(1) 原文
321. Sed haec in proposito ordine explicentur. Primum: Quod qui confirmat apud se apparentiam, quod sapientia et prudentia sint ab homine et in homine ut ejus, non videre possit aliter, quam quod alioqui non foret homo, sed vel bestia, vel sculptile; cum tamen contrarium est. Ex lege Divinae Providentiae est, ut homo cogitet sicut a se, utque prudenter agat sicut a se, sed usque ut agnoscat, quod sit a Domino. Inde sequitur quod qui cogitat et prudenter agit sicut a se, et simul agnoscit quod sit a Domino, ille sit homo; non autem ille, qui confirmat apud se, quod omne quod cogitat et quod agit, sit ex se; tum nec ille, qui quia scit quod sapientia et prudentia a Deo sunt, usque exspectat influxum. Hic enim fit sicut sculptile, et ille sicut bestia. Quod ille qui exspectat influxum sit sicut sculptile, patet; oportet enim ut is stet vel sedeat immotus, manibus remissis, oculis vel clausis vel apertis absque nictu, non cogitando nec animando. Quid tunc vitae illi est? [2.] Quod ille qui credit quod omnia quae cogitat et agit, sint ex se, non dissimilis bestiae sit, etiam patet; nam cogitat solum ex mente naturali, quae homini communis est cum bestiis, et non ex mente rationali spirituali, quae est mens vere humana; haec enim mens agnoscit, quod solus Deus cogitet ex se, et quod homo ex Deo: quare etiam talis non scit discrimen inter hominem et bestiam aliud quam quod homo loquatur et bestia sonet; et credit quod uterque moriatur similiter. [3.] De illis qui expectant influxum adhuc aliquid dicetur. Illi non recipiunt aliquem, nisi quam pauci qui ex corde desiderant illum, hi quandoque recipiunt aliquod responsum per vivam perceptionem in cogitatione, vel per tacitam loquelam in illo, et raro per manifestam; et tunc hoc, ut cogitent et agant sicut volunt et sicut possunt, et quod qui sapienter agit sapiens sit, et qui stulte agit stultus sit; et nusquam instruuntur quid credituri et quid facturi sint; et hoc ex causa, ne rationale et liberum humanum pereat; quod est, ut quisque ex libero secundum rationem agat, cum omni apparentia sicut ex se. Illi qui per influxum instruuntur quid credituri aut quid facturi sint, non instruuntur a Domino, nec ab aliquo angelo caeli, sed a quodam spiritu Enthusiastico, Quaqueriano, vel Moraviano, et seducuntur. Omnis influxus a Domino fit per illustrationem intellectus, et per affectionem veri, et per hanc in illam. [4.] Secundum: Quod credere et cogitare sicut veritas est, quod omne bonum et verum sit a Domino, ac omne malum et falsum ab inferno, appareat sicut impossibile; cum tamen id est vere humanum et inde angelicum.― Credere et cogitare quod omne bonum et verum sit a Deo, apparet possibile, modo non aliquid ultra dicatur; causa est, quia est secundum fidem theologicam, contra quam non licet cogitare. At credere et cogitare quod omne malum et falsum sit ex inferno, apparet impossibile, quia sic etiam crederetur, quod homo nihil posset cogitare. Sed usque cogitat homo sicut ex se, tametsi ex inferno; quia Dominus dat cuivis, quod cogitatio, undecunque sit, appareat in illo sicut sua; alioqui homo non viveret homo, nec posset educi ex inferno, ac introduci in caelum, hoc est, reformari, ut multis supra ostensum est. [5.] Quare etiam Dominus dat homini scire et inde cogitare quod in inferno sit si in malo, et quod ex inferno cogitet si ex malo et quoque dat cogitare media, quomodo possit ab inferno exire, et non cogitare ex illo, sed venire in caelum et ibi cogitare ex Domino; et quoque dat homini liberum electionis. Ex quibus videri potest, quod homo possit cogitare malum et falsum sicut ex se, et quoque cogitare quod id et illud sit malum et falsum; proinde quod sit modo apparentia quod a se, sine qua homo non foret homo. Ipsum humanum et inde angelicum est cogitare ex veritate; et hoc veritas est, quod homo non cogitet ex se, sed quod ei detur a Domino cogitare, in omni apparentia ut ex se. [6.] Tertium: Quod ita credere et cogitare sit impossibile illis qui non agnoscunt Divinum Domini, et qui non agnoscunt mala esse peccata; et quod possibile sit illis qui duo illa agnoscunt.― Quod id impossibile sit illis qui non agnoscunt Divinum Domini, est quia solus Dominus dat homini cogitare et velle; et qui non agnoscunt Divinum Domini, illi sejuncti ab Ipso credunt quod cogitent a se. Quod impossibile etiam sit illis qui non agnoscunt mala esse peccata, est quia hi cogitant ex inferno, et quisque ibi putat quod a se cogitet. Quod autem possibile sit illis qui duo illa agnoscunt, constare potest ex illis quae supra (n. 288-294) in copia allata sunt. [7.] Quartum: Quod qui in duabus illis agnitionibus sunt, solum reflectant super mala apud se, ac illa ad infernum, unde sunt, rejiciant, quantum illa ut peccata fugiunt et aversantur.― Quis non scit, vel scire potest, quod malum sit ab inferno, et quod bonum e caelo? Et quis non inde scire potest, quod quantum homo fugit et aversatur malum, tantum fugiat et aversetur infernum? Et quis inde non scire potest, quod, quantum quis malum fugit et aversatur, tantum velit et amet bonum; proinde quod tantum a Domino ab inferno eximatur, et ad caelum ducatur? Haec omnis rationalis homo, modo scit quod infernum et caelum sint, et quod malum sit a sua origine et bonum a sua, videre potest. Nunc si homo reflectit super mala apud se, (quod idem est cum explorare se,) et fugit illa, tunc evolvit se ab inferno, et hoc rejicit ad tergum; ac immittit se in caelum, et ibi Dominum spectat a facie. Dicitur quod homo hoc faciat, sed facit id sicut a se, tunc ex Domino. Cum homo agnoscit hoc verum ex bono corde et ex pia fide, tunc latet id intus in omni quod postea sicut ex se cogitat et facit; quemadmodum prolificum in semine, quod intus comitatur usque ad novum semen; et quemadmodum volupe in appetitu cibi, quem semel agnovit sibi salutiferum esse; verbo, est sicut cor et anima in omni quod cogitat et facit. [8.] Quintum: Quod sic Divina Providentia non appropriet alicui malum nec alicui bonum, sed quod propria prudentia appropriet utrumque.― Hoc consequitur ex omnibus quae nunc dicta sunt. Finis Divinae Providentiae est bonum; hoc itaque in omni operatione intendit. Quare non appropriat alicui bonum, nam sic illud fieret meritorium; nec appropriat alicui malum, nam sic illum reum mali faceret. Utrumque tamen facit homo ex proprio, quia hoc non est nisi quam malum; proprium voluntatis ejus est amor sui, ac proprium intellectus ejus est fastus propriae intelligentiae; et ex hoc est propria prudentia.
(2) 直訳
Sed haec in proposito ordine explicentur. しかし、これらのことは示された順序の中で説明される。
Primum: 第一:
Quod qui confirmat apud se apparentiam, quod sapientia et prudentia sint ab homine et in homine ut ejus, non videre possit aliter, quam quod alioqui non foret homo, sed vel bestia, vel sculptile; 自分自身のもとに外観を確信する者は、知恵と思慮は人間から存在すること、またここから彼らの中に彼の〔もの〕のように、異なって見ることができない、そうでなければ人間でなかったこと以外に、しかしあるいは獣、あるいは彫像。
cum tamen contrarium est. そのとき、それでもなお正反対(逆)である。
Ex lege Divinae Providentiae est, ut homo cogitet sicut a se, utque prudenter agat sicut a se, sed usque ut agnoscat, quod sit a Domino. 神的な摂理の法則からである、人間が自分自身からのように考えるように、また自分自身からのように慎重に行動するように、しかし、それでも認めように、主からであること。
Inde sequitur quod qui cogitat et prudenter agit sicut a se, et simul agnoscit quod sit a Domino, ille sit homo; ここから~ということになる、自分自身からのように考え、慎重に行動する者は、また同時に主からであることを認める、彼は人間であること。
non autem ille, qui confirmat apud se, quod omne quod cogitat et quod agit, sit ex se; けれども、彼は〔人間では〕ない、自分自身のもとに確信する者、考えることと行動することのすべてものは、自分自身からである。
tum nec ille, qui quia scit quod sapientia et prudentia a Deo sunt, usque exspectat influxum. なおまた彼も〔人間では〕ない、その者は知恵と思慮は神からであることを知っているので、それでも流入を待つ。
Hic enim fit sicut sculptile, et ille sicut bestia. というのは、この者〔後者〕は彫像のようになるから、またその者〔前者〕は獣のように。
Quod ille qui exspectat influxum sit sicut sculptile, patet; 彼らが、流入を待つ者、彫像のようであることは、明らかである。
oportet enim ut is stet vel sedeat immotus, manibus remissis, oculis vel clausis vel apertis absque nictu, non cogitando nec animando. というのは、~するのが当然である(~すべきである)から、彼は動かないで立つかあるいは座るように、手でゆるめて、目であるいは閉ざすかあるいは開いて、まばたきなしに、考えないで、呼吸もしないで。
Quid tunc vitae illi est? 何が、その時、彼にいのちであるか?
[2.] Quod ille qui credit quod omnia quae cogitat et agit, sint ex se, non dissimilis bestiae sit, etiam patet; [2.] 彼が、信じる者、すべてのもの、それを考え、行なう、自分自身からであることを、獣と同じでないでない、さらにまた明らかである。
nam cogitat solum ex mente naturali, quae homini communis est cum bestiis, et non ex mente rationali spirituali, quae est mens vere humana; なぜなら、自然的な心だけから考えるから、それは人間に共通である、獣と、また霊的な理性的な心からではない、それは真に人間的な心である。
haec enim mens agnoscit, quod solus Deus cogitet ex se, et quod homo ex Deo: というのは、この心は認めるから、神だけがそれ自体から考えること、また人間は神から〔考える〕こと。
quare etiam talis non scit discrimen inter hominem et bestiam aliud quam quod homo loquatur et bestia sonet; それゆえ、さらにまたこのような者は人間と獣の間の違いを知らないから、人間が話し、また獣が音を出すこと以外に何らかのもの。
et credit quod uterque moriatur similiter. また、両方のものが同様に死ぬことを信じる。
[3.] De illis qui expectant influxum adhuc aliquid dicetur. [3.] 彼らについて、流入を待つ者、さらに何らかのことが言われる。
Illi non recipiunt aliquem, nisi quam pauci qui ex corde desiderant illum, hi quandoque recipiunt aliquod responsum per vivam perceptionem in cogitatione, vel per tacitam loquelam in illo, et raro per manifestam; 彼らは何らかのものを受けない、わずかな者以外でないなら、心からそれ〔流入〕を望む者、この者は時々、何らかの応答を受ける、思考の中の思考の道を通って、あるいはその中の無言の話しを通して、またまれに明瞭な〔話しを通して〕。
et tunc hoc, ut cogitent et agant sicut volunt et sicut possunt, et quod qui sapienter agit sapiens sit, et qui stulte agit stultus sit; またその時、このことは考え、また行なうように、欲するようにまたできるように、またそのことは、賢明に行なう者は賢明である、また愚かに行なう者は愚かである☆。
☆ これでは意味が通じませんね。「~ことである(意味する)」と言った言葉を補えばよいでしょう。すなわち、「(あることを)欲し、できる、と考え、行なう」ということは「賢明な者は賢明に、愚かな者は愚かに行なう」ということである(意味する)、ということです。
et nusquam instruuntur quid credituri et quid facturi sint; また決して教えられない、何が信じられ、また何が行なわなければならないか。
et hoc ex causa, ne rationale et liberum humanum pereat; またこのことは理由から、人間の理性や自由が滅びないように。
quod est, ut quisque ex libero secundum rationem agat, cum omni apparentia sicut ex se. そのことである、それぞれの者が理性にしたがって自由から行動するように、すべての外観が自分自身からのようであるとき。
Illi qui per influxum instruuntur quid credituri aut quid facturi sint, non instruuntur a Domino, nec ab aliquo angelo caeli, sed a quodam spiritu Enthusiastico, Quaqueriano, vel Moraviano, et seducuntur. 彼らは、流入によって教えられる者、何が信じられ、または何が行なわれるめにか、主から教えられない、天界のある天使からも、しかし、ある霊から、狂信的な、クエーカー教徒の、あるいはモラヴィア教徒の、また迷わされる。
Omnis influxus a Domino fit per illustrationem intellectus, et per affectionem veri, et per hanc in illam. 主からのすべての流入は、理解力の照らしによって生じる(行なわれる)、また真理への情愛によって、またこれ〔後者〕によってそれ〔前者〕の中へ。
(3) 訳文
321. しかし、これらのことは示された順序で説明される。
第一:「知恵と思慮が人間から存在し、またここから彼らの中に自分のものであるとの外観を自分自身のもとに確信する者は、そうでなければ〔人間は〕人間ではなく、あるいは獣、あるいは彫像〔である〕としか見ることができないこと。そのとき、それでも正反対である」
神的な摂理の法則から、人間は自分自身からのように考え、また自分自身からのように慎重に行動するように、しかし、それでも主からであること認めようになっている。
ここから、自分自身からのように考え、慎重に行動し、また同時に主からであることを認めるする者は人間であること、けれども、考え、行動するすべてものは、自分自身からであると自分自身のもとに確信する者は人間ではないことになる。なおまた知恵と思慮は神からであることを知っていても、それでも流入を待つ者もまた人間ではない。というのは、後者は彫像のように、また前者は獣のようになるから。
彼らが、流入を待つ者が彫像のようであることは明らかである。というのは、当然、彼は動かないで立つかあるいは座り、手をゆるめ、まばたきもしないで目を閉ざすかあるいは開き、考えも、呼吸もしないからである〔別訳:このことが当然である〕。その時、彼に何のいのちあるのか?
[2.] 考え、行なう、すべてのものは自分自身からである、と信じる者が獣と異ならないこともまた明らかである。なぜなら、獣と人間に共通である自然的な心だけから考え、真に人間的な心である霊的で理性的な心から考えないからである。というのは、この心は、神だけがそれ自体から考え、また人間は神から考えることを認めるから。それゆえ、さらにまたこのような者は、人間が話し、獣が音を出すこと以外に人間と獣の間の何らか違いを知らないから。また、両方のものが同様に死ぬと信じている。
[3.] 流入を待つ者について、さらにいくらかのことを述べておこう。
心からその流入を望む、わずかな者以外でないなら、何らかのものを受けない。、この者は時々、思考の中の思考の道を通って、あるいはその中の無言の、またまれに明瞭な話しを通して、何らかの応答を受ける。またその時、このことは欲するように、またできるように考え、また行なうことであって、そのことは、賢明な者は賢明に行ない、愚か者は愚かに行なうことでもある。また、何が信じられ、また何が行なわなければならないか、決して教えられない。またこのことは、人間の理性や自由が滅びないようにとの理由からである。そのことは、すべての外観が自分自身からのようであるとき、それぞれの者が理性にしたがって自由から行動することである。何を信じ、または何が行なわけばならないか、主からも、天界のある天使からも教えられない者は、しかし、ある狂信的な者の、クエーカー教徒の、あるいはモラヴィア教徒の霊からの流入によって教えられる者であり、迷わされる。
主からのすべての流入は、理解力の照らしによって、また真理への情愛によって、また後者によって前者の中へ生じるものである。