原典講読「神の摂理』 322

 

QUOD OMNIS HOMO REFORMARI POSSIT,


ET QUOD PRAEDESTIATIO NON DETUR.


すべての人間は改心されることができること、


また予定(運命)☆は存在しないこと


 


praedestiatiopraedestinatioのミスプリ。なお「予定説」の意味もあります。


 


(1) 原文


322.  Sana ratio dictat, quod omnes praedestinati sint ad caelum, et nullus ad infernum; sunt enim omnes nati homines, et inde imago Dei in illis est. Imago Dei in illis est, quod possint intelligere verum, et quod possint facere bonum. Posse intelligere verum est ex Divina Sapientia, ac posse facere bonum est ex Divino Amore; illa potentia est imago Dei, quae manet apud hominem sanum, et non eradicatur. Inde est quod possit fieri homo civilis et moralis, et qui est civilis et moralis, is etiam potest fieri spiritualis, nam civile et morale est receptaculum spiritualis. Civilis homo dicitur, qui scit leges sui regni ubi est civis, et vivit secundum illas; et moralis homo dicitur, qui leges illas facit mores suos, et virtutes suas, et ex ratione illas vivit. [2.] Nunc dicam quomodo vita civilis et moralis est receptaculum vitae spiritualis: Vive illas leges non modo ut leges civiles et morales, sed etiam ut Leges Divinas, et eris homo spiritualis. Vix datur gens tam barbara, quae non per leges sancivit, quod non occidendum sit, non cum alterius uxore scortandum, non furandum, non false testandum, non violandum quod alterius est. Has leges civilis et moralis homo servat, ut sit vel ut appareat bonus civis; sed si illas leges non simul Divinas facit, est modo civilis et moralis homo naturalis; at si illas etiam Divinas facit, fit civilis et moralis homo spiritualis. Differentia est, quod hic non sit modo bonus civis regni terrestris, sed etiam bonus civis regni caelestis, ille autem bonus civis regni terrestris non autem regni caelestis. Bona, quae faciunt, distinguunt illos; bona quae civiles et morales naturales faciunt, non sunt bona in se, est enim homo et mundus in illis; bona quae civiles et morales spirituales faciunt, sunt bona in se, quia Dominus et caelum in illis est. [3.] Ex his constare potest, quod quisque homo, quia natus est ut fieri possit civilis et moralis naturalis, etiam natus sit ut fieri possit civilis et moralis spiritualis; est modo ut agnoscat Deum, et non faciat mala quia contra Deum sunt, sed faciat bona quia cum Deo sunt; per hoc venit spiritus in civilia et moralia ejus, et vivunt; at absque eo non est aliquis spiritus in illis, et inde non vivunt. Quare naturalis homo, utcunque civiliter et moraliter agit, vocatur mortuus, at spiritualis homo vivus. [4.] Ex Divina Domini Providentia est, quod cuivis genti sit aliqua religio, et primarium omnis religionis est, agnoscere quod sit Deus, nam alioqui non vocatur religio; et omnis gens quae vivit suam religionem, hoc est, quae non facit malum quia est contra suum Deum, recipit aliquod spirituale in suo naturali. Quis, cum audit aliquem Gentilem dicentem, quod hoc et illud malum non velit facere, quia est contra suum Deum, non secum dicit, “Annon hic salvatur? Apparet sicut non possit aliter.” Hoc dictat ei sana ratio. Et vicissim, quis, cum audit Christianum dicentem, Hoc et illud malum nihili facio; quid hoc quod dicatur esse contra Deum?” non secum dicit, “Num hic salvatur? apparet sicut non possit.” Hoc etiam sana ratio dictat. [5.] Si dicit, “Sum natus Christianus, sum baptizatus, novi Dominum, legi Verbum, obivi Sacramentum Cenae;” num haec sunt aliquid, cum homicidia aut vindictas quae illa spirat, adulteria, furta clandestina, falsa testimonia aut mendacia, et varias violentias, non facit peccata? Num talis cogitat de Deo, aut de aliqua vita aeterna? Num cogitat quod sint? Dictatne sana ratio, quod talis salvari non possit? Haec de Christiano dicta sunt; quia Gentilis plus quam Christianus ex religione in vita sua de Deo cogitat. Sed de his plura in sequentibus dicentur, in hoc ordine.


 


(i.) Quod finis creationis sit caelum ex humano genere.


(ii.) Quod inde ex Divina Providentia sit, quod unusquisque homo possit salvari, et quod salventur qui Deum agnoscunt et bene vivunt.


(iii.) Quod ipse homo in culpa sit, si non salvatur.


(iv.) Quod sic omnes praedestinati sint ad caelum, et nullus ad infernum.


 


(2) 直訳


Sana ratio dictat, quod omnes praedestinati sint ad caelum, et nullus ad infernum; 健全な理性は指図する(命じる)、すべての者が天界へ予定されていること、まただれも地獄へ〔予定されて〕ない。


sunt enim omnes nati homines, et inde imago Dei in illis est. というのは、すべて者は人間を生まれているから、またここから神の像が彼らの中にある。


Imago Dei in illis est, quod possint intelligere verum, et quod possint facere bonum. 神の像が彼らの中にある〔とは〕、真理を理解することができること、また善を行なうことができること。


Posse intelligere verum est ex Divina Sapientia, ac posse facere bonum est ex Divino Amore; 真理を理解することができることは神的な知恵からである、そして善を行なうことができることは神的な愛からである。


illa potentia est imago Dei, quae manet apud hominem sanum, et non eradicatur. その力(能力)神の像である、それは健全な人間のもとに残る(継続する)、また根こそぎにされない。


Inde est quod possit fieri homo civilis et moralis, et qui est civilis et moralis, is etiam potest fieri spiritualis, nam civile et morale est receptaculum spiritualis. ここからである、市民的で道徳的な人間になることができること、また市民的で道徳的な者は、彼はまた霊的な者になることができる、なぜなら、市民的で道徳的なものは霊的なものの容器であるから。


Civilis homo dicitur, qui scit leges sui regni ubi est civis, et vivit secundum illas; 市民的な人間と言われる、その者は自分の国の法律を知っている、そこに市民である、またそれらにしたがって生きる。


et moralis homo dicitur, qui leges illas facit mores suos, et virtutes suas, et ex ratione illas vivit. また道徳的な人間と言われる、その者はそれらの法律を自分の習慣にする、また自分の美点(美徳)、また理性からそれらを生きる。


[2.] Nunc dicam quomodo vita civilis et moralis est receptaculum vitae spiritualis: [2.] そこで私は言おう、どのように市民的で道徳的な生活が霊的な生活の容器であるか。


Vive illas leges non modo ut leges civiles et morales, sed etiam ut Leges Divinas, et eris homo spiritualis. それらの法律に生きよ、市民的や道徳的な法律としてだけでなく、しかしまた神的な法律(律法)して、すると、あなたは霊的な人間になる。


Vix datur gens tam barbara, quae non per leges sancivit, quod non occidendum sit, non cum alterius uxore scortandum, non furandum, non false testandum, non violandum quod alterius est. このように野蛮な異教徒(国民)はほとんど存在しない、それ〔異教徒〕は法律によって定められていない、殺人があってはならないこと、他の者の妻に淫行が(あっては)ならない、盗みが(あっては)ならない、偽りの証言が(あっては)ならない、他の者のものであるものを傷つける(侵害する)ことが(あっては)ならない。


Has leges civilis et moralis homo servat, ut sit vel ut appareat bonus civis; これらの市民的で道徳的な法律を人間は遵守する、善い市民であるために、あるいは見られるために。


sed si illas leges non simul Divinas facit, est modo civilis et moralis homo naturalis; しかし、もしそれらの法律を同時に神的なものにしないなら、単に市民的で道徳的な、自然的な人間である。


at si illas etiam Divinas facit, fit civilis et moralis homo spiritualis. しかし、もしそれを神的なものにもするなら、市民的で道徳的な、霊的な人間である。


Differentia est, quod hic non sit modo bonus civis regni terrestris, sed etiam bonus civis regni caelestis, ille autem bonus civis regni terrestris non autem regni caelestis. 相違がある、この者(後者)は世俗の王国の善良な市民であるだけでなく、しかしまた、天界の王国の善良な市民である、けれども、その者(前者)は世俗の王国の善良な市民である、けれども天界の王国の〔市民では〕ない。


Bona, quae faciunt, distinguunt illos; 善が、それを彼らが行なう、彼らを分ける(区別する)


bona quae civiles et morales naturales faciunt, non sunt bona in se, est enim homo et mundus in illis; 善は、それらを市民的で道徳的な自然的な者が行なう、本質的に善ではない、というのは人間と世がそれらの中にあるから。


bona quae civiles et morales spirituales faciunt, sunt bona in se, quia Dominus et caelum in illis est.  善は、それらを市民的で道徳的な霊的な者が行なう、本質的に善である、主と天界がそれらの中にあるので。


[3.] Ex his constare potest, quod quisque homo, quia natus est ut fieri possit civilis et moralis naturalis, etiam natus sit ut fieri possit civilis et moralis spiritualis; [3.] これらから明らかにすることができる、それそれの人間は、市民的で道徳的な自然的な者になることができるように生まれているので、さらにまた市民的で道徳的な霊的な者になることができるように生まれている。


est modo ut agnoscat Deum, et non faciat mala quia contra Deum sunt, sed faciat bona quia cum Deo sunt; 〔そうなるためには〕神を認めるように〔すること〕だけである、また神に反しているので悪を行なわない、しかし神とともにいる〔ことになる〕ので善を行なう。


per hoc venit spiritus in civilia et moralia ejus, et vivunt; このことによって霊が彼の市民的なもの〔行為〕と道徳的なもの〔行為〕の中にやって来る、また〔彼らは〕生きる。


at absque eo non est aliquis spiritus in illis, et inde non vivunt. しかし、それ〔らの行為〕なしに何らかの霊はそれらの中にない、またここから〔彼らは〕生きない。


Quare naturalis homo, utcunque civiliter et moraliter agit, vocatur mortuus, at spiritualis homo vivus. それゆえ、自然的な人間は、どれほど市民的にまた道徳的に行動しても、死んでいると言われる、しかし、霊的な人間は生きている。


[4.] Ex Divina Domini Providentia est, quod cuivis genti sit aliqua religio, et primarium omnis religionis est, agnoscere quod sit Deus, nam alioqui non vocatur religio; [4.] 神的な摂理からである、それぞれの異教徒(国民)に何らかの宗教があること、またすべての宗教の主要なものである、神が存在することを認めること、なぜなら、そうでなければ宗教と呼ばれないから。


et omnis gens quae vivit suam religionem, hoc est, quae non facit malum quia est contra suum Deum, recipit aliquod spirituale in suo naturali. またすべての異教徒(国民)は、彼ら自分の宗教に生きる、すなわち、彼らは悪を行なわない、自分の神に反するからである、何らかの霊的なものを自分の自然的なものの中に受ける。


Quis, cum audit aliquem Gentilem dicentem, quod hoc et illud malum non velit facere, quia est contra suum Deum, non secum dicit, “Annon hic salvatur? だれが、ある異教徒が言うのを聞くとき、これやそれの悪を行なうことを欲しない、自分の神に反するので、自分自身に言わないか?「この者は救われるのではないか。


Apparet sicut non possit aliter.” 異なってできないように見える」。


Hoc dictat ei sana ratio. このことを彼に健全な理性は指図する(命じる)


Et vicissim, quis, cum audit Christianum dicentem, Hoc et illud malum nihili facio; また逆に、だれが、キリスト教徒が言うのを聞くとき、これやそれの悪を私は何ともしない(無価値なものにする)


quid hoc quod dicatur esse contra Deum?” これは何か? 神に反していることが言われること」


non secum dicit, “Num hic salvatur? 自分自身に言わないか? 「この者は救われるのか。


apparet sicut non possit.” できないように見える」。


Hoc etiam sana ratio dictat. このこともまた健全な理性は指図する(命じる)


[5.] Si dicit, “Sum natus Christianus, sum baptizatus, novi Dominum, legi Verbum, obivi Sacramentum Cenae;” [5.] もし言うなら、「私はキリスト教徒に生まれた、私は洗礼を受けた、私は主を知った(知っている)、私はみことばを読んだ、私は聖餐に出席した」。


num haec sunt aliquid, cum homicidia aut vindictas quae illa spirat, adulteria, furta clandestina, falsa testimonia aut mendacia, et varias violentias, non facit peccata? これらは何らかのものなのか? 殺人を、またはそれ〔殺人〕をしたい復讐を、姦淫、ひそかな盗み、偽りの証言またはうそ、またいろいろな暴力を、罪としないとき。


Num talis cogitat de Deo, aut de aliqua vita aeterna? このような者は神ついて考えているのか? または何らかの永遠のいのちについて。


Num cogitat quod sint? 存在することを考えているのか?


Dictatne sana ratio, quod talis salvari non possit? 健全な理性は指図しないか(命じないか)? このような者が救われることができないこと。


Haec de Christiano dicta sunt; キリスト教徒についてこれらのことが言われた。


quia Gentilis plus quam Christianus ex religione in vita sua de Deo cogitat. 異教徒はキリスト教徒よりも、自分の生活の中で宗教から神について考えているので。


Sed de his plura in sequentibus dicentur, in hoc ordine. しかし、これらについて多くのことが続くものの中で言われる、この順序の中で。


 


(i.) Quod finis creationis sit caelum ex humano genere. (i.) 創造の目的は人類からの天界であること。


(ii.) Quod inde ex Divina Providentia sit, quod unusquisque homo possit salvari, et quod salventur qui Deum agnoscunt et bene vivunt. (ii.) そこから(それゆえ)神的な摂理からであること、それぞれの人間が救われることができること、また神を認め、善く生きる者は救われること。


(iii.) Quod ipse homo in culpa sit, si non salvatur. (iii.) 人間自身が責(過失)中にあること、もし救われないなら。


(iv.) Quod sic omnes praedestinati sint ad caelum, et nullus ad infernum. (iv.) このようにすべての者は天界へ予定されている、まただれも地獄へ〔予定されて〕ないこと。


 


(3) 訳文


322. 健全な理性は、すべての者が天界へ予定されており、だれも地獄へ予定されてない、と指図する。というのは、すべて者は〔そのような〕人間に生まれており、またここから神の像が彼らの中にあるからである。神の像が彼らの中にあるとは、真理を理解することができ、また善を行なうことができることである。真理を理解することができることは神的な知恵から、そして善を行なうことができることは神的な愛からである。その力神の像であり、それは健全な人間のもとに残り、根こそぎにされない。


 ここから、市民的で道徳的な人間になることができ、また市民的で道徳的な者は霊的な者になることができる、なぜなら、市民的で道徳的なものは霊的なものの容器であるから。


 自分の国の法律を知って、そこの市民であり、またそれらにしたがって生きる者は市民的な人間と言われる。またそれらの法律を自分の習慣に、また自分の美点にし、理性からそれらを生きる者は道徳的な人間と言われる。


[2.] さて、どのように市民的で道徳的な生活が霊的な生活の容器であるかを述べよう。


 市民的や道徳的な法律としてだけでなく、しかしまた神的な律法として、それらの法律に生きよ、すると、あなたは霊的な人間になる。


 法律によって、殺人してはならないこと、他の者の妻に淫行してはならない、盗んではならない、偽りの証言をしてならない、他の者のものを侵害してはならない、と定められていないような野蛮な国民はほとんど存在しない。


 これらの市民的で道徳的な法律を人間は、善い市民であるために、あるいは見られるために遵守する。しかし、もしそれらの法律を同時に神的なものにしないなら、単に市民的で道徳的な、自然的な人間である。しかし、もしそれを神的なものにもするなら、市民的で道徳的な、霊的な人間である。相違は、後者が世俗の王国の善良な市民であるだけでなく、天界の王国の善良な市民でもあるが、前者世俗の王国の善良な市民であるけれども天界の王国の市民ではないことである。彼らの行なう善が、彼らを分ける。市民的で道徳的な自然的な者が行なう善は、本質的なに善ではない、というのは人間と世がそれらの中にあるから。それらを市民的で道徳的な霊的な者が行なう善は、本質的に善である、主と天界がそれらの中にいるからである。


[3.] これらから、それそれの人間は、市民的で道徳的な自然的な者になることができるように生まれているので、さらにまた市民的で道徳的な霊的な者になることができるように生まれていること、〔そうなるためには〕神を認め、また神に反しているので悪を行なわない、しかし神とともにいる〔ことになる〕ので善を行なうように〔すること〕だけであり、このことによって霊が彼の市民的なものと道徳的なもの〔の行為〕の中にやって来て、〔彼らは〕生き、しかし、それ〔らの行為〕なしに何らかの霊はそれらの中になく、またここから〔彼らは〕生きないことを明らかにすることができる。それゆえ、自然的な人間はどれほど市民的にまた道徳的に行動しても死んでいると言われ、しかし、霊的な人間は生きていると言われる。


[4.] それぞれの国民に何らかの宗教があることは神的な摂理からである、また神の存在を認めることはすべての宗教の主要なものである、なぜなら、そうでなければ宗教と呼ばれないから。また自分の宗教に生きる、すなわち、自分の神に反するからと悪を行なわないすべての国民は、何らかの霊的なものを自分の自然的なものの中に受ける。


 だれが、ある異教徒が、あれこれの悪を行なうことを自分の神に反するので欲しない、と言うのを聞くとき、自分自身に、「この者は救われるのではないか、これと異なるとは見えない」と言わないか? このことを健全な理性は彼に指図する


 また逆に、だれが、キリスト教徒が、「あれこれの悪を私は何とも思わない、神に反していると言われるが、それは何のことか?」と言うのを聞くとき自分自身に、「この者は救われることができるか? できないように見える」、言わないか? このこともまた健全な理性は指図する


[5.] もし、「私はキリスト教徒に生まれた、洗礼を受けた、主を知った、みことばを読んだ、聖餐に出席した」と言っても、それらのことは、殺人、または殺人したい復讐、姦淫、ひそかな盗み、偽りの証言またはうそ、またいろいろな暴力を罪としないとき、何なのか? このような者は、神ついてまたは何らかの永遠のいのちについて考えているのか? 存在する、と考えているのか?


 健全な理性は、このような者は救われることができない、と指図しないか? 異教徒はキリスト教徒よりも、自分の生活の中で宗教から神について考えているので、これらのことはキリスト教徒について言われた。


 しかし、これらについて多くのことが続くものの中で、次の順序の中で述べよう。


 


 (i.) 創造の目的は人類からの天界であること。


 (ii.) それゆえ、それぞれの人間が救われることができること、また神を認め、善く生きる者は救われることは神的な摂理からであること。


 (iii.) もし救われないなら、責任は人間自身の中にあること。


 (iv.) このようにすべての者は天界へ予定されており、だれも地獄へ予定されていないこと。

原典講読「神の摂理』 323, 323の原文

 

(1) 原文


323.  (i.) Quod finis creationis sit caelum ex humana genere. Quod caelum non ex aliis consistat, quam qui nati sint homines, in opere De Caelo et Inferno, (Londini, an. 1758 edito,) et quoque supra, ostensum est; et quia caelum non ex aliis consistit, sequitur quod finis creationis sit caelum ex humano genere. Quod ille creationis finis fuerit, quidem supra n. 27 ad 45, demonstratum est; sed idem adhuc manifestius videbitur ex his explicatis. (1.) Quod omnis homo creatus sit ut vivat in aeternum. (2.) Quod omnis homo creatus sit ut vivat in aeternum in statu beato. (3.) Quod sic omnis homo creatus sit ut in caelum veniat. (4.) Quod Divinus Amor non possit aliter quam id velle, et quod Divina Sapientia non possit aliter quam id providere.


 


(2) 直訳


(i.) Quod finis creationis sit caelum ex humana genere.― (i.) 創造の目的は人類からの天界であること。


Quod caelum non ex aliis consistat, quam qui nati sint homines, in opere De Caelo et Inferno, (Londini, an. 1758 edito,) et quoque supra, ostensum est; 天界が他の者から構成されない(成り立たない)こと、人間に生まれた者以外、著作『天界と地獄』(ロンドン、1758年出版)の中に、そしてまた上に、示されている。


et quia caelum non ex aliis consistit, sequitur quod finis creationis sit caelum ex humano genere. また、天界は他の者から構成されない(成り立たない)ので、創造の目的が人類からの天界であるということになる。


Quod ille creationis finis fuerit, quidem supra n. 27 ad 45, demonstratum est; それが創造の目的であったことは、確かに上に27から45番に、示された。


sed idem adhuc manifestius videbitur ex his explicatis. しかし、同じことがさらに明瞭に見られる(未来)、これらの説明から。


(1.) Quod omnis homo creatus sit ut vivat in aeternum. (1.) すべての人間は永遠に生きるように創造されていること。


(2.) Quod omnis homo creatus sit ut vivat in aeternum in statu beato. (2.) すべての人間は幸福の状態の中で永遠に生きるように創造されていること。


(3.) Quod sic omnis homo creatus sit ut in caelum veniat. (3.) このように(したがって)すべての人間は天界にやって来るように創造されていること。


(4.) Quod Divinus Amor non possit aliter quam id velle, et quod Divina Sapientia non possit aliter quam id providere. (4.) 神的な愛は異なってできないこと、そのことを意志すること以外に、また神的な知恵は異なってできないこと、そのことを備える(配慮する)こと以外に。


 


(3) 訳文


323.  (i.)「創造の目的は人類からの天界であること」


 天界が人間に生まれた以外の他の者から構成されないことは、著作『天界と地獄』(ロンドン、1758年に出版)の中に、そしてまた前に示されている。また、天界が他の者から構成されないので、創造の目的は人類からの天界であるといえる。


 それが創造の目的であったことは、前の27から45番に確かに示された。しかし、同じことが次の説明からさらに明瞭に見られる。


 (1.) すべての人間は永遠に生きるように創造されていること。


 (2.) すべての人間は幸福の状態の中で永遠に生きるように創造されていること。


 (3.) したがって、すべての人間は天界にやって来るように創造されていること。


(4.) 神的な愛はそのことを意志すること以外にできない、また神的な知恵はそのことを備えること以外にできないこと。


 


(1) 原文


324.  Quoniam ex his quoque videri potest, quod Divina Providentia non sit alia praedestinatio quam ad caelum, et quod nec in aliam mutari possit, demonstrandum hic est, quod finis creationis sit caelum ex humano genere, in proposito ordine. Primum: Quod omnis homo creatus sit ut vivat in aeternum. In transactione De Divino Amore et Divina Sapientia, Parte Tertia et Quinta, ostensum est, quod apud hominem sint tres gradus vitae, qui vocantur naturalis, spiritualis, et caelestis, et quod hi gradus actualiter apud unumquemvis sint; et quod apud bestias non sit nisi quam unus gradus vitae, qui est similis ultimo gradui apud hominem, qui vocatur naturalis. Ex quo sequitur, quod homo per elevationem vitae suae ad Dominum sit prae bestiis in illo statu, ut possit intelligere tale quod Divinae Sapientiae, ac velle tale quod Divini Amoris est, ita Divinum recipere; et qui Divinum recipere potest, ita ut videat et percipiat illud in se, ille non potest aliter quam conjunctus Domino esse, et per conjunctionem illam vivere in aeternum. [2.] Quid Dominus cum omni creatione universi, nisi etiam creavisset imagines et similitudines Sui, quibus communicare possit suum Divinum? Alioqui quid foret aliud quam facere ut aliquid sit et non sit, seu ut aliquid existat et non existat, hoc non propter aliud, quam ut posset e longinquo contemplari meras vicissitudines, ac continuas variationes sicut super aliquo theatro? Quid Divinum in illis, nisi forent propter finem, ut inservirent subjectis quae Divinum recipirent propius, ac viderent et sentirent id? Et quia Divinum est inexhaustae gloriae, num id apud se solum retineret, et num hoc posset? Amor enim vult suum communicare alteri, immo dare ex suo quantum potest. Quid non Divinus Amor, qui est infinitus? Num dare potest et rursus auferre? Foretne hoc dare quod periturum est? quod intus in se non est aliquid, quia cum perit fit nihil, non est Est in illo. Sed dat quod Est, seu quod non desinit esse, et hoc est aeternum. [3.] Ut omnis homo vivat in aeternum, aufertur id quod est mortale apud illum. Mortale ejus est materiale corpus, quod aufertur per ejus mortem. Sic nudatur immortale ejus, quod est mens ejus, et fit tunc spiritus in forma humana; mens ejus est ille spiritus. Quod mens hominis non mori possit, viderunt sophi seu sapientes antiqui; dixerunt enim, Quomodo potest animus seu mens mori, cum potest sapere? Interiorem eorum ideam de eo pauci hodie sciunt; sed fuit illa, quae in communem illorum perceptionem e caelo illapsa est, quod Deus sit ipsa Sapientia, cujus particeps est homo, et Deus immortalis seu aeternus est. [4.] Quoniam mihi datum est loqui cum angelis, etiam aliquid ab experientia dicam. Locutus sum cum illis qui ante multa saecula vixerunt, cum illis qui ante diluvium, et cum quibusdam post diluvium, cumque illis qui tempore Domini vixerunt, et cum uno ex Apostolis Ipsius, et cum pluribus qui in saeculis postea; et omnes illi visi sunt sicut homines in media aetate, et dixerunt quod nesciant quid mors, solum quod sit damnatio. Omnes etiam qui bene vixerunt, dum in caelum veniunt, in aetatem suam in mundo juvenilem veniunt, et illa manent in aeternum; etiam qui senes et decrepiti fuerunt in mundo; ac feminae, tametsi fuerunt vetulae et anus, in florem suae aetatis et pulchritudinis redeunt. [5.] Quod homo post mortem vivat in aeternum, patet ex Verbo, ubi vita in caelo vocatur “vita aeterna”


 


(Ut Matth. xix. 29; xxv. 46; Marc. x. 17; Luc. x. 25; xviii. 30; Joh. iii. 15, 16, 36; v. 24, 25, 39; vi. 27, 40, 68; xii. 50):


tum etiam simpliciter “vita”


 


(Matth. xviii. 8, 9; Joh. v. 40; xx. 31).


 


Dominus etiam dixit ad discipulos,


 


“Quia Ego vivo, etiam vos vivetis” (Joh. xiv. 19):


et de resurrectione, quod


 


Deus sit “Deus viventium, et non Deus mortuorum;” tum Quod non mori amplius possint (Luc. xx. 36, 38).


 


[6.] Secundum: Quod omnis homo creatus sit ut vivat in aeternum in statu beato, est consequens; nam qui vult ut homo vivat in aeternum, vult etiam ut vivat in statu beato. Quid vita aeterna absque illo? Omnis amor vult alterius bonum, amor parentum vult bonum liberorum; amor sponsi et mariti vult bonum sponsae et uxoris; et amor amicitiae vult bonum amicorum. Quid non Divinus Amor? Et bonum quid aliud est quam jucundum? et Divinum Bonum quid aliud quam beatum aeternum? Omne bonum ex jucundo seu beato sui dicitur bonum: bonum quidem vocatur id quod datur et possidetur; sed nisi etiam sit jucundum, est bonum sterile, quod in se non est bonum. Ex his patet, quod vita aeterna etiam sit beatum aeternum. Hic status hominis est finis creationis; at quod solum illi qui in caelum veniunt in illo statu sint, non est Dominus in culpa, sed est homo; quod homo sit in culpa, videbitur in sequentibus. [7.] Tertium: Quod sic omnis homo creatus sit, ut in caelum veniat. Hoc finis creationis est: sed quod non omnes veniant in caelum, est quia imbuunt jucunda inferni opposita beato caeli; et qui non in beato caeli sunt, non possunt intrare caelum, non enim sustinent illud. Nemini, qui in mundum spiritualem venit, negatur ascendere in caelum; sed qui in jucundo inferni est, dum illuc venit, palpitat corde, laborat respiratione, vita incipit perire, angitur, cruciatur, et se volvit sicut serpens admotus igni; hoc sic, quia oppositum agit in oppositum. [8.] Sed usque quia homines nati sunt, et per id in facultate cogitandi et volendi, et inde in facultate loquendi et agendi sunt, non possunt mori: at quia non cum aliis possunt vivere quam cum illis qui in simili jucundo vitae sunt, ad illos remittuntur; consequenter qui in jucundis mali sunt, ad suos; et qui in jucundis boni sunt ad suos. Immo datur cuivis in jucundo sui mali esse, modo non infestet illos qui in jucundo boni sunt; sed quia malum non potest aliter quam infestare bonum, inest enim malo odium contra bonum, quare ne damnum inferant, removentur, et in sua loca in inferno dejiciuntur, ubi jucundum illorum vertitur in injucundum. [9.] Sed hoc non tollit, quin homo ex creatione sit et inde nascatur talis, ut in caelum possit venire; in caelum enim venit omnis qui infans moritur, educatur ac instruitur ibi, sicut homo in mundo, ac per affectionem boni et veri imbuitur sapientia, et fit angelus. Similiter potuisset homo, qui educatur et instruitur in mundo; nam simile inest illi quod infanti. De infantibus in mundo spirituali videatur in opere De Caelo et Inferno (Londini, an. 1758, edito, n. 329-345). [10.] Sed quod non simile fiat cum multis in mundo, est quia amant primum gradum vitae suae, qui vocatur naturalis, et non volunt ab illo recedere, et fieri spirituales; et gradus vitae naturalis in se spectatus non amat nisi quam semet et mundum, cohaeret enim cum sensibus corporis, qui etiam exstant mundo; at gradus vitae spiritualis in se spectatus amat Dominum et caelum, et quoque semet et mundum, sed Deum et caelum ut superius, principale et dominans, ac semet et mundum ut inferius, instrumentale et famulans. [11.] Quartum: Quod Divinus Amor non possit aliter quam id velle, et quod Divina Sapientia non possit aliter quam id providere. Quod Divina Essentia sit Divinus Amor et Divina Sapientia, in transactione de Divino Amore et Divina Sapientia, plene ostensum est; ibi etiam demonstratum est (n. 358-370), quod Dominus in omni embryone humano formet duo receptacula, unum Divini Amoris et alterum Divinae Sapientiae; receptaculum Divini Amoris pro futura voluntate hominis, et receptaculum Divinae Sapientiae pro futuro intellectu ejus; et quod sic cuivis homini indiderit facultatem volendi bonum, et facultatem intelligendi verum. [12.] Nunc quia hae binae facultates hominis ex nativitate a Domino inditae sunt, et inde Dominus est in illis ut in suis apud hominem, patet quod Divinus Ipsius Amor non possit aliter velle, quam ut homo in caelum veniat, et ibi aeterna beatitudine fruatur; et quoque quod Divina Sapientia non possit aliter quam id providere. Sed quia ex Divino Ipsius Amore est, ut homo sentiat beatum caeleste in se sicut suam, et hoc non fieri potest, nisi homo in omni apparentia teneatur, quod a se cogitet, velit, loquatur et agat, ideo non potest hominem aliter ducere quam secundum leges Divinae suae Providentiae.