原典講読『宗教と生活』 33 前半

 

 (1) 原文「971番」


  33  Quantum homo desistit a malis, ac fugit et aversatur illa ut peccata, tantum influit bonum a Domino; bonum quod influit, est affectio sciendi et intelligendi vera, et affectio volendi et faciendi bona. Sed homo non desistere potest a malis fugiendo et aversando illa a se, ipse enim est in malis ex nativitate, et inde ex natura; et non possunt mala ex se fugere mala, hoc enim foret sicut homo naturam suam fugeret, quod non datur: quapropter erit Dominus, qui Divinum Bonum ac Divinum Verum est, qui faciet ut homo illa fugiat: sed usque debet homo fugere mala sicut a se; quod enim homo facit sicut a se, hoc fit ejus, ac ei appropriatur sicut suum; quod autem facit non sicut a se, hoc nusquam fit ejus, et ei appropriatur. Quod a Domino venit ad hominem, hoc recipiendum est ab homine; et non recipi potest nisi illo conscio, hoc est, sicut a se; hoc reciprocum ad reformationem necessarium est. Inde est quod decem praecepta data sint, et quod ibi mandatum quod homo non colet alios deos, non profanabit nomen Dei, non furabitur, non adulterabitur, non occidet, non concupiscet domum, uxorem, servos aliorum; ita quod homo desistet ab illis faciendis, cogitando, quando amor mali allectat et incitat, quod non facienda sint quia sunt peccata contra Deum, ac in se infernalia. Quantum itaque homo fugit illa, tantum intrat amor veri et boni a Domino; et hic amor facit ut homo fugiat et tandem aversetur mala illa sicut peccata: et quia amor veri et boni fugat illa mala, sequitur quod homo non a se sed a Domino fugiat illa; nam amor veri et boni est a Domino: si homo fugit illa ex solo timore pro inferno, mala quidem removentur, sed tamen loco illorum bona non succedunt, nam cum recedit timor redeunt mala.


 Soli homini datum est cogitare sicut ex se de bono et malo; ita quod bonum amandum et faciendum sit quia est Divinum ac permanet in aeternum, et quod malum odio habendum sit et non faciendum quia est diabolicum et permanet in aeternum. Ita cogitare non datum est alicui bestiae; bestia quidem potest facere bonum et fugere malum, sed non a se, verum vel ex instinctu, vel ex usu, vel ex timore; sed nusquam a cogitatione quod sit tale bonum aut quod sit tale malum, ita a se: quare qui volunt ut homo non fugiat mala sicut a se, nec faciat bona sicut a se, sed ex influxu imperceptibili, aut ex imputatione meriti Domini, illi volunt ut homo absque cogitatione, perceptione et affectione veri et boni vivat, sicut bestia. Quod ita sit, ex multiplici experientia in mundo spirituali mihi manifestatum est. Omnis homo post mortem ibi praeparatur vel ad caelum vel ad infernum; ei homini qui praeparatur ad caelum, removentur mala; et ei qui praeparatur ad infernum, removentur bona; et omnes remotiones fiunt sicut ab illis. Similiter illi qui mala faciunt, per poenas adiguntur ut rejiciant illa sicut a se; si non sicut a se, poenae nihil conducunt. Inde patuit quod qui remittunt manus, exspectando influxum aut imputationem meriti Domini, permaneant in statu sui mali, ac remittant manus in aeternum.


Fugere mala ut peccata est fugere societates infernales quae in illis sunt; et fugere illas non potest homo nisi aversetur illas, et inde se avertat ab illis, et ex aversatione avertere se ab illis non potest homo nisi amet bonum, et ex illo amore non velit malum: nam homo sive volet malum, sive volet bonum; quantum vult bonum tantum non vult malum, ac velle bonum datur per facere praecepta decalogi suae religionis, ac vivere secundum illa.


Quoniam homo desistet a malis ut peccatis sicut a se, ideo decem illa praecepta fuerunt a Domino inscripta binis tabulis, et illae vocatae foedus; ita namque initum est hoc foedus, sicut solent iniri foedera inter binos, quod nempe unus dicat et alter acceptet, et qui acceptat consentiat; si non consentit, foedus non constabilitum est; consentire hic est cogitare, velle et facere sicut a se. Ut homo cogitet fugere malum et facere bonum sicut a se, hoc non homo facit, sed Dominus: quod Dominus hoc faciat, est propter reciprocum et inde conjunctionem; nam Divinus Domini Amor talis est ut velit ut sua sint hominis; et quia non possunt esse hominis, sunt enim Divina, ideo facit ut sint sicut hominis. Ex eo fit conjunctio reciproca; nempe, ut homo sit in Domino ac Dominus in homine, secundum Ipsius Domini verba apud Johannem (cap. xiv. 20); hoc non dari potest, nisi aliquid sicut hominis sit in conjunctione. Quod homo facit sicut ex se, hoc facit sicut ex sua voluntate, ex sua affectione, ex suo libero, proinde ex sua vita; haec nisi afforent a parte hominis sicut ejus, non esset receptivum, quia non aliquod reactivum, inde nec foedus, nec conjunctio; immo nusquam aliqua imputatio quod fecerit malum aut bonum, seu quod crediderit verum aut falsum, ita quod alicui infernum sit propter mala opera ex merito, aut quod alicui caelum sit propter bona opera ex gratia.


 


(2) 直訳


Quantum homo desistit a malis, ac fugit et aversatur illa ut peccata, tantum influit bonum a Domino; どれだけ人間が悪をやめ、そしてそれらを罪として避け、退けるか〔によって〕、それだけ主から善が流入する。


bonum quod influit, est affectio sciendi et intelligendi vera, et affectio volendi et faciendi bona. 流入する善は、真理を知り、理解する情愛である、また善を欲し、行なう情愛である。


Sed homo non desistere potest a malis fugiendo et aversando illa a se, ipse enim est in malis ex nativitate, et inde ex natura; しかし、人間は悪をやめることができない、自分自身からそれらを避け、退けて、というのは、〔人間〕自身は出生から悪の中にいるから、またここから本性(性質)から。


et non possunt mala ex se fugere mala, hoc enim foret sicut homo naturam suam fugeret, quod non datur: また悪はそれ自体から悪を避けることができない、というのは、このことは人間が自分の本性(性質)を避けるようなものになるから、それは存在しない。


quapropter erit Dominus, qui Divinum Bonum ac Divinum Verum est, qui faciet ut homo illa fugiat: そのために、主が存在する(未来)☆、その者は神的な善と神的な真理である、その者は人間がそれらを避けるようにする。


未来形eritはどのようなニュアンスでしょうか? 必要性でしょう。すなわち、悪を避けるには、主が「必要」とされる、主がおられらなければ、どうにもならない、といった感じです。


sed usque debet homo fugere mala sicut a se; しかしそれでも、人間は自分自身からかのように悪を避けなくてはならない☆。


不定詞をともなったdebeoは通常「~すべきである、~しなくてはならない」と訳します。


quod enim homo facit sicut a se, hoc fit ejus, ac ei appropriatur sicut suum; というのは、人間が自分自身からかのように行なうことは、これは彼のものとなる、そして、彼に自分のもののように自分のものとされる(専有される)から。


quod autem facit non sicut a se, hoc nusquam fit ejus, et ei appropriatur. けれども、自分自身からかのように行なわないものは、これは決して彼のものとならない、また彼に自分のものとされない(専有されない)


Quod a Domino venit ad hominem, hoc recipiendum est ab homine; 主から人間へやって来るものは、これは人間により受け入れられるべきである。


et non recipi potest nisi illo conscio, hoc est, sicut a se; また受け入れられることができない、その意識(気づき)なしに、すなわち、自分自身からかのように。


hoc reciprocum ad reformationem necessarium est. この相互のもの(相互関係)は改心に〔とって〕必要不可欠である。


Inde est quod decem praecepta data sint, et quod ibi mandatum quod homo non colet alios deos, non profanabit nomen Dei, non furabitur, non adulterabitur, non occidet, non concupiscet domum, uxorem, servos aliorum; ここからである、十の戒めが与えられたこと、またそこに命令〔されている〕、人間は他の神々を崇拝してはならない、神の名前を冒涜してはならない、盗んではならない、姦淫してはならない、殺してはならない、他の者の家、妻、奴隷をほしがってはならないこと。


ita quod homo desistet ab illis faciendis, cogitando, quando amor mali allectat et incitat, quod non facienda sint quia sunt peccata contra Deum, ac in se infernalia. そのように〔である〕、人間はそれら〔の悪〕を行なうことをやめるべきこと、考えて、悪の愛が誘惑する、また刺激する時、神に反する罪、そして本質的に地獄のものであるから、行なってはならない。


Quantum itaque homo fugit illa, tantum intrat amor veri et boni a Domino; そのようにまた、どれだけそれらを避けるか〔によって〕、それだけ〔その人間に〕真理と善の愛が主から入る。


et hic amor facit ut homo fugiat et tandem aversetur mala illa sicut peccata: また、この愛は人間がそれらの悪を罪として避け、またついに退けるようにする。


et quia amor veri et boni fugat illa mala, sequitur quod homo non a se sed a Domino fugiat illa; また、真理と善の愛がそれらの悪を避けるので、~ことになる、人間が自分自身からでなく、しかし主からそれらを避ける。


nam amor veri et boni est a Domino: なぜなら、真理と善の愛は主からであるから。


si homo fugit illa ex solo timore pro inferno, mala quidem removentur, sed tamen loco illorum bona non succedunt, nam cum recedit timor redeunt mala. もし、人間がそれらを地獄に対する恐怖だけから避けるなら、確かに悪は遠ざけられる、しかしそれでもそれらに代わって善は(後に)かない、なぜなら、恐怖が去るとき、悪は戻るから。


 


(3) 訳文(『黙示録講解』971の前半)


 33 どれだけ人間が悪をやめ、そしてそれらを罪として避け、退けるかによって、それだけ主から善が流入する。流入する善は、真理を知り、理解する情愛であり、また善を欲し、行なう情愛である。しかし、人間は、自分自身からそれらを避け、退けて、悪をやめることができない。というのは、人間自身は出生から、またここから本性から悪の中にいるから。また悪はそれ自体から悪を避けることができない、というのは、このことは人間が自分の本性を避けるようなものになるからであり、それはありえない。そのために、神的な善と神的な真理である主がおられ、その方は人間がそれらを避けるようにされる。しかしそれでも、人間は自分自身からかのように悪を避けなくてはならない。というのは、人間が自分自身からかのように行なうことは、彼のものとなり、そして、彼に自分のものであるかのように自分のものとされるから。けれども、自分自身からかのように行なわないものは、決して彼のものとならず、自分のものともされない。


 主から人間へやって来るものは、人間により受け入れられるべきである。また、その意識がないなら、すなわち、自分自身からかのようにでないなら、受け入れられることができない。この相互のものは改心に必要不可欠である。ここから、十の戒めが与えられ、またそこに、人間は他の神々を崇拝してはならない、神の名前を冒涜してはならない、盗んではならない、姦淫してはならない、殺してはならない、他の者の家、妻、奴隷をほしがってはならないことが命令されている。したがって、人間は悪の愛が誘惑し、刺激する時、〔それらの悪は〕神に反する罪であり、本質的に地獄のものであるから行なってはならないと考えて、行なうことをやめるべきである。そのようにまた、どれだけそれらを避けるかによって、それだけ主から〔その人間に〕真理と善の愛が入る。また、この愛は人間がそれらの悪を罪として避け、またついに退けるようにする。また、真理と善の愛がそれらの悪を避けるので、人間が自分自身からでなく、しかし主からそれらを避けることがいえる。なぜなら、真理と善の愛は主からであるから。もし、人間がそれらを地獄に対する恐怖だけから避けるなら、確かに悪は遠ざけられる、しかしそれでも、それらに代わって善はかない、なぜなら、恐怖が去るとき、悪が戻るから。

コメントを残す