(1) 原文
312. (ii.) Quod homo ex prudentia propria persuadeat sibi, et confirmet apud se, quod omne bonum et verum sit a et in se; similiter omne malum et falsum.―Fiat argumentatio per analogiam inter bonum et verum naturale, ac bonum et verum spirituale. Quaeritur, Quid verum et bonum in visu oculi? Annon id ibi est verum quod vocatur pulchrum, et ibi bonum quod vocatur jucundum? sentitur enim jucundum ex visis pulchris. Quid verum et bonum in auditu? Annon id ibi est verum quod vocatur harmonicum, et id ibi est bonum quod vocatur amoenum? sentitur enim amoenum ex auditis harmonicis. Similiter in aliis sensibus. Inde patet quid verum et bonum naturale. Expendatur nunc quid verum et bonum spirituale. Num verum spirituale est aliud quam pulchrum et harmonicum rerum et objectorum spiritualium? et num bonum spirituale est aliud quam jucundum et amoenum ex percepta illorum pulchritudine aut harmonia? [2.] Videatur nunc, num aliud dici possit de uno quam de altero; seu de spirituali quam de naturali. De naturali dicitur, quod pulchrum et jucundum in oculo influant ex objectis, et quod harmonicum et amoenum in aure influant ex instrumentis. Quid aliud est in substantiis organicis mentis? Dicitur de his quod illa insint, et de illis quod influant; sed si quaeritur, cur dicitur quod influant, non aliud responderi potest quam quia distantia apparet; at cur dicitur quod insint, non aliud responderi potest quam quia distantia non apparet: consequenter, quod apparentia distantiae sit quae facit, quod credatur aliud de illis quae homo cogitat et percipit, quam de illis quae videt et audit. Sed hoc cadit, dum scitur quod spirituale non sit in distantia sicut est naturale. Cogita de sole et luna, aut de Roma et Constantinopoli: annon sunt in cogitatione absque distantia, modo cogitatio illa non conjungitur cum experientia facta per visum aut per auditum? Cur itaque persuades tibi, quod quia distantia in cogitatione non apparet, bonum et verum, ut et malum et falsum sint ibi, et non influant? [3.] Addam his experientiam, quae in mundo spirituali communis est. Potest unus spiritus infundere suas cogitationes et affectiones in alterum spiritum, et hic non scit aliter quam quod id sit suae propriae cogitationis et affectionis; hoc vocatur ibi cogitare ex alio et cogitare in alio. Hoc millies vidi, et quoque centies ego feci; et tamen apparentia distantiae fuit insignis. Ast ut primum sciverunt, quod alius esset qui intulit cogitationes et affectiones illas, indignati sunt, et se averterunt, agnoscentes tamen quod distans non appareat in visu interno seu cogitatione, nisi detegatur, sicut in visu [1]externo seu oculo, et quod inde credatur quod influat. [4.] Huic experientiae cottidianam meam adjiciam. Spiritus mali saepius in meam cogitationem injecerunt mala et falsa, quae apud me apparuerunt sicut in me et a me essent, seu quod ipse cogitarem illa; sed quia novi quod mala et falsa essent, inquisivi quinam illa injecerunt, ac detecti et abacti sunt; et erant in eximia a me distantia. Ex his constare potest, quod omne malum cum ejus falso influat ab inferno ac omne bonum cum ejus vero influat a Domino, et quod utrumque appareat sicut in homine.
@1 externo pro “interno”
(2) 直訳
(ii.) Quod homo ex prudentia propria persuadeat sibi, et confirmet apud se, quod omne bonum et verum sit a et in se; similiter omne malum et falsum.― (ii.)「人間はプロプリウムの思慮から、すべての善と真理は、同様にすべての悪と虚偽は、自分自身から、また自分自身の中にあることを自分自身に説きつけ、自分自身のもとで確信すること」―
Fiat argumentatio per analogiam inter bonum et verum naturale, ac bonum et verum spirituale. 自然的な善と真理、そして霊的な善と真理の間の類似(類推)によって論証(論拠)が行なわれる(行なおう)。
Quaeritur, Quid verum et bonum in visu oculi? 質問される(質問がある)、目の視覚(見ること)の中で真理と善は何か?
Annon id ibi est verum quod vocatur pulchrum, et ibi bonum quod vocatur jucundum? それはそこに真理であるのではないか? 美しいものと呼ばれるもの、またそこに善、快いものと呼ばれるもの。
sentitur enim jucundum ex visis pulchris. というのは、快さは美しいものの視覚(見ること)から感じられるから。
Quid verum et bonum in auditu? 聴覚(聞くこと)の中の善と真理は何か?
Annon id ibi est verum quod vocatur harmonicum, et id ibi est bonum quod vocatur amoenum? それはそこに真理であるのではないか? 調和したものと呼ばれるもの、またそこに善、楽しさ(快感)と呼ばれるもの。
sentitur enim amoenum ex auditis harmonicis. というのは、楽しさ(快感)は調和したものの聴覚(聞くこと)から感じられるから。
Similiter in aliis sensibus. 他の感覚の中で同様〔である〕。
Inde patet quid verum et bonum naturale. ここから明らかである、何が自然的な真理と善か。
Expendatur nunc quid verum et bonum spirituale. そこで、何が霊的な真理と善か熟考される☆。
☆「熟考される」が接続法なのでどう解釈すればよいでしょうか、基本的には「願望」であり「熟考することができるかな」といった感じです。でも多くの場合「命令」としておけばよいようです。
Num verum spirituale est aliud quam pulchrum et harmonicum rerum et objectorum spiritualium? 霊的な真理は何らかのものなのか? 霊的な事柄や対象の美しいものと調和するもの以外の。
et num bonum spirituale est aliud quam jucundum et amoenum ex percepta illorum pulchritudine aut harmonia? また霊的な善は何らかのものなのか? それらの美しいものまたは調和するものを知覚したことからの快さと楽しさ(快感)以外の。
[2.] Videatur nunc, num aliud dici possit de uno quam de altero; [2.] そこで見られる(接続)、何らかのことがあるものについて言われることができないか、他のものについてと比べて(よりも)。
seu de spirituali quam de naturali. すなわち、霊的なものについて、自然的なものについてと比べて。
De naturali dicitur, quod pulchrum et jucundum in oculo influant ex objectis, et quod harmonicum et amoenum in aure influant ex instrumentis. 自然的なものについて言われる、美しいものと快いものが対象から目の中に流入すること、また調和するものと楽しいものが楽器から耳の中に流入すること。
Quid aliud est in substantiis organicis mentis? 何が、心の有機的な実体の中にあるか?
Dicitur de his quod illa insint, et de illis quod influant; これら(後者=霊的なもの)について言われる、それらが内在すること、またそれら(前者=自然的なもの)について、〔それらが〕流入すること。
sed si quaeritur, cur dicitur quod influant, non aliud responderi potest quam quia distantia apparet; しかし、もし質問されるなら、なぜ、流入することが言われるのか、何らかのものを答えられることができない、距離(隔たり)が見えるから以外に。
at cur dicitur quod insint, non aliud responderi potest quam quia distantia non apparet: しかし、なぜ、内在することが言われるのか、何らかのものを答えられることができない、距離(隔たり)が見られないから以外に。
consequenter, quod apparentia distantiae sit quae facit, quod credatur aliud de illis quae homo cogitat et percipit, quam de illis quae videt et audit. したがって、距離(隔たり)の外観である、それらをつくる(ものは)、それらは人間が考え、知覚するそれらについて何らかのものが信じられること、見、聞くものそれらについてと比べて。
Sed hoc cadit, dum scitur quod spirituale non sit in distantia sicut est naturale. しかし、このことは倒れる(むだである)、霊的なものは距離(隔たり)の中にないことが知られる時、自然的なもの〔が距離(隔たり)の中に〕あるようには。
Cogita de sole et luna, aut de Roma et Constantinopoli: 太陽と月について考えよ、またはローマとコンスタンティノープルについて。
annon sunt in cogitatione absque distantia, modo cogitatio illa non conjungitur cum experientia facta per visum aut per auditum? 〔それらは〕距離(隔たり)なしの思考の中に存在するのではないか? それらの思考が視覚を通してまたは聴覚を通しての事実の経験に結合されていないかぎり。
Cur itaque persuades tibi, quod quia distantia in cogitatione non apparet, bonum et verum, ut et malum et falsum sint ibi, et non influant? そこで、なぜ、あなたはあなたに説きつけるのか、距離(隔たり)は思考の中に見られないので、善と真理は、そのようにまた悪と虚偽はそこにある、また流入しないこと。
[3.] Addam his experientiam, quae in mundo spirituali communis est. [3.] 私はこれらに経験を加えよう(言いたそう)、それは霊界の中で普通である。
Potest unus spiritus infundere suas cogitationes et affectiones in alterum spiritum, et hic non scit aliter quam quod id sit suae propriae cogitationis et affectionis; ある霊は自分の思考と情愛を他の霊の中に注ぎ込む(伝える)ことができる、またこのことを異なって知らない、それが自分の思考と情愛の固有のもの(プロプリウム)であること以外に。
hoc vocatur ibi cogitare ex alio et cogitare in alio. このことは、そこに他の者から考えること、また他の者の中で考えることと呼ばれる。
Hoc millies vidi, et quoque centimes ego feci; このことを、私は千回見た、そしてまた、百回私は行なった。
et tamen apparentia distantiae fuit insignis. またそれでもなお、距離(隔たり)の外観は著しかった(目立った)。
Ast ut primum sciverunt, quod alius esset qui intulit cogitationes et affectiones illas, indignati sunt, et se averterunt, agnoscentes tamen quod distans non appareat in visu interno seu cogitatione, nisi detegatur, sicut in visu [1]externo seu oculo, et quod inde credatur quod influat. しかし、知られると直ぐに、他の者がいたこと、その者はそれらの思考と情愛をもたらした、〔彼らは〕憤慨した、また自分自身を背かせた(=背いた)、それでも距離(隔たり)は内なる視覚、すなわち、思考の中に見られないことを認めて、示され(あばかれ)ないなら、外なる視覚、すなわち、目の中のように、またここから流入することが信じられること。
[4.] Huic experientiae cottidianam meam adjiciam. [4.] これに私は私の毎日の経験を付け加えよう。
Spiritus mali saepius in meam cogitationem injecerunt mala et falsa, quae apud me apparuerunt sicut in me et a me essent, seu quod ipse cogitarem illa; 悪霊がしばしば私の思考の中に悪と虚偽を持ち込んだ、それらは私のもとで私の中に、また私から存在したように見られた、すなわち、私そのものがそれらを考えたこと。
sed quia novi quod mala et falsa essent, inquisivi quinam illa injecerunt, ac detecti et abacti sunt; しかし、私は悪と虚偽であったことを知っている(知った)ので、私は調べた(質問した)、だれがそれらを持ち込んだか、そしてあばかれ、追い払われた。
et erant in eximia a me distantia. また著しく(非常に)私から隔たった中にいた。
Ex his constare potest, quod omne malum cum ejus falso influat ab inferno ac omne bonum cum ejus vero influat a Domino, et quod utrumque appareat sicut in homine. これらから明らかにすることができる、すべての悪はその虚偽とともに地獄から流入すること、そしてすべての善はその真理とともに主から流入する、また両方とも人間の中に〔ある〕ように見えること。
@1 externo pro “interno” 注1「interno」の代わりにexterno。
(3) 訳文
312. (ii.)「人間はプロプリウムの思慮から、すべての善と真理は、同様にすべての悪と虚偽は、自分自身から、また自分自身の中にあることを自分自身に説きつけ、自分自身のもとで確信すること」
自然的な善と真理そして霊的な善と真理の間の類推によって論証行なおう。
質問がある、目で見る真理と善は何か? 美しいものと呼ばれるものに真理が、快いものと呼ばれるものに善があるのではないか? というのは、快さは美しいものを見ることから感じられるから。
聞くことでの善と真理は何か? 調和したものと呼ばれるものに真理が、またそこに善、楽しさと呼ばれるものに善があるのではないか?。というのは、楽しさは調和したものを聞くことから感じられるから。他の感覚でも同様である。ここから、何が自然的な真理と善か明らかである。
そこで、何が霊的な真理と善か熟考してみよ。
霊的な真理は霊的な事柄や対象からの美しいものや調和するものでないなら何のなのか? また霊的な善は、それらの美しいものまたは調和するものを知覚した快さと楽しさでないいなら何なのか?
[2.] そこで、あるものについて他のものについて比べて何らかのことが言われることができないか、見られであろう。すなわち、自然的なもの比べて霊的なものについてである。
自然的なものについて、美しいものと快いものが対象から目の中に流入すること、また調和するものと楽しいものが楽器から耳の中に流入することが言われる。
心の有機的な実体の中に何があるか?
霊的なものについては、それらが内在すると言われ、自然的なものについては、それらが流入すると言われる。しかし、なぜ流入すると言われるのか、と質問されるなら、隔たりが見られるからとしか答えられることができない。また、なぜ内在すると言われるのか、と質問されるなら、隔たりが見られないからとしか答えることができない。したがって、人間が見、聞くものと比べて、考え、知覚するものについて何らかのものが信じられ、それらをつくるものは、距離(隔たり)の外観である。
しかし、このことは、自然的なものが距離(隔たり)の中にあるように〔とは異なって〕霊的なものが距離(隔たり)の中にないことが知られる時、倒れる。
太陽と月について、またはローマとコンスタンティノープルについて考えよ。それらは思考が視覚または聴覚を通して事実の経験に結合されていないかぎり、距離感のない思考の中に存在するのではないか?
距離(隔たり)は思考の中に見られないので、そこにある善と真理は、そのようにまた悪と虚偽は、流入しないのに、なぜ、あなたは〔そうでないことを〕自分自身に説きつけようとするのか?
[3.] 私はこれらに霊界の中で普通の経験を言いたそう。
ある霊は自分の思考と情愛を他の霊の中に注ぎ込むことができ、またそれが自分の思考と情愛の固有のものであることとしか知らない。このことは、そこでは他の者から考えること、他の者の中で考えることと呼ばれる。このことを、私は千回も見、そしてまた、私は百回も行なった。それでもなお、隔たりの外観ははっきりしていた。
しかし、それらの思考と情愛をもたらした他の者がいたことが知られると直ぐに、彼らは憤慨し、背いた。それでも隔たりは外なる視覚、すなわち、目の中のように示されないなら、内なる視覚、すなわち、思考の中に見られないことを認め、ここから流入すると信じられている。
[4.] これに私は自分の日々の経験を付け加えよう。
悪霊がしばしば私の思考の中に悪と虚偽を持ち込み、それらは私のもとで、私の中に、また私から存在したように、すなわち、私自身がそれらを考えたように見られた。しかし、私は悪と虚偽であったことを知ったので、私はだれがそれらを持ち込んだか調べ、そしてあばかれ、追い払われた。彼らは私から非常に隔たった中にいた。