なうなら、しかし、目的として利益に目を向けている、確かに善の働きを行なう、しかし、それら〔善の働き〕として(のため)ではない。


nam justitia, quae est Divina, est illis medium, ac lucrum tale est finis; なぜなら、公正は、それは神的なものである、彼らに(とって)手段である、そしてこのような利益が目的であるから。


et quod pro fine est, est omne; また、目的としてあるものが、すべてのものである。


quod autem pro medio, est nihil nisi quantum inservit fini; けれども、手段としてのものは、目的に役立つかぎりでないなら、何ものでもない。


quare tales judices post mortem aeque injustum amant ac justum, ac sicut fures damnantur inferno: それゆえ,このような裁判官(審判者)たちは、死後、等しく不正を愛する、そして公正を、そして泥棒(盗賊)ように地獄へ断罪される。


hoc ab experientia loquor. このことを経験から私は話す。


Hi sunt qui non abstinent a malis ut peccatis, sed modo quia timent poenas legis civilis, ac jacturam famae, honoris, functionis, et sic lucri. これらの者は、悪を罪としてやめない者である、しかし、単に市民の法律の罰を恐れるので、また名声の、名誉の、職務の、またこのように利益の失うことを〔恐れる〕。


Aliter vero judices qui abstinent a malis ut peccatis, ac fugiunt illa quia sunt contra leges Divinas, et sic contra Deum; けれども、裁判官(審判者)たちは異なる、その者は悪を罪としてやめる、そしてそれら〔悪〕を避ける、神的な律法に反しているので、またこのように(したがって)て神に反して。


hi justitiam pro fine habent, et illam sicut Divinam venerantur, colunt et amant; これらの者は、公正を目的として持っている、またそれらを神的なもののように崇敬す(尊ぶ)、崇拝する、また愛する。


hi vident quasi Deum in justitia, quia omne justum, sicut omne bonum et verum, est a Deo: これらの者は、いわば神を公正の中に見る、すべての公正は、すべての善と真理のように、神から〔のもの〕であるので。


conjungunt semper justum aequo, et aequum justo, scientes quod justum erit aequi ut sit justum, et aequum erit justi ut sit aequum, similiter ut verum est boni ac bonum est veri. 常に公正を公平(平等)に、公平(平等)公正に結合させる、知って、公正が公正であるために〔その公正は〕公平(平等)でなければならない、また公平(平等)が公平(平等)であるために〔その公平(平等)は〕公正でなければならない、真理が善〔から〕のものであり、善が真理〔から〕のものであるようにと同様に。


Quoniam justitiam pro fine habent, inde illis facere judicia est facere bona opera; 目的として公正を持っているので、ここから彼ら(とって)決を行なうことは善の働きを行なうことである。


sed opera haec, quae sunt judicia, pro illis sunt magis et minus bona, sicut judiciis magis aut minus insunt respectus amicitiae, favoris et lucri, tum sicut magis et minus eis inest amor justi pro bono publico, quod est, ut justitia regnet apud concives, ac securitas sit illis qui secundum leges vivunt. しかしこれらの働きは、それらは判決である、彼らにとって多いまた少ない善である、多いまた少ない公正が内在するように、友情、好意と利益を考慮して、なおまた彼らに多いまた少ない公共の善のための公正への愛が内在するように、すなわち、公正が同胞のもとで支配するように、そして法律にしたがって生きる者、彼らに安全があるように〔との働き=判決である〕。


His judicibus est vita aeterna in gradu secundum opera; これらの裁判官(審判者)たちに永遠のいのちがある、働きにしたがった段階の中で。


nam illi similiter judicantur sicut ipsi judicaverunt. なぜなら、彼らは同様に裁かれるから、自分自身が裁いたように。


 


(3) 訳文(『黙示録講解』976)


 38 例として裁判官たちがある―


祖国のためでなく、判決からの金もうけのために、判決のわいろを愛して、公正を買収できるものにするすべての者は、泥棒であり、また彼らの判決は盗みである。友情と好意にしたがって判決しても同様である、なぜなら、友情と好意もまた利益と金もうけであるから。


これらが目的として、また判決が手段としてある時、その時、行なうことすべてのものは悪である、またそれらは、みことばの中で「悪の働き」によって、また「貧しい者、乏しい者、孤児、やもめ、潔白な者の権利をねじ曲げてしまい、〔正しい〕判決と公正を行なわないこと」☆によって意味される。それどころか、公正を行なっても、しかし、目的として利益に目を向けている、確かに善の働きを行なうが、しかし、それら〔善の働き〕のためではない。なぜなら、神的なものである公正は、彼らにとって手段であり、このような利益が目的であるから。また、目的としてのものが、すべてのものである。けれども、手段としてのものは、目的に役立たないかぎり、何ものでもない。それゆえ,このような裁判官たちは、死後、公正と等しく不正を愛し、そして泥棒ように地獄へと断罪される。このことを私は経験から話している。これらの者は、悪を罪としてやめないで、しかし、単に市民の法律の罰を、また名声、名誉、職務、またこのように利益を失うことを恐れるからである。


 けれども、神的な律法に反し、またこのように神に反しているので、悪を罪としてやめ、それらの悪を避ける裁判官たちは異なる。これらの者は、公正を目的として持っている、またそれらを神的なもののように尊び、崇拝し、また愛する。これらの者は、すべての公正は、すべての善と真理のように、神から〔のもの〕であるので、いわば公正の中に神を見ている。真理が善〔から〕のものであり、善が真理〔から〕のものであるの同様に、公正が公正であるために〔その公正は〕平等でなければならない、また平等平等であるために〔その平等は〕公正でなければならない、と知って、常に公正を平等に、平等を公正に結合させる。


 目的として公正を持っているので、ここから彼ら(とって)決を行なうことは善の働きを行なうことである。しかし判決であるこれらの働きは、彼らにとって、公正が多くまた少なく内在するように、その善は多くまた少ない。友情、好意と利益を考慮して、なおまた公共の善のための公正への愛が内在するように、すなわち、公正が同胞のもとで支配するように、そして法律にしたがって生きる者に安全があるように〔考慮するとき〕、彼らにとって〔これらの働きの善は〕多くまた少ない。


 これらの裁判官たちには、働きにしたがった段階の中で永遠のいのちがある。なぜなら、彼らは、自分自身が裁いたようにと同様に裁かれるから。


 


注「イザヤ書」1:16以降参照。


 


(1) 原文「977番」


  39  Sint pro exemplo Administratores bonorum aliorum, superiores et inferiores:Hi si suos reges, suam patriam, aut suos dominos deprivant bonis vel clandestine per artes, vel sub specie per fraudes, sunt nullius religionis et inde nullius conscientiae, nam Divinam legem de furto vilipendunt et nihili faciunt. Hi tametsi frequentant templa, devoti sunt in auscultandis praedicationibus, obeunt Sacramentum Cenae, orant mane et vespere, et loquuntur pie ex Verbo, usque tamen nihil e caelo influit, et inest cultui, pietati, et sermoni eorum, quia interiora eorum sunt plena furtis, rapinis, latrociniis, et injustitia; et quamdiu haec insunt, via in illos e caelo clausa est: inde opera quae faciunt sunt omnia mala.


At vero administratores bonorum qui fugiunt lucrationes illegitimas, ac quaestus fraudulentos, quia contra legem Divinam de furto sunt, illi religionem habent, proinde etiam conscientiam, ac opera quae faciunt sunt omnia bona; nam faciunt ex sinceritate propter illam, et ex justitia propter illam; et praeterea sunt contenti suis, hilares animo ac laeti corde quoties obvenit quod non defraudaverint: et post mortem angelis accepti sunt, ac recipiuntur ab illis ut fratres, et donantur bonis usque ut abundent. Vicissim autem administratores mali; hi post mortem ejiciuntur societatibus, et dein stipem quaerunt, et tandem in cavernas praedonum ad laborandum mittuntur.


 


(2) 直訳


Sint pro exemplo Administratores bonorum aliorum, superiores et inferiores:― 例として、他の者の財産の管理人たちがある、〔身分の〕上位の者や下位の者の。


Hi si suos reges, suam patriam, aut suos dominos deprivant bonis vel clandestine per artes, vel sub specie per fraudes, sunt nullius religionis et inde nullius conscientiae, nam Divinam legem de furto vilipendunt et nihili faciunt. もし、これらの者が、自分の王、自分の祖国、または自分の主人から財産を奪うなら、あるいはごまかし(策略)よってひそかに、あるいはごまかし(欺瞞)の外見の下に、〔彼に〕決して宗教のもの,そこから決して良心のものはない、なぜなら、窃盗についての神的な律法をさげすむ、また無価値なものとするから。


Hi tametsi frequentant templa, devoti sunt in auscultandis praedicationibus, obeunt Sacramentum Cenae, orant mane et vespere, et loquuntur pie ex Verbo, usque tamen nihil e caelo influit, et inest cultui, pietati, et sermoni eorum, quia interiora eorum sunt plena furtis, rapinis, latrociniis, et injustitia; それでも,これらの者は神殿(礼拝所)をしばしば訪れる(常に出入りする)、説教に傾聴する中で敬虔である、聖餐に出席する、朝と夕に祈る、みことばから敬虔に話す、やはりそれでも、何も天界から流入しない、また彼らの礼拝に、敬(信心)に、話しに〔天界からのものは〕内在しない、彼らの内的なものは窃盗、強盗、強奪と不正で満ちているので。


et quamdiu haec insunt, via in illos e caelo clausa est: また、これらのものが内在するかぎり、彼らの中に天界から道は閉ざされている。


inde opera quae faciunt sunt omnia mala. ここから、働きは、それを〔彼らが〕行なう、すべて悪である。


At vero administratores bonorum qui fugiunt lucrationes illegitimas, ac quaestus fraudulentos, quia contra legem Divinam de furto sunt, illi religionem habent, proinde etiam conscientiam, ac opera quae faciunt sunt omnia bona; しかしけれども、財産の管理人は、その者は違法の利得を、そして欺瞞(ごまかし)の金もうけ(利得)を避ける、窃盗について神的な律法に反しているので、彼らは宗教を持っている、それゆえにさらにまた良心を、そして〔彼らが〕行なう働きはすべて善である。


nam faciunt ex sinceritate propter illam, et ex justitia propter illam; なぜなら、〔彼らは〕誠実からそれら〔誠実〕のために、また公正からそれら〔公正〕のために行なうから。


et praeterea sunt contenti suis, hilares animo ac laeti corde quoties obvenit quod non defraudaverint: またさらに、〔彼らは〕自分のものに満足している、アニムス(外的な心)で機嫌がよい(快活)、そして心で喜ばしい、〔彼らが〕だまさなかったことを果たすたびごとに。


et post mortem angelis accepti sunt, ac recipiuntur ab illis ut fratres, et donantur bonis usque ut abundent. また死後、天使たちに受け入れられる、そして彼らから兄弟として迎えられる、また財産を与えられる、満ちあふれるまでも。


Vicissim autem administratores mali; けれども、逆に〔なる〕、悪の管理人たちは。


hi post mortem ejiciuntur societatibus, et dein stipem quaerunt, et tandem in cavernas praedonum ad laborandum mittuntur. これらの者は、死後、社会から追い出される、またその後、施しを求める、また最後に略奪者の洞窟の中へ、労働するために送られる。


 


(3) 訳文(『黙示録講解』977)


 39 例として、上位や下位の他の者の財産の管理人たちがある。


 もし、これらの者が、あるいは策略によってひそかに、あるいは欺瞞の外見の下に、自分の王、祖国、または主人から財産を奪うなら、〔彼に〕宗教は、そこから良心は決してない、なぜなら、盗みについての神的な律法をさげすみ、無価値なものとするから。


これらの者が礼拝所を常に出入りし、敬虔に説教を聞き、聖餐に臨み、朝夕に祈り、みことばから敬虔に話しても、それでもやはり、何も天界から流入せず、また彼らの内的なものは窃盗、強盗、強奪と不正で満ちているので、彼らの礼拝、信心、話しに〔天界からのものは〕内在しない。また、これらのものが内在するかぎり、彼らの中に天界から道は閉ざされている。ここから、彼らの行なう働きは、すべて悪である。


 けれどもしかし、窃盗について神的な律法に反しているので、違法の利得を、そして欺瞞の金もうけを避ける者である財産の管理人は、宗教を、それゆえに良心もまた持っており、そして彼らの行なう働きはすべて善である。なぜなら、〔彼らは〕誠実のために誠実から、また公正のために公正から行なうから。またさらに、〔彼らは〕自分のものに満足し、だまさなかったことを果たすたびごとに、アニムス(外的な心)は機嫌がよく、そして心は喜ばしい。また死後、天使たちに受け入れられ、そして彼らから兄弟として迎えられ、また財産を満ちあふれるまでも与えられる。


けれども、悪の管理人たちは逆になる。これらの者は、死後、社会から追い出され、その後、施しを求め、また最後に略奪者の洞窟の中へ、労働するために送られる。