原典講読『宗教と生活』 32

 

(1) 原文「970番」


  32  Supra dictum est quod communicatio cum caelo non detur, priusquam remota sunt mala et inde falsa quibus mens naturalis obstipata est; sunt enim illa sicut nigrae nubes inter solem et oculum, aut sicut paries inter lucem caeli et inter lumen ex candela in conclavi; homo enim est sicut inclusus conclavi, ubi ex candela videt, quamdiu est in lumine solius naturalis hominis; sed ut primum naturalis homo purificatus est a malis et inde falsis, tunc est sicut videat per fenestras in pariete illa quae caeli sunt ex luce ejus; nam ut primum remota sunt mala, tunc aperitur mens superior, quae vocatur mens spiritualis, quae in se spectata est typus seu imago caeli; per hanc influit Dominus, et facit ut videat ex luce caeli; et per hanc quoque reformat et denique regenerat naturalem hominem, ac implantat vera loco falsorum, et bona loco malorum ibi; hoc facit Dominus per amorem spiritualem, qui est amor veri et boni. Homo tunc in medio inter binos amores constitutus est, inter amorem mali et inter amorem boni; quando amor mali recedit, amor boni loco ejus succedit: amor mali unice recedit per vitam secundum praecepta decalogi, nempe ut desistat a malis ibi recensitis quia peccata sunt, ac denique ut fugiat illa sicut infernalia.


Verbo, quamdiu homo non desistit a malis quia peccata sunt, mens spiritualis clausa est; ast ut primum homo desistit a malis quia peccata sunt, mens spiritualis aperitur, et cum illa mente etiam caelum; quo aperto homo in aliam lucem venit quoad omnia quae ecclesiae, caeli et vitae aeternae sunt, tametsi differentiam hujus lucis et prioris, quamdiu in mundo vivit, aegre potest animadvertere: causa est quia homo in mundo naturaliter cogitat etiam de spiritualibus, ac spiritualia naturalibus ideis inclusa sunt usque dum homo e naturali mundo in spiritualem transit, ubi tunc spiritualia recluduntur, percipiuntur et manifestantur.


 


(2) 直訳


Supra dictum est quod communicatio cum caelo non detur, priusquam remota sunt mala et inde falsa quibus mens naturalis obstipata est; 上に言われた、天界との伝達が与えられないこと、悪とそこからの虚偽が取り去られ(遠ざけられ)より前に、それらにより自然的な心が閉じ込められる。


sunt enim illa sicut nigrae nubes inter solem et oculum, aut sicut paries inter lucem caeli et inter lumen ex candela in conclavi; というのは、それらは太陽と目の間の黒い雲のようであるから、または天界の光(lux)☆の間と部屋の中のろうそくからの光(lumen)☆の間〔にある〕壁のよう〔であるから〕。


☆同じ“光”と訳される言葉“luxlumen”をスヴェーデンボリは「霊的な光と自然的な光」として使い分けしているようです。


homo enim est sicut inclusus conclavi, ubi ex candela videt, quamdiu est in lumine solius naturalis hominis; というのは、人間は部屋に閉じ込められ、そこにろうそく〔の光〕から見るようであるから、人間の自然的なだけの光の中にいるかぎり。


sed ut primum naturalis homo purificatus est a malis et inde falsis, tunc est sicut videat per fenestras in pariete illa quae caeli sunt ex luce ejus; しかし、自然的な人間が悪とそこからの虚偽から清められると直ぐに、その時、その壁の中の窓を通して、それらを見るかのようである、天界にあるものをその〔天界の〕光から。


nam ut primum remota sunt mala, tunc aperitur mens superior, quae vocatur mens spiritualis, quae in se spectata est typus seu imago caeli; なぜなら、悪が取り去られる(遠ざけられる)と直ぐに、その時、上位の心が開かれる、それは霊的な心と呼ばれる、それは本質的に天界の象徴()または映像として見られる。


per hanc influit Dominus, et facit ut videat ex luce caeli; これを通して主は流入する、また天界の光から見るようにする。


et per hanc quoque reformat et denique regenerat naturalem hominem, ac implantat vera loco falsorum, et bona loco malorum ibi; またこれを通して、人間の自然的なものを改心させる、最後に再生させる、そして虚偽に代わって真理を植え付ける、また悪に代わって善。


hoc facit Dominus per amorem spiritualem, qui est amor veri et boni. このことを主は霊的な愛を通してする、それ〔霊的な愛〕は真理と善への愛である。


Homo tunc in medio inter binos amores constitutus est, inter amorem mali et inter amorem boni; その時、人間は二つの愛の間の中央に(真ん中に)立つ(置かれる)、悪の愛の間と善の愛の間に。


quando amor mali recedit, amor boni loco ejus succedit: 悪の愛が去る(引っ込む)時、善の愛がそれに代わって(後に)続く。


amor mali unice recedit per vitam secundum praecepta decalogi, nempe ut desistat a malis ibi recensitis quia peccata sunt, ac denique ut fugiat illa sicut infernalia. 悪の愛はもっぱら十戒の戒めにしたがう生活によって去る(引っ込む)すなわち、そこに列挙された悪をやめるような、罪であるからと、そして最後に(ついに)れらを避けるような、地獄のように。


Verbo, quamdiu homo non desistit a malis quia peccata sunt, mens spiritualis clausa est; 一言でいえば(要するに)、人間は悪をやめないかぎり、罪であるからと、霊的な心は閉ざされる。


ast ut primum homo desistit a malis quia peccata sunt, mens spiritualis aperitur, et cum illa mente etiam caelum; しかし、人間が悪をやめると直ぐに、罪であるからと、霊的な心が開かれる、またその心とともに天界もまた〔開かれる〕。


quo aperto homo in aliam lucem venit quoad omnia quae ecclesiae, caeli et vitae aeternae sunt, tametsi differentiam hujus lucis et prioris, quamdiu in mundo vivit, aegre potest animadvertere: それ〔天界〕が開かれると、人間は他の光の中へやって来る、すべてのものに関して、教会の、天界と永遠の生活であるもの、それでも、この光と前のもの〔光〕との相違は、世の中に生きているかぎり、ほとんど気づくことができない。


causa est quia homo in mundo naturaliter cogitat etiam de spiritualibus, ac spiritualia naturalibus ideis inclusa sunt usque dum homo e naturali mundo in spiritualem transit, ubi tunc spiritualia recluduntur, percipiuntur et manifestantur. 理由である、人間は世の中で霊的なものについてもまた自然的に考えるので、そして霊的なものは自然的な概念に閉じ込められる、人間が自然界から霊〔界〕に移る時まで、その場所でその時、霊的なものは開かれる、知覚される、また現わされる。 


 


(3) 訳文(『黙示録講解』972)


 32 前に、悪とそこからの虚偽が取り去られ(遠ざけられ)より前に天界との伝達が与えられないことが言われた、それらにより自然的な心が閉じ込められている。というのは、それらは太陽と目の間の黒い雲、または天界の光(lux)の間と部屋の中のろうそくからの光(lumen)☆の間にある壁のようであるから。というのは、人間は、自然的なだけの光の中にいるかぎり部屋に閉じ込められ、そこでろうそくの光から見るようであるから。しかし、自然的な人間が悪とそこからの虚偽から清められると直ぐに、その時、その壁の中の窓を通して、天界にあるものをその光から見るかのようである。なぜなら、悪が取り去られると直ぐに、その時、霊的な心と呼ばれ、それは本質的に天界の象徴()または映像として見られる上位の心が開かれるから。これを通して主は流入し、また天界の光から見るようにされる。またこれを通して、人間の自然的なものを改心させ、最後に再生させ、そして虚偽に代わって真理を、また悪に代わって善を植え付けられる。このことを主は真理と善への愛である霊的な愛を通してされる。


その時、人間は二つの愛の間、悪の愛と善の愛の間の真ん中に置かれる。悪の愛が引っ込む時、善の愛がそれに代わって続く。悪の愛は、もっぱら十戒の戒めにしたがう生活、すなわち、そこに列挙された悪を罪であるからとやめるような、そして最後に(ついに)それらを地獄かのように避けるような生活によって引っ込む


 一言でいえば、人間は罪であるからと悪をやめないかぎり、霊的な心が閉ざされる。しかし、人間が罪であるからと悪をやめると直ぐに、霊的な心が開かれ、またその心とともに天界もまた開かれる。 それ〔天界〕が開かれると、人間は、教会や天界と永遠の生活に属するすべてのものに関して、別の光の中へやって来るが、それでも、この光と前の光との相違は、世の中に生きているかぎり、ほとんど気づくことができない。その理由は、人間は世の中で霊的なものについてもまた自然的に考え、そして人間が自然界から霊界に移る時まで霊的なものは自然的な概念に閉じ込められ、その霊界で、その時に、霊的なものが開かれ、知覚され、現わされるからである。

コメントを残す