(1) 原文
340. (iv.) Quod momentanea salvatio ex immediata misericordia sit prester volans in ecclesia.―Per presterem volantem intelligitur malum ex igne infernali lucens, simile quod per “presterem volantem” apud Esaiam:
“Ne laeteris Philisthaea tota, quod fracta sit virga percutiens te; nam e radice serpentis exibit basiliscus, cujus fructus prester volans” (xiv. 29).
Tale malum volat in ecclesia, quando momentanea salvatio ex immediata misericordia creditur; nam per id, (1.) aboletur religio. (2.) Inducitur securitas. (3.) Et damnatio imputatur Domino. [2.] Quod concernit Primum: Quod per id aboleatur religio. Sunt duo essentialia et simul universalia religionis, agnitio Dei et paenitentia. Haec duo vana sunt illis, qui credunt salvari ex sola misericordia, utcunque vivunt, nam quid opus pluribus, quam dicere, “Miserere mei, Deus?” De omnibus reliquis, quae religionis sunt, in caligine sunt, immo caliginem amant. De primo essentiali ecclesiae, quod est agnitio Dei, non aliud cogitant, quam “Quid Deus? quis vidit Illum?” Si dicitur quod sit et quod sit unus, dicunt quod sit unus; si dicitur quod sint tres, etiam dicunt quod sint, sed quod tres nominandi sint unus: haec est agnitio Dei apud illos. [3.] De altero essentiali ecclesiae, quod est paenitentia, nihil cogitant, consequenter nec de aliquo peccato, et tandem non sciunt quod aliquod peccatum sit. Et tunc audiunt et hauriunt cum voluptate, quod lex non damnet, “quia Christianus sub ejus jugo non est, si dicas modo, Miserere mei Deus propter Filium, et salvaberis.” Haec est paenitentia vitae apud illos. Sed remove paenitentiam, seu quod idem est, separa vitam a religione, quid superest nisi quam vox, “Miserere mei?” Inde est, quod nec aliud potuerint dicere, quam quod salvatio sit momentanea per illas voces, et si non prius, usque circa mortis horam. Quid tunc Verbum illis, nisi quam vox obscura et aenignatica ex tripode in antro emissa; aut sicut responsum non intellectum ex oraculo idoli? Verbo, si removes paenitentiam, hoc est, separas vitam a religione, quid homo tunc aliud quam malum ex igne infernali lucens, seu prester volans in ecclesia? nam absque paenitentia est homo in malo, et malum est infernum. [4.] Secundum: Quod per fidem momentaneae salvationis ex pura et sola misericordia inducatur securitas vitae. Securitas vitae oritur vel ex fide impii quod non sit vita post mortem, vel ex fide separantis vitam a salvatione. Hic tametsi crederet vitam aeternam, usque cogitat, “Sive bene vivam sive male vivam, salvari possum, quoniam salvatio est pura misericordia, et misericordia Dei est universalis, quia non vult alicujus mortem.” Et si forte incidit cogitatio quod misericordia imploranda sit per voces fidei receptae, potest cogitare, quod hoc possit fieri, si non prius, usque ante mortem. Omnis homo qui in illa securitate est, nihili facit adulteria, defraudationes, injustitias, violentias, blasphemationes, vindictas; sed carnem suam et spiritum suum ad omnia illa relaxat; nec scit quid spirituale malum et ejus concupiscentia: si audit aliquid de hoc ex Verbo, est comparative sicut id quod incidit in ebenum et resilit, vel sicut id quod incidit in scrobem et absorbetur. [5.] Tertium: Quod per illam fidem damnatio imputetur Domino. Quis non potest concludere, quod non homo, sed Dominus in culpa sit, si non salvatur, dum unumquemvis potest salvare ex pura misericordia? Si dicitur, quod medium salvationis sit fides; sed quis homo est cui non dari potest illa fides, est enim illa solum cogitatio, quae potest infundi in omni statu spiritus abstracti a mundanis, etiam cum fiducia: et ille quoque potest dicere, “Non possum illam sumere a me ipso;” si itaque non datur, et homo damnatur, quid damnatus aliud cogitare potest, quam quod Dominus in culpa sit, qui potuit et non voluit? Annon id foret Ipsum vocare immisericordem? Ac insuper in excandescentia fidei suae potest dicere, “Cur tot damnatos potest videre in inferno, cum tamen momento potest salvare omnes ex pura misericordia?” et plura similia, quae non aliter vocari possunt quam nefandae insimulationes contra Divinum. Ex his nunc constare potest, quod fides momentaneae salvationis ex pura misericordia, sit prester volans in ecclesia.
* * * * *
[6.] Ignoscatis quod haec adjiciantur, ut superfluum chartae impleatur.
Ascenderunt quidam spiritus ex permissione ab inferno, et mihi dixerunt, “Scripsisti multa ex Domino, scribe etiam aliquid e nobis.”
Respondi, “Quid scribam?”
Dicebant “Scribe, quod unusquisque spiritus, sive bonus sive malus sit, in suo jucundo sit, bonus in sui boni jucundo, et malus in sui mali jucundo.”
Quaesivi “Quid vestrum jucundum?”
Dixerunt quod esset jucundum adulterandi, furandi, defraudandi, mentiendi.
Et iterum quaesivi, “Qualia sunt jucunda illa?”
Dixerunt quod sentiantur ab aliis sicut fetores ex stercoribus, et sicut putores ex cadaveribus, et sicut nidores ex urinis stagnatis.”
Dixi, “Sunt illa vobis jucunda?”
Dixerunt quod sint jucundissima.
Dixi, “Tunc estis sicut immundae bestiae, quae in talibus degunt.”
Responderunt, “Si simus, sumus; sed talia sunt deliciae narium nostrarum.”
[7.] Quaesivi, “Quid plura e vobis scribam?”
Dixerunt, “Hoc, quod unicuivis liceat in suo jucundo esse, etiam immundissimo, ut illud vocant, modo non infestet bonos spiritus et angelos; sed quia non aliter potuimus quam illos infestare, abacti sumus, et dejecti in infernum, ubi patimur dira.”
Dixi, “Cur infestavistis bonos?”
Responderunt quod non potuerint aliter; est sicut furor invadat, cum vident aliquem angelum, et sentiunt sphaeram Divinam circum illum.
Tunc dixi, “Sic estis etiam sicut ferae.”
Quo audito supervenit furor, qui apparuit sicut ignis odii; et ne damnum inferrent, in infernum retracti sunt.
De jucundis sensis ut odores ac ut nidores in mundo spirituali, videatur supra (n. 303-305, 324).
(2) 直訳
(iv.) Quod momentanea salvatio ex immediata misericordia sit prester volans in ecclesia.― (iv.) 直接の慈悲からの瞬間の救いは、教会の中で飛びかける火蛇であること―
Per presterem volantem intelligitur malum ex igne infernali lucens, simile quod per “presterem volantem” apud Esaiam: 飛びかける火蛇によって地獄の火から輝く悪が意味される、同様のものが「イザヤ書」の「飛びかける火蛇」によって。
“Ne laeteris Philisthaea tota, quod fracta sit virga percutiens te; 「あなたは喜ぶな、全ペリシテよ、あなたを打っている杖が折られたこと。
nam e radice serpentis exibit basiliscus, cujus fructus prester volans” (xiv. 29). なぜなら、蛇の根☆からバジリスク(有毒な蛇)が出たから、その果実☆は飛びかける火蛇」(14:29)。
☆ ここの「根」と「果実」を新改訳聖書は「子孫」と「子」と意訳していますが、うなずけません。この部分は協会訳聖書がへブル原典に一致します。ただ協会訳は「ペリシテの全地よ」と「地」を余計につけています。
Tale malum volat in ecclesia, quando momentanea salvatio ex immediata misericordia creditur; このような悪が教会の中を飛ぶ、直接の慈悲からの瞬間の救いが信じられる時。
nam per id, なぜなら、それによって
(1.) aboletur religio. (1.) 宗教が破壊される。
(2.) Inducitur securitas. (2.) 信頼☆が引き起こされる。
☆ 英語セキュリティ(security)「安全・安心」(語源はsecuritas)には「過ぎた安心」すなわち「油断」の意味もあります。ここもその意味がよいでしょう。その油断とはこの後[4]に述べられています。
(3.) Et damnatio imputatur Domino. (3.) また、断罪が主に帰せられる。
[2.] Quod concernit Primum: [2.] 第一については☆:
☆ quod concernitで「~については、~に関しては」という意味です。
Quod per id aboleatur religio. 「それによって宗教が破壊されること」
Sunt duo essentialia et simul universalia religionis, agnitio Dei et paenitentia. 宗教の二つの本質的なものと同時に普遍的なものがある、神の承認と悔い改め。
Haec duo vana sunt illis, qui credunt salvari ex sola misericordia, utcunque vivunt, nam quid opus pluribus, quam dicere, “Miserere mei, Deus?” これら二つのものは彼らにむだである(むなしい)、慈悲だけから救われることを信じる者、どんな方法で生きても、なぜなら、多くのもので(奪格)何が必要☆か? 言うこと以外に、「私に哀れみを示せ(情けをかけよ)、神よ」
☆ opus estは奪格をともなって「必要とされる」という意味になります。ここのようにestなしで使われる場合もあります。
De omnibus reliquis, quae religionis sunt, in caligine sunt, immo caliginem amant. 残り(他の)のすべてのものについて、それらは宗教のものである、暗黒の中にいる、それどころか暗黒を愛する。
De primo essentiali ecclesiae, quod est agnitio Dei, non aliud cogitant, quam “Quid Deus? quis vidit Illum?” 教会の最初の本質的なものについて、それは神の承認である、何らかのものを考えない、「何が神か? だれが彼を見るのか?」以外に。
Si dicitur quod sit et quod sit unus, dicunt quod sit unus; もし、言われるなら、存在することと一つであること、一つであることを言う。
si dicitur quod sint tres, etiam dicunt quod sint, sed quod tres nominandi sint unus: もし、三であることが言われるなら、さらにまた〔そう〕であることを言う、しかし三は一と呼ばれなければならないこと。
haec est agnitio Dei apud illos. これが彼らのもとの神の承認である。
[3.] De altero essentiali ecclesiae, quod est paenitentia, nihil cogitant, consequenter nec de aliquo peccato, et tandem non sciunt quod aliquod peccatum sit. [3.] 教会のもう一つの本質的なものについて、それは悔い改めである、何も考えない、したがって、何らかの罪についても、またついに何らかの罪があることを知らない。
Et tunc audiunt et hauriunt cum voluptate, quod lex non damnet, “quia Christianus sub ejus jugo non est, si dicas modo, Miserere mei Deus propter Filium, et salvaberis.” またその時、快楽とともに聞き、吸収する、律法は断罪しないこと、「キリスト教徒はそのくびきの下にいないので、もし、あなたが言いさえすれば、私に哀れみを示せ(情けをかけよ)、神よ、御子のゆえに、するとあなたは救われる(未来)」
Haec est paenitentia vitae apud illos. これが彼らのもとの生活の悔い改めである。
Sed remove paenitentiam, seu quod idem est, separa vitam a religione, quid superest nisi quam vox, “Miserere mei?” しかし、悔い改めを取り除け、すなわち(または)同じことであるが、宗教から生活を分離せよ、声以外でないなら何が残るのか? 「私に哀れみを示せ(情けをかけよ)」
Inde est, quod nec aliud potuerint dicere, quam quod salvatio sit momentanea per illas voces, et si non prius, usque circa mortis horam. ここからである、何らかのことを言うこともできなかったこと、それらの言葉によって救いが瞬間のものであること以外に、またもし前でないなら、それでも死の時の近くに。
Quid tunc Verbum illis, nisi quam vox obscura et aenignatica ex tripode in antro emissa; その時、彼らに〔とって〕みことばとは何か、暗い(あいまいな)、なぞの言葉以外でないなら、洞穴の中の三脚の釜☆から出てくる。
☆三脚の釜:こうしたものが古代デルポイで神託が与えられるとき用いられた。『真のキリスト教』17:4参照。
aut sicut responsum non intellectum ex oraculo idoli? または偶像の託宣からの理解されない(意味のない)答えのようでない?
Verbo, si removes paenitentiam, hoc est, separas vitam a religione, quid homo tunc aliud quam malum ex igne infernali lucens, seu prester volans in ecclesia? 一言でいえば、もし、あなたが悔い改めを取り除くなら、すなわち、宗教から生活を分離する、その時、人間は何か? 地獄の火から輝く悪以外の何らかのもの、すなわち飛びかける火蛇。
nam absque paenitentia est homo in malo, et malum est infernum. なぜなら、悔い改めなしに人間は悪の中にいるから、また悪は地獄である。
(3) 訳文
340. (iv.) 「直接の慈悲からの瞬間の救いは、教会の中で飛びかける火蛇であること」
飛びかける火蛇によって地獄の火から輝く悪が意味され、同様のものが「イザヤ書」の「飛びかける火蛇」によって意味される―
「あなたは喜ぶな、全ペリシテよ、あなたを打っている杖が折られたこと。なぜなら、蛇の根からバジリスクが出て、その果実は飛びかける火蛇であるから」(14:29)。
このような悪が、直接の慈悲からの瞬間の救いが信じられる時、教会の中を飛ぶ。なぜなら、それによって、
(1.) 宗教が破壊される。
(2.) 油断が引き起こされる。
(3.) 断罪が主に帰せられる。
[2.] 第一について:「それによって宗教が破壊されること」
宗教の二つの本質的と同時に普遍的なものに、神の承認と悔い改めがある。
これら二つのものは、どんな生き方をしても慈悲だけから救われることを信じる者にむなしい、なぜなら、多くのもののうち、「私に哀れみを示せ、神よ」と言うこと以外に何が必要か? 宗教のものである残りのすべてのものについて、暗黒の中にいる、それどころか暗黒を愛する。
教会の最初の本質的なものである神の承認について、「何が神か? だれが彼を見るのか?」以外に何も考えない。もし、存在することと一つであることが言われるなら、一つである、と言う。もし、三つであることが言われるなら、そうであるが、しかし三つは一つと呼ばれなければならない、とも言う。これが彼らのもとの神の承認である。
[3.] 教会のもう一つの本質的なものである悔い改めについて、何も考えず、したがって、何らかの罪についても、またついに何らかの罪があることも知らない。またその時、律法は断罪しないこと、「キリスト教徒はそのくびきの下にいないので、もし、あなたが、〝御子のゆえに、私に哀れみを示せ、神よ〟と言いさえすれば、あなたは救われる」ことを快楽とともに聞き、吸収する。これが彼らのもとの生活の悔い改めである。
しかし、悔い改めを取り除け、または同じことであるが、宗教から生活を分離せよ、「私に哀れみを示せ」の声以外でないなら何が残るのか? ここから、それらの言葉によって救いが瞬間のもの、またもし前でないなら、それでも死の時の近くのものであることしか言うこともできなかった。その時、彼らにとって、みことばとは、洞穴の中の三脚の釜から出てくる、あいまいな、なぞの言葉でないなら、または偶像の託宣からの理解されない答えのようなものでないなら、何なのか? 一言でいえば、もし、あなたが悔い改めを取り除く、すなわち、宗教から生活を分離するなら、その時、人間は地獄の火から輝く悪、すなわち、飛びかける火蛇以外の何なのか? なぜなら、悔い改めなしに人間は悪の中に、また悪は地獄であるので、地獄の中にいるから。