原典講読「神の摂理』 325, 326の原文

 

(1) 原文


325.  (ii.) Quod inde ex Divina Providentia sit, quod unusquisque homo possit salvari; et quod salventur qui Deum agnoscunt et bene vivunt. Quod unusquisque homo possit salvari, ex supra demonstratis patet. Quidam opinantur, quod ecclesia Domini sit solum in Christiano orbe, quia Dominus ibi solum notus est, et ibi solum est Verbum: sed usque sunt multi qui credunt, quod ecclesia Dei sit communis, seu extensa et sparsa per universum terrarum orbem, ita etiam apud illos qui Dominum ignorant, et non Verbum habent; dicentes, quod hoc non eorum culpa sit, et quod illis ignorantia invincibilis sit; et quod contra Amorem et Misericordiam Dei sit, quod aliqui ad infernum nascantur, cum tamen aeque sunt homines. [2.] Nunc quia Christianis, si non omnibus usque multis, est fides, quod ecclesia communis sit, quae etiam Communio vocatur, sequitur quod dentur communissima ecclesiae, quae omnes religiones ingrediuntur, et faciunt Communionem illam. Quod communissima illa sint agnitio Dei et bonum vitae, videbitur in sequente ordine. (1.) Quod agnitio Dei faciat conjunctionem Dei cum homine, et hominis cum Deo, et quod negatio Dei faciat disjunctionem. (2.) Quod quisque agnoscat Deum, et conjungatur Ipsi secundum bonum vitae suae. (3.) Quod bonum vitae, seu bene vivere, sit fugere mala quia sunt contra religionem, ita contra Deum. (4.) Quod haec sint communia omnium religionum, per quae unusquisque potest salvari.


 


(2) 直訳


(ii.) Quod inde ex Divina Providentia sit, quod unusquisque homo possit salvari; (ii.) そこから(それゆえ)、神的な摂理からであること、それぞれの人間が救われることができること。


et quod salventur qui Deum agnoscunt et bene vivunt.― また神を認め、善く生きる者は救われること―


Quod unusquisque homo possit salvari, ex supra demonstratis patet. それぞれの人間われることができることは、上(のところで)されたことかららかである


Quidam opinantur, quod ecclesia Domini sit solum in Christiano orbe, quia Dominus ibi solum notus est, et ibi solum est Verbum: ある意見(える)、主教会はキリスト教世界の中だけにあること、主はそこにだけ知られているので、またそこにだけみことばがあるので。


sed usque sunt multi qui credunt, quod ecclesia Dei sit communis, seu extensa et sparsa per universum terrarum orbem, ita etiam apud illos qui Dominum ignorant, et non Verbum habent; しかしそれでも、多くの者がいる、その者は信じる、主の教会は普遍的であること、すなわち、全地()世界を通して広がったまた離れ離れになった(散在した)、このようにさらにまた彼らのもとに、主を知らない者、またみことばを持たない者。


dicentes, quod hoc non eorum culpa sit, et quod illis ignorantia invincibilis sit; 言ってこのことはらの責任(過失)ではないことまたらに不可抗的(克服しがたい)無知☆があること。


「不可抗的無知」とは「自分ではどうにもならない無知、特に神学上の概念に関する知識についての無知」です。


et quod contra Amorem et Misericordiam Dei sit, quod aliqui ad infernum nascantur, cum tamen aeque sunt homines. 神慈悲していることある者が地獄に生まれていること、そのときそれでも等しく人間である。


[2.] Nunc quia Christianis, si non omnibus usque multis, est fides, quod ecclesia communis sit, quae etiam Communio vocatur, sequitur quod dentur communissima ecclesiae, quae omnes religiones ingrediuntur, et faciunt Communionem illam. [2.] そこで、キリスト教徒に、もしすべての者でなくそれでも多くの者に、信仰があるので、普遍的な(万人共通の)教会が存在すること、それらは「普遍的なもの〔教会〕」ともまた呼ばれる、最も普遍的な教会が存在するということになる、それらはすべての宗教に入り、その普遍的なものをつくっている。


Quod communissima illa sint agnitio Dei et bonum vitae, videbitur in sequente ordine. それらの最も普遍的なもの(一般的な原理)は神の承認と生活(いのち)の善であること、続く(次の)順序の中に見られる。


(1.) Quod agnitio Dei faciat conjunctionem Dei cum homine, et hominis cum Deo, et quod negatio Dei faciat disjunctionem. (1.) 神の承認は人間と神の結合をつくること、また神と人間の、また神の否定は分離を〔つくる〕こと。


(2.) Quod quisque agnoscat Deum, et conjungatur Ipsi secundum bonum vitae suae. (2.) それぞれの者は神を認め、その方に結合されること、自分の生活(いのち)の善にしたがって。


(3.) Quod bonum vitae, seu bene vivere, sit fugere mala quia sunt contra religionem, ita contra Deum. (3.) 生活(いのち)の善は、すなわち、善く生きることは、宗教に反することであるからと悪を避けることである、このように神に反する。


(4.) Quod haec sint communia omnium religionum, per quae unusquisque potest salvari. (4.) これらはすべての宗教の普遍的なもの(一般的な原理)である、それらによってそれぞれの人間は救われることができること。


 


(3) 訳文


325.  (ii.)「それゆえ、それぞれの人間が救われることができること、また神を認め、善く生きる者は救われることは神的な摂理からであること」


 それぞれの人間われることができることはのところでされたことかららかであるある、主はキリスト教世界の中にだけ知られ、またそこにだけみことばがあるので、主教会はキリスト教世界の中だけにあるえるしかしそれでも、その者は、主の教会は普遍的であること信じる多くの者がいる、すなわち、主を知らない者、またみことばを持たない者のもとにもまた、全地を通して広がり、散らばったことであり、このことはらの責任ではないまたらに不可抗的無知がある、ある者が地獄に生まれていること、そのときそれでも等しく人間であるのは神慈悲している、と言っている


[2.] そこで、キリスト教徒に、もしすべての者でなくそれでも多くの者に、普遍的な教会が存在するという信仰があるので、それは「普遍的なもの」ともまた呼ばれ、すべての宗教に入り、その普遍的なものをつくっている、最も普遍的な教会が存在するということになる。


 それらの最も普遍的なものとは神の承認と生活(いのち)の善であることが、次の順序で見られる。


 


 (1.) 神の承認は人間と神のまた神と人間の結合をつくること、また神の否定は分離をつくること。


 (2.) それぞれの者は、自分の生活(いのち)の善にしたがって、神を認め、その方に結合されること。


 (3.) 生活(いのち)の善、すなわち、善く生きることは、宗教に反し、このように神に反することであるからと悪を避けることである。


 (4.) これらはすべての宗教の普遍的なものであって、それらによってそれぞれの人間は救われることができること。


 


(1) 原文


326.  Sed haec singillatim lustranda et demonstranda sunt. Primum: Quod agnitio Dei faciat conjunctionem Dei cum homine et hominis cum Deo, et quod negatio Dei faciat sejunctionem. Aliqui possunt cogitare, quod salvari queant aeque qui non agnoscunt Deum quam qui agnoscunt, modo vitam moralem agant: dicentes, “Quid operatur agnitio? Estne solum cogitatio? Possumne facile agnoscere, cum pro certo scio quod Deus sit? Audivi de Illo, sed non vidi Illum: fac ut videam et credam.” Talis sermo est multis qui negant Deum, quando eis libere ratiocinari cum agnitore Dei licet. Sed quod agnitio Dei conjungat, et negatio Dei sejungat, illustrabitur per quaedam mihi nota in spirituali mundo. Ibi cum quis cogitat de altero, et vult loqui cum illo, sistitur alter illico praesens; hoc commune ibi est, et nusquam fallit. Causa est, quia in mundo spirituali non est distantia, sicut in mundo naturali, sed est modo apparentia distantiae. [2.] Alterum est, quod sicut cogitatio ex aliqua cognitione alterius facit praesentiam, ita amor ex aliqua affectione alterius faciat conjunctionem; ex qua fit quod simul eant et amice colloquantur, inque una domo habitent, vel in una societate, ac saepius conveniant, et mutuas operas praestent. Contrarium etiam fit, ut quod qui non amat alterum, et magis qui odit alterum, non videat nec conveniat illum, ac distent secundum gradum quo non amat, seu quo odit; immo si praesens est, et tunc recordatur odii, fit inconspicuus. [3.] Ex his paucis constare potest, unde praesentia, et unde conjunctio in spirituali mundo; quod nempe praesentia sit ex recordatione alterius cum desiderio videndi illum, et quod conjunctio sit ex affectione quae est amoris. Simile est cum omnibus quae in mente humana sunt; in illa sunt innumera, et singula ibi consociata et conjuncta sunt secundum affectiones, aut sicut una res amat alteram. [4.] Haec conjunctio est conjunctio spiritualis, quae sibi similis est in communibus et particularibus. Spiritualis haec conjunctio originem ducit ex conjunctione Domini cum mundo spirituali, et cum mundo naturali, in communi et in particulari. Ex quibus patet, quod quantum quis cognoscit Dominum, et ex cognitionibus cogitat de Ipso, tantum Dominus praesens sit; et quantum quis agnoscit Ipsum ex affectione amoris, tantum Dominus illi conjunctus sit: ac vicissim, quod quantum quis non cognoscit Dominum, tantum Dominus absens sit; et quod quantum quis negat Ipsum, tantum sejunctus sit. [5.] Conjunctio facit, ut Dominus vertat faciem ejus ad Se, et tunc ducat illum; et sejunctio facit, ut infernum vertat faciem ejus ad se, ac ducat illum. Quare omnes angeli caeli vertunt suas facies ad Dominum ut Solem, et omnes spiritus inferni avertunt suas facies a Domino. Ex his patet, quid operatur agnitio Dei, et quid negatio Dei. Et illi, qui negant Deum in mundo, negant Ipsum post mortem; et fiunt organizati secundum descriptionem supra (n. 319): et organizatio inducta in mundo permanet in aeternum. [6.] Secundum: Quod quisque agnoscat Deum, et conjungatur Ipsi secundum bonum vitae suae. Cognoscere Deum possunt omnes qui aliquid ex religione sciunt possunt quoque ex scientia seu memoria loqui de Deo; et aliqui etiam ex intellectu cogitare de Deo; sed hoc, si non bene vivit, non aliud facit quam praesentiam; potest enim nihilominus avertere se ab Ipso, et vertere se ad infernum, quod fit si male vivit. At agnoscere Deum corde, non possunt alii quam qui bene vivunt; hos Dominus secundum bonum vitae eorum avertit ab inferno, et vertit ad Se. Causa est, quia hi soli amant Deum; amant enim Divina, quae ab Ipso sunt, faciendo illa Divina quae sunt a Deo, sunt praecepta legis Ipsius; haec sunt Deus, quia Ipse est suum Divinum procedens; et hoc est amare Deum; quare Dominus dicit,


 


Qui praecepta Mea facit, ille est qui amat Me, qui autem praecepta Mea non facit, ille Me non amat (Joh. xiv 21-24):

[7.] quae causa est, quod binae tabulae decalogi sint, una pro Deo, et altera pro homine. Deus continue operatur, ut homo recipiat illa quae in sua tabula sunt, sed si homo non facit illa quae in sua tabula sunt, non recipit agnitione cordis illa quae in tabula Dei sunt; et si non recipit, non conjungitur. Quare binae illae tabulae conjunctae sunt ut unum sint, et vocatae tabulae foederis, et foedus significat conjunctionem. Causa quod quisque agnoscat Deum, et conjungatur Ipsi secundum bonum vitae suae, est quia bonum vitae est simile bono quod in Domino est, et inde quod a Domino est; quare cum homo in bono vitae est, fit conjunctio. Contrarium est cum malo vitae; hoc rejicit Dominum. [8.] Tertium: Quod bonum vitae seu bene vivere, sit fugere mala quia sunt contra religionem, ita contra Deum. Quod hoc sit bonum vitae, seu bene vivere, plene ostensum est in Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma, a principio ad finem. Quibus haec solum adjiciam, quod si bona facias in omni copia, ut si templa aedifices, illa ornes ac impleas donariis, si sumptus impendas hospitalibus et xenodochiis, si eleemosynas des cottidie, opituleris viduis et pupillis, si sancta cultus sedulo obeas, immo si cogites, loquaris et praedices illa sicut ex corde, et tamen non fugis mala ut peccata contra Deum, omnia illa bona non sunt bona; sunt vel hypocritica vel meritoria, nam usque malum intus in illis est: vita enim cujusvis est in omnibus et singulis quae facit; at bona non aliter fiunt bona, quam per remotionem mali ab illis. Ex his patet, quod fugere mala quia contra religionem, ita contra Deum sunt, sit bene vivere. [9.] Quartum: Quod haec sint communia omnium religionum, per quae unusquisque potest salvari. Agnoscere Deum, et non facere malum quia est contra Deum, sunt duo quae faciunt quod religio sit religio; si deest unum, non potest dici religio; nam agnoscere Deum et facere malum, est contradictorium; tum facere bonum et non agnoscere Deum; non enim datur unum absque altero. Provisum est a Domino, ut paene ubivis aliqua religio sit, et quod in unaquavis duo illa sint; et quoque a Domino provisum est, ut unusquisque qui agnoscit Deum, et non facit malum quia est contra Deum, locum habeat in caelo. Caelum enim in complexu refert unum Hominem, cujus vita seu anima est Dominus: in caelesti illo Homine sunt omnia quae in homine naturali, cum differentia qualis est inter caelestia et naturalia. [10.] Notum est, quod in homine non modo sint formae organizatae ex vasis sanguineis et ex fibris nerveis, quae vocantur viscera, sed etiam quod sint cutes, membranae, tendines, cartilagines, ossa, ungues et dentes. Haec sunt in minori gradu viva, quam sunt ipsae formae organizatae, quibus illa inserviunt pro ligamentis, tegumentis, et fulcris. Caelestis ille Homo, qui est caelum, ut in illo omnia illa sint, non potest ex hominibus unius religionis componi, sed ex hominibus plurium religionum; inde omnes, qui duo illa universalia ecclesiae faciunt suae vitae, locum habent in caelesti illo Homine, hoc est, caelo, et fruuntur felicitate in suo gradu: sed de his videantur plura supra (n. 254). [11.] Quod illa duo sint primaria in omni religione, constare potest ex eo, quod illa duo sint quae decalogus docet, et ille fuit primum Verbi, et e monte Sinai a Jehovah viva voce promulgatus, et binis tabulis lapideis digito Dei inscriptus, et dein positus in arca vocabatur Jehovah, et faciebat sanctum sanctorum in tabernaculo, et adytum in templo Hierosolymitano; et sancta erant omnia ex illo solo quae ibi praeter plura de decalogo in arca ex Verbo, quae in Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma (n. 53-61), allata sunt; quibus haec adjiciam. Notum est ex Verbo, quod arca, in qua binae tabulae, quibus inscriptus erat decalogus, fuerunt, a Philistaeis capta sit, ac posita in fano Dagonis in Aschdodo, et quod Dagon coram illa in terram deciderit, et postea caput cum volis manuum a corpore divulsum super limine fani jaceret; et quod Aschdodaei et Ekronitae propter Arcam percussi sint haemorrhoidibus ad plura millia, et quod terra illorum devastata fuerit a muribus: tum quod Philistaei, ex consilio primorum gentis suae, fecerint quinque haemorrhoides et quinque mures ex auro, ac plaustrum novum, et super hoc posuerint arcam, et juxta illam haemorrhoides et mures ex auro, et per binas vaccas, quae boabant in via ante plaustrum, arcam ad filios Israelis remiserint, a quibus vaccae et plaustrum sacrificabantur (videatur I Sam. v. et vi.). [12.] Nunc dicetur, quid omnia illa significabant. “Philistaei” significabant illos qui in fide separata a charitate sunt; ” Dagon” representabat religiosum illud; “haemorrhoides” quibus percussi sunt, significabant amores naturales, qui separati ab amore spirituali immundi sunt; ac “mures” significabant devastationem ecclesiae per falsificationes veri; “plaustrum novum,” super quo remiserunt arcam, significabat doctrinam novam, sed naturalem, nam “currus” in Verbo significat doctrinam ex veris spiritualibus; “vaccae” significabant affectiones bonas naturals; “haemorrhoides ex auro” significabant amores naturales purificatos et factos bonos; “mures ex auro” significabant vastationem ecclesiae per bonum sublatam, “aurum” enim in Verbo significat bonum; “boatio vaccarum in via” significabat difficilem conversionem concupiscentiarum mali naturalis hominis in affectiones bonas; quod “vaccae cum plaustro in holocaustum oblatae sint,” significabat quod sit Dominus propitiatus sic. [13.] Haec sunt quae per illa historica spiritualiter intelliguntur; conjunge illa in unum sensum, et fac applicationem. Quod per Philisthaeos repraesentati sint qui in fide separata a charitate sunt, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Fide (n.4954). Et quod arca ex decalogo ibi incluso sanctissimum ecclesiae fuerit, in Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma (n. 53-61).

コメントを残す