(1) 原文
327. (iii.) Quod ipse homo in culpa sit, si non salvatur.― Hoc verum modo auditum ab omni rationali homine agnoscitur, quod a bono non possit profluere malum, nec a malo bonum, quia opposita sunt; consequenter, quod a bono non profluat nisi quam bonum, et a malo non nisi quam malum. Cum hoc verum agnoscitur, etiam agnoscitur hoc, quod bonum verti possit in malum, non a bono sed a malo recipiente; omnis enim forma vertit influum in suum quale (videatur supra, n. 292). Nunc quia Dominus est Bonum in ipsa sua essentia, seu ipsum Bonum, patet quod a Domino non profluere possit malum, nec ab Ipso produci, sed quod possit verti in malum a subjecto recipiente, cujus forma est forma mali. Tale subjectum est homo quoad proprium suum. Hoc continue recipit bonum a Domino, et continue vertit illud in quale formae suae, quae est forma mali. Inde sequitur, quod homo sit in culpa, si non salvatur. Est quidem malum ab inferno, sed quia id inde recipit ut suum, et per id appropriat sibi illud, ideo simile est, sive dicatur quod malum sit ab homine, sive dicatur quod malum sit ab inferno. Sed unde est appropriatio mali, usque tandem ut religio pereat, dicetur in hac serie:― ( 1.) Quod omnis religio successu temporis decrescat et consummetur. (2.) Quod omnis religio decrescat et consummetur per inversionem imaginis Dei apud hominem. (3.) Quod hoc existat ex continuis incrementis mali hereditarii in generationibus. (4.) Quod usque a Domino provideatur, ut quisque salvari possit. (5.) Quod etiam provideatur, ut nova ecclesia loco devastatae prioris succedat.
(2) 直訳
(iii.) Quod ipse homo in culpa sit, si non salvatur.― (iii.) 人間自身が責任(過失)の中にあること、もし救われないなら。
Hoc verum modo auditum ab omni rationali homine agnoscitur, quod a bono non possit profluere malum, nec a malo bonum, quia opposita sunt; この真理はただ聞かれるだけですべての理性的な人間により認められる、善からは悪が流れ出ることができないこと、また悪からも善が、正反対のものであるので。
consequenter, quod a bono non profluat nisi quam bonum, et a malo non nisi quam malum. したがって、善からは善以外でないなら流れ出ない、また悪からは悪以外でないなら〔流れ出〕ない。
Cum hoc verum agnoscitur, etiam agnoscitur hoc, quod bonum verti possit in malum, non a bono sed a malo recipiente; この真理が認められるとき、このこともまた認められる、善が悪に変えられることができるのは、善の〔受け入れ〕によらない、しかし悪の受け入れにより。
omnis enim forma vertit influum in suum quale (videatur supra, n. 292). というのは、すべての形は流れ入るものを自分の性質(の中)へ変えるから(上の292番に見られる)。
Nunc quia Dominus est Bonum in ipsa sua essentia, seu ipsum Bonum, patet quod a Domino non profluere possit malum, nec ab Ipso produci, sed quod possit verti in malum a subjecto recipiente, cujus forma est forma mali. そこで、主は善であるので、ご自分の本質そのものの中で、すなわち、善そのもの、主から悪が流れ出ることができないことが明らかである、またその方により生み出されること、しかし、悪(の中)へ変えられることができること、受け入れる主体により、その形は悪の形である。
Tale subjectum est homo quoad proprium suum. このような主体が人間である、自分のプロプリウムに関して。
Hoc continue recipit bonum a Domino, et continue vertit illud in quale formae suae, quae est forma mali. これは絶えず主から悪を受け入れる、また絶えずそれを自分の形の性質に変える、それは悪の形である。
Inde sequitur, quod homo sit in culpa, si non salvatur. ここから~ということになる、人間が責任(過失)の中にあること、もし救われないなら。
Est quidem malum ab inferno, sed quia id inde recipit ut suum, et per id appropriat sibi illud, ideo simile est, sive dicatur quod malum sit ab homine, sive dicatur quod malum sit ab inferno. 確かに悪は地獄からである、しかし、それをここから自分のものとして受け入れるので、またそのことによってそれを自分自身に専有される、それゆえ、同じである、あるいは悪は人間からであることが言われる、あるいは悪は地獄からであることが言われる。
Sed unde est appropriatio mali, usque tandem ut religio pereat, dicetur in hac serie:― しかし、悪の専有がどこからであるか、それでもついに宗教が滅びるように、この連鎖(系列)の中で言われる。
( 1.) Quod omnis religio successu temporis decrescat et consummetur. (1.) すべての宗教は時間の経過〔とともに〕衰える、また完了される(終わりにされる)こと。
(2.) Quod omnis religio decrescat et consummetur per inversionem imaginis Dei apud hominem. (2.) すべての宗教は衰え、また完了される(終わりにされる)こと、人間のもとで神の映像の反転(倒置)によって。
(3.) Quod hoc existat ex continuis incrementis mali hereditarii in generationibus. (3.) これが存在するようになること世代(子孫)の中で遺伝悪の絶え間ない(継続する)増大から。
(4.) Quod usque a Domino provideatur, ut quisque salvari possit. (4.) それでも主により備えられていること、それぞれの者が救わることができるように。
(5.) Quod etiam provideatur, ut nova ecclesia loco devastatae prioris succedat. (5.) さらにまた備えられていること、新しい教会が前の荒廃したものに代わって続くように。
(3) 訳文
327. (iii.) Quod ipse homo in culpa sit, si non salvatur.― (iii.) 「もし救われないなら、責任は人間自身の中にあること」
正反対のものであるので、善からは悪が、また悪からも善が流れ出ることができない、という真理は、ただ聞かれるだけで、すべての理性的な人間により認められる。したがって、善からは善以外の者、また悪からは悪以外のものは流れ出ない。この真理が認められるとき、善が悪に変えられることができるのは、善の受け入れによらず、しかし悪の受け入れによりこともまた認められる。というのは、すべての形は流れ入るものを自分の性質へ変えるから(前の292番に見られる)。
さて、主はご自分の本質そのものの中で善、すなわち、善そのものであられるので、主から悪が流れ出ること、またその方により生み出されることができないこと、しかし、悪の形である受け入れる主体により悪へ変えられることができることが明らかである。人間のプロプリウム(固有のもの)に関して、このような主体が人間である。これ〔人間のプロプリウム〕は絶えず主から悪を受け入れ、また絶えずそれを悪の形である自分の形の〔もつ〕性質に変える。ここから、もし救われないなら人間に責任がある、といえる。確かに悪は地獄からであるが、しかし、それ〔悪〕をここ〔地獄〕から自分のものとして受け入れるので、またそのことによってそれを自分自身に専有するので、それゆえ、悪は人間からであると言っても、あるいは悪は地獄からであると言っても同じことである
しかし、ついに宗教が滅びるような悪の専有がどこからであるか、次の連鎖の中で述べよう。
(1.) すべての宗教は時間の経過とともに衰え、また完了すること。
(2.) すべての宗教は、人間のもとで神の映像の倒置によって、衰え、また完了すること。
(3.) これは世代の中で遺伝悪が絶え間なく増大することから起こること。
(4.) それでも主により、それぞれの者が救わることができるよう備えられていること。
(5.) さらにまた新しい教会が、前の荒廃したものに代わって続くよう備えられていること。
(1) 原文
328. Sed haec in serie demonstranda sunt. Primum: Quod omnis religio successu temporis decrescat et consummetur.― In hac tellure fuerunt plures ecclesiae, una post alteram; nam ubi datur genus humanum, ibi datur ecclesia; caelum enim, quod est finis creationis, est ex humano genere, ut supra demonstratum est; et non aliquis in caelum venire potest, nisi sit in duobus universalibus ecclesiae, quae sunt agnoscere Deum, et bene vivere, ut mox supra (n. 326), ostensum est. Inde sequitur, quod in hac tellure fuerint ecclesiae ab antiquissimo tempore, usque ad tempus hodiernum. Illae ecclesiae describuntur in Verbo, sed non historice, modo Ecclesia Israelitica et Judaica; ante quam tamen plures fuerunt, et hae solum ibi descriptae sunt per gentium et personarum nomina, et per quaedam de illis. [2.] Antiquissima Ecclesia, quae prima fuit, descripta est per Adamum et Chaivam uxorem ejus. Ecclesia sequens, quae Ecclesia Antiqua vocanda est, descripta est per Noachum et tres ejus filios, ac per posteros ex illis; haec fuit ampla, et extensa per plura regna Asiae,― quae fuerunt terra Canaan cis et trans Jordanem, Syria, Assyria et Chaldaea, Mesopotamia, Aegyptus, Arabia, Tyrus et Sidon: apud hos fuit Verbum vetustum, de quo in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 101-103). Quod illa ecclesia in his regnis fuerit, constat ex variis, quae de illis in propheticis Verbi memorantur. Sed illa ecclesia insigniter mutata est ab Ebero, ex quo orta est ecclesia Hebraea: in hac cultus per sacrificia primum insitutus est. Ex Hebraea Ecclesia nata est Ecclesia Israelitica et Judaica, sed solenniter insituta propter Verbum, quod ibi conscriberetur. [3.] Hae quatuor ecclesiae intelliguntur per statuam visam Nebuchadnezari in somnio, cujus caput erat ex auro puro, pectus et brachia ex argento, venter et femora ex aere, ac crura et pedes ex ferro et argilla (Dan. ii. 32, 33). Nec aliud per saecula aureum, argenteum, cupreum, et ferreum, a scriptoribus antiquis memorata, intelligitur. Quod Ecclesiae Judaicae successerit Ecclesia Christiania, notum est. Quod omnes illae ecclesiae successu temporis decreverint usque ad finem, qui vocatur consummatio, ex Verbo etiam videri potest. [4.] Consummatio Ecclesiae Antiqussimae, quae facta est per esum ex arbore scientiae, per quem significatur fastus propriae intelligentiae, describitur per diluvium. Consummatio Ecclesiae Antiquae describitur per varias devastationes gentium, de quibus in Verbo tam historico quam prophetico, cumprimis per ejectionem gentium e terra Canaane a filiis Israelis. Consummatio Ecclesiae Israeliticae et Judaicae intelligitur per destructionem templi Hierosolymitani, et per abductionem populi Israelitici in perpetuam captivitatem, ac gentis Judaicae in Babyloniam: et demum per alteram templi et simul Hierosolymae destructionem, ac illius gentis dispersionem: quae consummatio praedicitur in multis locis apud prophetas (et apud Danielem, ix. 24-27). Ecclesiae autem Christianae successiva vastatio usque ad finem, describitur a Domino, apud Matthaeum (xxiv.), apud Marcum (xiii.), et apud Lucam (xxi.); ipsa vero ejus consummatio in Apocalypsi. Ex his constare potest, quod ecclesia successu temporis decrescat et consummetur; ita quoque religio. [5.] Secundum: Quod omnis religio decrescat et consummetur per inversionem imaginis Dei apud hominem. Notum est, quod homo creatus sit in imaginis Dei, secundum similitudinem Dei (Genes. i. 26): sed dicetur, quid imago et quid similitudo Dei. Deus solus est Amor et Sapientia; homo creatus est ut sit receptaculum utriusque; ut voluntas ejus sit receptaculum Divini Amoris, ac ut intellectus ejus sit receptaculum Divinae Sapientiae. Quod duo illa a creatione sint apud hominem, et quod illa faciant hominem et quod illa etiam apud unumquemvis formentur in utero, supra ostensum est. Homo itaque imago Dei est, quod sit recipiens Divinae Sapientiae; et similitudo Dei est, quod sit recipiens Divini Amoris; quare receptaculum quod vocatur intellectus, est imago Dei, et receptaculum quod vocatur voluntas, est similitudo Dei. Inde quia homo creatus et formatus est ut sit receptaculum, sequitur, quod creatus et formatus sit, ut voluntas ejus recipiat amorem a Deo, ac ut intellectus ejus recipiat sapientiam a Deo; quae homo etiam recipit, dum agnoscit Deum, et vivit secundum praecepta Ipsius, sed in minori et majori gradu, sicut ex religione scit Deum, et scit praecepta; proinde sicut scit vera, nam vera docent quid Deus et quomodo agnoscendus est, tum quid praecepta et quomodo vivendum secundum illa. [6.] Imago Dei et similitudo Dei non sunt deperditae apud hominem, sed sunt sicut deperditae; manent enim insitae in binis ejus facultatibus, quae vocantur libertas et rationalitas, de quibus supra multis actum est: factae sunt sicut deperditae, cum homo fecit receptaculum Divini Amoris, quod est voluntas ejus, receptaculum amoris sui, ac receptaculum Divinae Sapientiae, quod est intellectus ejus, receptaculum propriae intelligentiae. Per id invertit imaginem et similitudinem Dei, avertit enim illa receptacula a Deo, et convertit illa ad se: inde est, quod illa supra occlusa sint, et infra aperta, seu quod a facie occlusa et a tergo aperta; cum tamen a creatione fuerunt a facie aperta et a tergo occlusa: et cum illa ita inverse aperta et occlusa sunt, tunc receptaculum amoris seu voluntas recipit influxum ex inferno seu a suo proprio, similiter receptaculum sapientiae seu intellectus. Inde in ecclesiis ortus est cultus hominum loco cultus Dei, ac cultus ex doctrinis falsi loco cultus ex doctrinis veri, hic ex propria intelligentia, ille ex amore sui. Ex his patet, quod religio successu temporis decrescat et consummetur per inversionem imaginis Dei apud hominem. [7.] Tertium: Quod hoc existat ex continuis incrementis mali hereditarii in generationibus. Quod malum hereditarium non sit ex Adamo et Chaiva uxore ejus per esum ex arbore scientiae, sed quod successive derivetur et transplantetur a parentibus in proles, et sic ex continuis incrementis ingravescat in generationibus, supra dictum et ostensum est. Cum malum inde ingravescit apud multos, tunc a se dispergit malum in plures; nam in omni malo est libido seducendi, in quibusdam ardens ex ira contra bonum, inde contagium mali. Hoc cum invasit praesules, moderatores et antesignanos in ecclesia, fit religio perversa, ac media sanationis, quae sunt vera, per faisificationes fiunt corrupta. Ex his nunc est successiva vastatio boni et desolatio veri in ecclesia usque ad consummationem ejus. [8.] Quartum: Quod usque a Domino provideatur, ut quisque salvari possit. Providetur a Domino, ut ubivis sit religio, et in unaquavis religione sint duo essentialia salutis, quae sunt, agnoscere Deum et non facere malum quia est contra Deum. Reliqua quae sunt intellectus et inde cogitationis, quae vocant
ur fidei, providentur cuivis secundum vitam ejus, nam illa sunt accessoria vitae; et si praecedunt, usque non vitam prius accipiunt. Providetur etiam, quod omnes qui vixerunt bene, et agnoverunt Deum, post mortem instruantur ab angelis, et tunc illi qui in binis illis essentialibus religionis in mundo fuerunt, vera ecclesiae, qualia sunt in Verbo, acceptant, et Dominum pro Deo caeli et ecclesiae agnoscunt: et hoc recipiunt facilius quam Christiani, qui ideam de Humano Domini separato a Divino Ipsius secum e mundo tulerunt. Provisum etiam est a Domino, ut omnes qui moriuntur infantes, ubicunque nati sunt, salventur. [9.] Datur etiam cuivis homini post mortem copia emendandi vitam, si possibile; instruuntur et ducuntur a Domino per angelos; et quia tunc sciunt quod vivant post mortem, et quod caelum et infernum sint, principio recipiunt vera; sed illi qui non agnoverunt Deum, et fugerunt mala ut peccata in mundo, brevi post fastidiunt vera, ac recedunt; et illi qui agnoverunt illa ore et non corde, sunt sicut virgines stultae, quae lampades habebant et non oleum, ac petierunt oleum ab aliis, et quoque abiverunt et emerunt et tamen non in nuptias intromissae sunt. “Lampades” significant vera fidei, et ” oleum” significat bonum charitatis. Ex his constare potest, quod Divina Providentia sit, ut quisque salvari possit, et quod ipse homo sit in culpa si non salvatur. [10.] Quintum: Quod etiam provideatur, ut nova ecclesia loco devastatae prioris succedat.― Hoc factum est ab antiquissimis temporibus, quod nempe devastata ecclesia priore successerit nova; post Ecclesiam Antiquissimam successit Antiqua; post Antiquam Israelitica seu Judaica; post hanc Christiana; quod etiam post hanc successura sit nova ecclesia, praedicitur in Apocalypsi, quae ibi intelligitur per “Novam Hierosolymam” descendentem e caelo. Causa, quod nova ecclesia loco devastatae prioris successura a Domino provideatur, in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 104-113) videatur.