原典講読「神の摂理』 301, 302, 303

 

(1) 原文


301.  Quod angeli caeli sint affectiones boni et inde cogitationes veri, est quia sunt recipientes Divini Amoris et Divinae Sapientiae a Domino; ac omnes affectiones boni sunt ex Divino Amore, et omnes cogitationes veri sunt ex Divina Sapientia. Quod autem spiritus inferni sint concupiscentiae mali et inde imaginationes falsi, est quia in amore sui sunt et in propria intelligentia, et omnes concupiscentiae mali sunt ex amore sui, ac imaginationes falsi sunt ex propria intelligentia.


 


(2) 直訳


Quod angeli caeli sint affectiones boni et inde cogitationes veri, est quia sunt recipientes Divini Amoris et Divinae Sapientiae a Domino; 天界の天使は善の情愛とここから真理の思考であること、主からの神的な愛と神的な知恵の受け入れるものであるからである。


ac omnes affectiones boni sunt ex Divino Amore, et omnes cogitationes veri sunt ex Divina Sapientia. そして、すべての善の情愛は神的な愛からである、またすべての真理の思考は神的な知恵からである。


Quod autem spiritus inferni sint concupiscentiae mali et inde imaginationes falsi, est quia in amore sui sunt et in propria intelligentia, et omnes concupiscentiae mali sunt ex amore sui, ac imaginationes falsi sunt ex propria intelligentia. けれども、地獄の霊は悪の欲望とここから虚偽の空想(妄想)であること、自己愛の中に、またプロプリウムの知性の中にいるからである、またすべての悪の欲望は自己愛からである、そして虚偽の空想(妄想)プロプリウムの知性からである。


 


(3) 訳文


301.  天界の天使が善の情愛とここから真理の思考であるのは、主からの神的な愛と神的な知恵を受け入れるものであるからである。そして、すべての善の情愛は神的な愛からであり、すべての真理の思考は神的な知恵からである。


 けれども、地獄の霊が悪の欲望とここから虚偽の空想(妄想)であるのは、自己愛の中にまたプロプリウムの知性の中にいるからであり、すべての悪の欲望は自己愛からであり、そして虚偽の空想プロプリウムの知性からである。


 


(1) 原文


302.  Ordinatio affectionum in caelo, et concupiscentiarum in inferno, est mirabilis, et soli Domino nota. Sunt utrinque distinctae in genera et species, ac ita conjunctae ut unum agant; et quia distinctae sunt in genera et species, distinctae sunt in societates majores et minores; et quia conjunctae sunt ut unum agant, conjunctae sunt sicut omnia quae apud hominem sunt. Inde caelum in sua forma est sicut homo pulcher, cujus anima est Divinus Amor et Divina Sapientia, ita Dominus; ac infernum in sua forma est sicut homo monstrosus, cujus anima est amor sui et propria intelligentia, ita diabolus: non enim est aliquis diabolus, qui solus est dominus ibi, sed amor sui ita vocatur.


 


(2) 直訳


Ordinatio affectionum in caelo, et concupiscentiarum in inferno, est mirabilis, et soli Domino nota. 天界の中の情愛の秩序づけること(配列)と地獄の中の欲望の〔配列は〕、驚くべきものである、また主だけに知られて〔いる〕。


Sunt utrinque distinctae in genera et species, ac ita conjunctae ut unum agant; 両方の場所に属と種に分かれている、そしてこのように結合している、一つとして働くように。


et quia distinctae sunt in genera et species, distinctae sunt in societates majores et minores; また属と種に分かれているので、大小の社会に分かれている。


et quia conjunctae sunt ut unum agant, conjunctae sunt sicut omnia quae apud hominem sunt. また一つとして働く(協力する)うに分かれているので、すべてのもののように結合している、それらは人間のもとにある。


Inde caelum in sua forma est sicut homo pulcher, cujus anima est Divinus Amor et Divina Sapientia, ita Dominus; ここから、天界は、その形の中で美しい人間のようである、その霊魂は神的な愛と神的な知恵である、そのように(したがって)主である。


ac infernum in sua forma est sicut homo monstrosus, cujus anima est amor sui et propria intelligentia, ita diabolus: しかし、地獄は、その形の中で怪物のような人間である、その霊魂は自己愛とプロプリアムの知性である、そのように(したがって)悪魔である。


non enim est aliquis diabolus, qui solus est dominus ibi, sed amor sui ita vocatur. というのは、何らかの悪魔はいないから、その者だけがそこに主(ぬし)である、しかし、自己愛はそのように呼ばれる。


dominus「主」であっても、頭文字が違うだけで大違いです。どのように表現すればようのでしょうか。


 


(3) 訳文


302.  天界の中の情愛と地獄の中の欲望を秩序づけることは驚くべきものであり、主だけに知られている。両方の場所で属と種に分かれており、一つとして働くように結合している。また属と種に分かれているので、大小の社会に分かれている。また一つとして働くうに分かれているので、人間のもとにあるすべてのもののように結合している。


 ここから、天界は、美しい人間のような形をしている、その霊魂は神的な愛と神的な知恵であり、したがって主である。しかし、地獄は、怪物のような人間の形をしていて、その霊魂は自己愛とプロプリアムの知性であり、そのように悪魔である。というのは、そこにその者だけが主(ぬし)である何らかの悪魔はいない、しかし、自己愛がそのように呼ばれるから。


 


(1) 原文


303.  Sed ut melius sciatur, quale est caelum et est infernum, pro affectionibus boni sumantur jucunda boni, et pro concupiscentiis mali sumantur jucunda mali; nam non datur affectio et concupiscentia absque jucundis, haec enim faciunt vitam cujusvis. Haec sunt quae ita distincta et conjuncta sunt, ut supra de affectionibus boni et de concupiscentiis mali dictum est. Jucundum suae affectionis implet et circumstipat unumquemvis angelum caeli, et quoque jucundum commune implet et circumstipat unamquamvis societatem caeli, et jucundum omnium simul seu communissimum universum caelum. Similiter jucundum suae concupiscentiae implet et circumstipat unumquemvis spiritum inferni, et jucundum commune unamquamvis societatem inferni, et jucundum omnium seu communissimum totum infernum. Quoniam, ut supra dictum est, affectiones caeli et concupiscentiae inferni sunt sibi e diametro oppositae, patet quod jucundum caeli sit tale injucundum in inferno ut illud non sustineant, et vicissim quod jucundum inferni sit tale injucundum in caelo, ut illud nec sustineant. Inde est antipathia, aversatio, et separatio.


 


(2) 直訳


Sed ut melius sciatur, quale est caelum et est infernum, pro affectionibus boni sumantur jucunda boni, et pro concupiscentiis mali sumantur jucunda mali; しかし、いっそうよく知られるように、天界がどんなものであるか、また地獄が〔どんなもので〕ある、善の情愛の代わりに善の快さが取り上げられる(考えられる)、また悪の欲望の代わりに悪の快さが取り上げられる(考えられる)


nam non datur affectio et concupiscentia absque jucundis, haec enim faciunt vitam cujusvis. なぜなら、快さなしに情愛と欲望は存在しないから、というのは、これらはそれぞれのいのち(生活)つくるから。


Haec sunt quae ita distincta et conjuncta sunt, ut supra de affectionibus boni et de concupiscentiis mali dictum est. これらである、それらはこのように分けられ、結合している、上に善の情愛についてと悪の欲望について言われたように。


Jucundum suae affectionis implet et circumstipat unumquemvis angelum caeli, et quoque jucundum commune implet et circumstipat unamquamvis societatem caeli, et jucundum omnium simul seu communissimum universum caelum. その情愛の快さは天界の天使のそれぞれの者を満たす、また取り囲む、そしてまた共通の(共有の、普遍的な)快さが天界の社会のそれぞれを満たす、また取り囲む、また同時に、すべての、すなわち最も共通の(共有の、普遍的な)快さが全☆天界を。


ここのuniversusも次のtotusもここでは「全~」という同じ意味になります。


Similiter jucundum suae concupiscentiae implet et circumstipat unumquemvis spiritum inferni, et jucundum commune unamquamvis societatem inferni, et jucundum omnium seu communissimum totum infernum. 同様に、その欲望の快さは地獄の霊のそれぞれの者を満たす、また取り囲む、また共通の(共有の、普遍的な)快さが地獄の社会のそれぞれを〔満たし、取り囲む〕、またすべての、すなわち最も共通の(共有の、普遍的な)快さが全☆地獄を。


Quoniam, ut supra dictum est, affectiones caeli et concupiscentiae inferni sunt sibi e diametro oppositae, patet quod jucundum caeli sit tale injucundum in inferno ut illud non sustineant, et vicissim quod jucundum inferni sit tale injucundum in caelo, ut illud nec sustineant. 上に言われたように、天界の情愛と地獄の欲望はそれ自体に正反対に対立しているので、天界の快さが地獄の中でこのような不快であることが明らかである、それを耐えないような、また逆に、地獄の快さは天界の中でこのような不快であること、それを耐えないような。


Inde est antipathia, aversatio, et separatio. ここからである、嫌悪、反感、また分離。


 


(3) 訳文


303.  しかし、天界がどんなものであり、また地獄がどんなものであるか、いっそうよく知られるために、善の情愛の代わりに善の快さを考え、悪の欲望の代わりに悪の快さを考えるとよい。なぜなら、快さなしに情愛と欲望は存在しなし、これらはそれぞれのいのち(生活)つくるからである。


前に善の情愛についてと悪の欲望について言われたように、これらが、このように分けられ、結合しているものである。


 その情愛の快さが天界のそれぞれの天使を満たし、取り囲み、そしてまた共通の快さが天界のそれぞれ社会を、また同時に、すべての、すなわち最も共通の(普遍的な)快さが全天界を満たし、取り囲んでいる。同様に、その欲望の快さが地獄のそれぞれの霊を満たし、取り囲み、また共通の快さが地獄のそれぞれ社会を、またすべての、すなわち最も共通の(普遍的な)快さが全地獄を満たし、取り囲んでいる。


 前に言われたように、天界の情愛と地獄の欲望はそれ自体に正反対に対立しているので、天界の快さが地獄の中では耐えられないような不快であり、また逆に、地獄の快さは天界の中では耐えられないような不快であることが明らかである。


 ここから、嫌悪、反感、分離がある。