原典講読「神の摂理』 338(~[3])

 

(1) 原文


338.  (iii.) Quod momentanea salvatio ex immediata misericordia non dabilis sit. In antecedentibus ostensum est quod operatio Divinae Providentiae ad salvandum hominem, inchoet ab ejus nativitate, et perstet usque ad finem vitae ejus, et postea in aeternum; tum quod operatio illa continue fiat per media ex pura misericordia. Ex his sequitur, quod non detur momentanea salvatio, nec immediata misericordia. Sed quia multi, qui de rebus Ecclesiae seu religionis non aliquid cogitant ex intellectu, credunt quod ex immediata misericordia salventur, et inde quod salvatio sit momentanea, et tamen hoc contra veritatem est, et insuper est fides damnosa, interest ut expendatur in suo ordine. (1.) Quod fides de momentanea salvatione ex immediata misericordia capta sit ex statu naturali hominis. (2.) Quod haec fides sit ex ignorantia status spiritualis, qui prorsus diversus est a statu naturali. (3.) Quod doctrinae omnium ecclesiarum in Christiano orbe, interius spectatae, sint contra momentaneam salvationem ex immediata misericordia; sed usque quod externi ecclesiae homines illam stabiliant. [2.] Primum: Quod fides de momentanea salvatione ex immediata misericordia, capta sit ex statu naturali hominis. Naturalis homo ex suo statu non aliter scit quam quod gaudium caeleste sit sicut gaudium mundanum, ac quod similiter influat et recipiatur; pro exemplo, quod sit sicut qui pauper est, dives fit, et sic qui e tristi statu egestatis in felicem statum opulentiae venit; vel sicut qui vilis est, et fit honoratus, et sic e contemptu in gloriam venit; aut sicut qui e domo luctus in gaudium nuptiarum venit. Quia hi status possunt intra diem mutari, et non alia idea est de statu hominis post mortem, patet unde est, quod credatur salvatio momentanea ex immediata misericordia. [3.] In mundo etiam possunt plures in uno consortio et in una societate civili esse et simul laetari, et tamen omnes differre animis; hoc fit in statu naturali. Causa est, quia externum unius hominis potest accommodari externo alterius, utcunque interna dissimilia sunt. Ex hoc statu naturali etiam concluditur, quod salvatio sit modo admissio ad angelos in caelum, et quod admissio sit ex immediata misericordia: quare etiam creditur, quod malis aeque possit dari caelum quam bonis, et quod tunc consociatio sit similis quae in mundo, cum differentia quod illa sit plena gaudio. [4.] Secundum: Sed quod haec fides sit ex ignorantia status spiritualis, qui prorsus diversus est a statu naturali. De statu spirituali, qui est status hominis post mortem, supra multis in locis actum est et ostensum, quod unusquisque sit suus amor, et quod nemo possit vivere cum aliis quam cum illis qui in simili amore sunt, et quod si ad alios venit, non respirare possit suam vitam. Inde est, quod quisque post mortem veniat in societatem suorum, qui sunt qui in simili amore sunt, et quod hos cognoscat sicut affines et sicut amicos; et quod mirum est, cum illos convenit et videt, est sicut illos ab infantia cognovisset; est affinitas et amicitia spiritualis, quae hoc facit. Immo plus, non potest aliquis in societate habitare in alia domo quam in sua, cuivis in societate sua domus est, quam invenit sibi paratam, ut primum societatem intrat. In consortiis potest esse cum aliis extra suam domum, sed usque non alibi quam in sua morari. Et quod adhuc plus est, non potest aliquis in alterius conclavi sedere quam in suo loco; si in alio fit sicut impos mentis et mutus; et quod mirabile est, quisque dum intrat conclave, scit suum locum; similiter fit in templis; et quoque in coetibus quando congregati sunt. [5.] Ex his patet, quod status spiritualis sit prorsus diversus a statu naturali, ac talis ut aliquis non possit alibi esse quam ubi regnans ejus amor est; ibi enim est jucundum vitae ejus, et quisque vult in suae vitae jucundo esse; et spiritus hominis non potest alibi, quia id facit vitam ejus, immo ipsam respirationem, ut et pulsum cordis ejus. Aliter in mundo naturali: in hoc externum hominis ab infantia edoctum est jucunda alia simulare facie, loquela et gestu, quam illa quae sunt interni ejus; quare ex statu hominis in mundo naturali non potest concludi ad statum ejus post mortem; nam status cujusvis post mortem est spiritualis, qui est, quod non possit alibi esse, quam in jucundo sui amoris, quod sibi in mundo naturali per vitam comparavit. [6.] Ex his manifeste constare potest, quod nemo possit immitti in jucundum caeli, quod communi voce vocatur gaudium caeleste, qui in jucundo inferni est, seu quod idem, in jucundum boni qui in jucundo mali est: quod adhuc clarius potest concludi ex eo, quod nemini post mortem negetur ascendere in caelum, monstratur ei via, datur copia, et intromittitur; sed dum in caelum venit, et aspiratu jucundum ejus attrahit, incipit angi pectore, et torqueri corde, ac sentire deliquium, in quo se contorquet sicut anguis admotus igni, et cum aversa facie e caelo, et conversa ad infernum, praeceps aufugit, nec quiescit quam in societate amoris sui. Inde constare potest, quod in caelum venire non sit alicui ex immediata misericordia; proinde quod non solum sit admitti, ut multi in mundo autumant; tum quod nec sit momentanea salvatio, nam haec ponit immediatam misericordiam. [7.] Fuerunt quidam qui in mundo momentaneam salvationem ex immediata misericordia crediderunt; et dum spiritus facti voluerunt ut jucundum illorum infernale seu jucundum mali, ex Divina Omnipotentia et simul ex Divina Misericordia transmutaretur in jucundum caeleste seu jucundum boni, et quia ita cupiverunt, etiam permissum est ut ab angelis fieret, qui tunc removerunt jucundum illorum infernale: sed illi tunc, quia id erat jucundum amoris vitae eorum, proinde vita eorum, jacuerunt sicut mortui, absque omni sensu et omni motu; nec possibile fuit insufflare aliam vitam quam suam; quia omnia mentis et corporis eorum, quae retro versa erant, non potuerunt retorqueri in contrarium: quare resuscitati sunt per immissionem jucundi amoris vitae eorum. Post id dixerunt, quod in illo statu interius senserint dirum et quoddam horrendum, quod non voluerunt propalare. Quare in Caelo dicitur, quod facilius sit convertere bubonem in turturem, et serpentem in agnum, quam aliquem spiritum infernalem in angelum caeli. [8.] Tertium: Quod doctrinae ecclesiarum in Christiano orbe, interius spectatae, sint contra momentaneam salvationem ex immediata misericordia: sed usque quod externi ecclesiae homines illam stabiliant. Doctrinae omnium ecclesiarum interius spectatae docent vitam. Cujusnam ecclesiae doctrina est, quae non docet, quod homo se exploraturus sit, visurus et agniturus sua peccata; confessurus illa, paenitentiam acturus, et dein victurus vitam novam? Quis absque hoc monito et praecepto admittitur ad Sanctam Communionem? Inquire et confirmaberis. Cujus ecclesiae doctrina est, quae non fundatur super praeceptis decalogi? Ac praecepta decalogi sunt praecepta vitae. Quis homo ecclesiae, in quo aliquid ecclesiae est, qui non agnoscit, cum audit, quod salvetur qui bene vivit, et condemnetur qui male? Quare in Fide symbolica Athanasiana, quae etiam est Doctrina in toto Christiano orbe recepta, haec dicuntur:


“Quod Dominus venturus sit ad judicandum vivos et mortuos; et tunc illi qui bona fecerunt, intrabunt in vitam aeternam, et qui mala fecerunt, in ignem aeternum.”


 


[9.] Ex quibus patet, quod doctrinae omnium ecclesiarum interius spectatae doceant vitam; et quia docent vitam, doceant quod salvatio sit secundum vitam; ac vita hominis non momento inspiratur, sed formatur successive, et reformatur sicut homo fugit mala ut peccata; proinde sicut novit quid peccatum, ac cognoscit et agnoscit id, et sicut non vult illud, et inde desistit ab illo; et sicut novit etiam illa media, quae se referunt ad cognitionem Dei. Per haec et illa formatur et reformatur vita hominis, quae non uno memento possunt infundi; removendum enim est malum hereditarium, quod in se est infernale, et loco ejus implantandum est bonum, quod in se erit caeleste. Homo ex malo suo hereditario comparari potest buboni quoad intellectum, et serpenti quoad voluntatem; et homo reformatus potest comparari columbae quoad intellectum, et ovi quoad voluntatem: quare momentanea reformatio et inde salvatio foret comparative sicut momentanea conversio bubonis in columbam, ac serpentis in ovem. Quis non videt, qui scit aliquid de vita hominis, quod hoc non detur, nisi bubonis et serpentis natura auferatur, et columbae et ovis natura implantetur? [10.] Notum etiam est, quod omnis intelligens possit intelligentior fieri, et omnis sapiens sapientior, et quod intelligentia et sapientia apud hominem possit crescere, et apud quosdam crescat, ab infantia usque ad finem vitae ejus, et quod homo sic continue perficiatur. Quid non plus intelligentia et sapientia spiritualis? Haec per duos gradus supra intelligentiam et sapientiam naturalem ascendit, et cum ascendit, fit angelica, quae est ineffabilis. Quod haec apud angelos crescat in aeternum, supra dictum est. Quis non comprehendere potest, si vult, quod impossibile sit, quod id, quod perficitur in aeternum, sit perfectum in instanti?


 


(2) 直訳


(iii.) Quod momentanea salvatio ex immediata misericordia non dabilis sit.― (iii.) 直接の慈悲からの瞬間の救いは、ありえないこと―


In antecedentibus ostensum est quod operatio Divinae Providentiae ad salvandum hominem, inchoet ab ejus nativitate, et perstet usque ad finem vitae ejus, et postea in aeternum; 先行するものの中で示されている、人間の救いのための神的摂理の働きは、彼の出生から始まること、また彼のいのち(生涯)の終わりまで続く、またその後、永遠に。


tum quod operatio illa continue fiat per media ex pura misericordia. なおまた、その働きは純粋な慈悲から手段によって絶えず生じること。


Ex his sequitur, quod non detur momentanea salvatio, nec immediata misericordia. これらから~ということになる、瞬間の救いは存在しないこと、直接の慈悲も。


Sed quia multi, qui de rebus Ecclesiae seu religionis non aliquid cogitant ex intellectu, credunt quod ex immediata misericordia salventur, et inde quod salvatio sit momentanea, et tamen hoc contra veritatem est, et insuper est fides damnosa, interest ut expendatur in suo ordine. しかし、多くの者は、教会または宗教の事柄について何らかのものを理解力から考えない者、直接の慈悲から救われることを信じるので、またここから救いが瞬間のものであること、またそれでもこのことは真理に反していること、また加えて有害な信仰である、その順序の中で考慮されることが重要である。


(1.) Quod fides de momentanea salvatione ex immediata misericordia capta sit ex statu naturali hominis.  (1.) 直接の慈悲からの瞬間の救いについての信仰は人間の自然的な状態から得られて(把握されて)いること。


(2.) Quod haec fides sit ex ignorantia status spiritualis, qui prorsus diversus est a statu naturali. (2.) この信仰は霊的な状態の無知からであること、それは自然的な状態から完全に異なっている。


(3.) Quod doctrinae omnium ecclesiarum in Christiano orbe, interius spectatae, sint contra momentaneam salvationem ex immediata misericordia; (3.) キリスト教世界の中のすべての教会の教えは、内部で見られた、直接の慈悲からの瞬間の救いに反していること。


sed usque quod externi ecclesiae homines illam stabiliant. しかし、それでも、教会の外なる人間はそれらを確かなものにしていること。


[2.] Primum: [2.] 第一:


Quod fides de momentanea salvatione ex immediata misericordia, capta sit ex statu naturali hominis. 直接の慈悲からの瞬間の救いについての信仰は人間の自然的な状態から得られて(把握されて)いること。


Naturalis homo ex suo statu non aliter scit quam quod gaudium caeleste sit sicut gaudium mundanum, ac quod similiter influat et recipiatur; 自然的な人間は自分の状態から異なって知らない、天界の楽しさは世の楽しさのようであること以外に、そして同様に流入し、受けいられること。


pro exemplo, quod sit sicut qui pauper est, dives fit, et sic qui e tristi statu egestatis in felicem statum opulentiae venit; 例として、貧しい者が、富んだ者になったよう〔なもの〕であること、またこのように貧困の悲しい(惨めな)状態から裕福な幸福の状態の中にやって来る者。


vel sicut qui vilis est, et fit honoratus, et sic e contemptu in gloriam venit; あるいは、卑しい者が、称賛される〔者に〕なる、またこのように軽蔑から栄光(名声)の中にやって来る。


aut sicut qui e domo luctus in gaudium nuptiarum venit. または(あるいは)、嘆きの家から婚礼の楽しみの〔家に〕やって来るような。


Quia hi status possunt intra diem mutari, et non alia idea est de statu hominis post mortem, patet unde est, quod credatur salvatio momentanea ex immediata misericordia. これらの状態は一日の内に変えられることができるので、また死後の人間の状態について他の概念がない、どこからであるか明らかである、直接の慈悲から瞬間の救いが信じられること。


[3.] In mundo etiam possunt plures in uno consortio et in una societate civili esse et simul laetari, et tamen omnes differre animis; [3.] 世でもまた多くの者が一つの交わりの中に、また市民の一つの社会の中にいること、また一緒に喜ぶことができる、またそれでもなお、すべての者は心で(アニムスで、気質で)なることが〔できる〕。


hoc fit in statu naturali. このことは〔人間の〕自然的な状態の中で生じる


Causa est, quia externum unius hominis potest accommodari externo alterius, utcunque interna dissimilia sunt. 理由である、一人の人間の外なるものは他の者の外なるものに合わせられることができるからである、どれほど内なるものが似ていなくても。


Ex hoc statu naturali etiam concluditur, quod salvatio sit modo admissio ad angelos in caelum, et quod admissio sit ex immediata misericordia: さらにまたこの自然的な状態から結論される、救いは単に天界の中の天使たち(のところ)に入るのを許されること、また入るのを許されることが直接の慈悲からであること。


quare etiam creditur, quod malis aeque possit dari caelum quam bonis, et quod tunc consociatio sit similis quae in mundo, cum differentia quod illa sit plena gaudio. それゆえ、さらにまた信じられる、悪い者も善い者と等しく天界を与えられることができること、また同様の交わり(仲間づきあい)があること、それは世の中〔と〕、相違とともに、それらが楽しさに満ちていること。


 


(3) 訳文


338. (iii.) 「直接の慈悲からの瞬間の救いは、ありえないこと」


 先行するものの中で、人間の救いのための神的摂理の働きは、彼の出生から始まり、彼の生涯の終わりまで、またその後、永遠に続くこと、なおまた、その働きは純粋な慈悲から手段によって絶えず生じることが示されている。これらから、瞬間の救いは、直接の慈悲も存在しないことがいえる。


しかし、教会または宗教の事柄について何らかのものを理解力から考えない多くの者は、直接の慈悲から救われ、またここから救いが瞬間のものであると信じ、またそれでもこのことは真理に反し、また加えて有害な信仰であるので、次の順序の中で考慮されることが重要である。


 


  (1.) 直接の慈悲からの瞬間の救いについての信仰は人間の自然的な状態から把握されていること。


 (2.) この信仰は、自然的な状態から完全に異なっている霊的な状態〔について〕の無知からであること。


 (3.) キリスト教世界の中のすべての教会の内部で見られる教えは、直接の慈悲からの瞬間の救いに反している、しかし、それでも、教会の外なる人間はそれらを確かなものにしていること。


 


[2.] 第一:「直接の慈悲からの瞬間の救いについての信仰は人間の自然的な状態から把握されていること」


 自然的な人間は自分の状態から、天界の楽しさは世の楽しさのようであり、そして同しように流入し、受けいられるとしか知らない。


 例として、貧しい者が富んだ者になったようなもの、またこのように貧困の惨めな状態から裕福な幸福の状態の中にやって来るようなもの、あるいは、卑しい者が、称賛される者になる、またこのように軽蔑から名声の中にやって来るようなもの、または、嘆きの家から婚礼の楽しみの家にやって来るようなものである。これらの状態は一日の内に変えられることができ、また死後の人間の状態について他に概念がないので、直接の慈悲から瞬間の救いが信じられることがどこからであるか明らかである。


[3.] 世でもまた多くの者が、市民の一つの交わりの中に、また一つの社会の中にいて一緒に喜び、またそれでもなお、すべての者は心でなることができる。このことは〔人間の〕自然的な状態の中で生じる。その理由は、ある人間がその外なるものを他の者の外なるものと、どれほど内なるものが似ていなくても、合わせられることである。さらにまたこの自然的な状態から、救いは単に天界の中の天使たちのところに入るのを許されること、また入るのを許されることは直接の慈悲からであることが結論される。それゆえまた、悪い者も善い者と等しく天界を、世の中でと同様の仲間づきあいが、それらが楽しさに満ちているという相違とともに与えられることができる、と信じられている。

コメントを残す