原典講読「神の摂理』 298(~[3])

 

(1) 原文


298.  Sed ut haec coram rationali homine [appareant], sive malus sit sive bonus, ita sive sit in luce hiemali sive in luce aestiva, in utraque enim colores similiter apparent, explicanda sunt in suo ordine. Primum: Quod propria intelligentia, cum voluntas in malo est, non videat nisi falsum, et quod non videre velit nec possit aliud.Hoc saepius in mundo spirituali ostensum est. Unusquisque homo, dum fit spiritus, quod, fit post mortem, tunc enim exuit materiale corpus ac induit spirituale, immittitur alternis in binos suae vitae status, externum ac internum. Dum in statu externo est, loquitur et quoque agit rationaliter et sapienter, prorsus sicut homo rationalis et sapiens in mundo, et quoque potest docere alios plura quae vitae moralis et civilis sunt; et si praedicator fuerat, potest etiam docere quae vitae spiritualis sunt. At cum ab externo hoc statu in internum suum mittitur, ac externus sopitur et internus expergiscitur, tunc, si malus est, mutatur scena; fit a rationali sensualis et a sapiente insanus; cogitat enim tunc a voluntatis suae malo et ejus jucundo, ita ex propria intelligentia, ac non videt nisi quam falsum, et non agit nisi quam malum, credendo quod malitia sit sapientia, et quod astutia sit prudentia; et ex propria intelligentia credit se numen, et haurit tota mente artes nefandas. [2.] Tales insanias vidi pluries; et quoque quod in alternos illos status intra horae tempus bis aut ter missi sint; et tunc datum est illis videre suas insanias, et quoque agnoscere illas; at usque non voluerunt in statu rationali et morali manere, sed se ipsos sponte converterunt in statum internum sensualem et insanum; hunc enim amabant prae altero, quia in illo erat jucundum amoris vitae illorum. Quis potest credere, quod homo malus intra faciem suam talis sit, et quod talem metamorphosin subeat, cum intra illum venit? Ex sola hac experientia constare potest, qualis est propria intelligentia, quando ex malo voluntatis suae cogitat et agit. Aliter fit cum bonis: hi cum a statu externo in internum mittuntur, fiunt adhuc sapientiores et moratiores. [3.] Secundum: Quod si propria intelligentia tunc videt verum, vel avertat se, vel falsificet illud. Est homini proprium voluntarium, et est proprium intellectuale; proprium voluntarium est malum, et proprium intellectuale est falsum inde; hoc intelligitur per “voluntatem viri” et illud per ” voluntatem carnis” (Joh. i. 13). Proprium voluntarium est in sua essentia amor sui, et proprium intellectuale est fastus ex illo amore; sunt hi bini sicut duo conjuges, et conjugium eorum vocatur conjugium mali et falsi. In hoc conjugium mittitur unusquisque malus spiritus, antequam in infernum; et cum ibi est, tunc non scit quid bonum, nam malum suum vocat bonum, sentit enim illud ut jucundum; et quoque tunc avertit se a vero, nec vult videre illud, quia falsum concordans cum suo malo videt sicut oculus pulchrum, et audit sicut auris harmonicum. [4.] Tertium: Quod Divina Providentia continue faciat hominem videre verum, et quod etiam det affectionem percipiendi illud et recipiendi illud. Hoc fit, quia Divina Providentia agit ab interiori, et per id influit in exteriora, seu a spirituali in illa quae sunt in naturali homine, ac per lucem caeli illuminat intellectum, et per calorem caeli vivificat voluntatem. Lux caeli in sua essentia est Divina Sapientia. et calor caeli in sua essentia est Divinus Amor; et ex Divina Sapientia non aliud influere potest quam verum, et ex Divino Amore non aliud influere potest quam bonum, et ex hoc dat Dominus in intellectu affectionem videndi verum, et quoque percipiendi et recipiendi illud: sic fit homo non solum quoad externam faciem homo, sed etiam quoad internam. Quis non vult videri ut homo rationalis et spiritualis? Et quis non scit, quod velit videri ut ab aliis credatur quod sit verus homo? Si itaque solum est rationalis et spiritualis in externa forma, et non simul in interna, num ille est homo? num est aliud quam sicut histrio super theatro, aut sicut simia cui facies paene humana? Annon inde nosse potest, quod ille solum sit homo, qui interius est, sicut ab aliis vult videri; qui agnoscit unum, agnoscet alterum. Propria intelligentia solum potest externis inducere formam humanam, sed Divina Providentia inducit internis, et per interna externis illam formam; quae quando inducta est, homo non apparet ut homo, sed est homo. [5.] Quartum: Quod homo per id abducatur a malo, non a se sed a Domino. Quod cum Divina Providentia dat videre verum, et simul affectionem ejus, homo possit abduci a malo, est quia verum monstrat et dictat; et cum voluntas facit id, conjungit se cum illo, ac in se vertit verum in bonum; fit enim amoris ejus, et quod amoris est, hoc est bonum. Omnis reformatio fit per verum, et non absque illo, nam absque vero est voluntas continue in suo malo, et si consulit intellectum, non instruitur, sed confirmatur malum per falsa. [6.] Quod intelligentiam attinet, illa apparet ut sua atque propria tam apud hominem bonum quam apud hominem malum; et quoque tenetur bonus aeque agere ex intelligentia sicut propria, quemadmodum malus: sed qui credit Divinam Providentiam, ille abducitur a malo; at qui non credit, non abducitur; et ille credit, qui agnoscit malum esse peccatum, et ab illo vult abduci; et ille non credit qui non agnoscit et vult. Differentia inter binas illas intelligentias, est sicut inter id quod creditur esse in se, et inter id quod creditur non esse in se sed usque sicut in se; et est quoque sicut inter externum absque tali consimili interno, et inter externum cum consimili interno; ita sicut inter loquelas et gestus mimorum et hariolorum, qui agunt personas regum, principum et ducum, et inter ipsos reges, principes et duces; hi interius et simul exterius tales sunt, illi autem modo exterius; quod cum exuitur, vocantur comoedi, histriones et ludiones.


 


(2) 直訳


Sed ut haec coram rationali homine [appareant], sive malus sit sive bonus, ita sive sit in luce hiemali sive in luce aestiva, in utraque enim colores similiter apparent, explicanda sunt in suo ordine. しかし、理性的な人間の前に(見られる)うに、あるいは悪い者であり、あるいは善い者、したがってあるいは冬の光の中にいる、あるは夏の光の中に、というのは両方の中に色は同様に見えるから、その順序の中で説明されなければならない。


Primum: 第一:


Quod propria intelligentia, cum voluntas in malo est, non videat nisi falsum, et quod non videre velit nec possit aliud.― 「プロプリウム(自己固有)の知性は、意志が悪の中にあるとき、虚偽しか見ないこと、また何らかのものを見ることを欲しないし、できないこと」―


Hoc saepius in mundo spirituali ostensum est. このことがしばしば霊界の中で示された。


Unusquisque homo, dum fit spiritus, quod, fit post mortem, tunc enim exuit materiale corpus ac induit spirituale, immittitur alternis in binos suae vitae status, externum ac internum. それぞれの人間は、霊となるとき、それは、死後になる、というのはその時、物質的な身体を出る、そして霊的な〔身体〕を着る、交替に自分の二つのいのちの状態の中に入れられる、内なるものと外なるもの。


Dum in statu externo est, loquitur et quoque agit rationaliter et sapienter, prorsus sicut homo rationalis et sapiens in mundo, et quoque potest docere alios plura quae vitae moralis et civilis sunt; 外なる状態の中にいる時、理性的にまた賢く話し、行動する、完全に世の中の理性的で賢い人間のように、そしてまた、他の者に多くのことを教えることができる、それらは道徳的で市民的な生活のものである。


et si praedicator fuerat, potest etiam docere quae vitae spiritualis sunt. またもし説教者であったなら、さらにまた教えることができる、それらは霊的ないのちのものである。


At cum ab externo hoc statu in internum suum mittitur, ac externus sopitur et internus expergiscitur, tunc, si malus est, mutatur scena; しかし、この外なるいのち(生活)ら自分の内なる〔いのち〕の中に送られるとき、そして外なるものが眠らされ、また内なるものが目覚めさせられる、その時、もし悪い者であるなら、舞台(場面)は変わる。


fit a rationali sensualis et a sapiente insanus; 理性的なものから感覚的なものになる、また賢明なものから狂ったものに。


cogitat enim tunc a voluntatis suae malo et ejus jucundo, ita ex propria intelligentia, ac non videt nisi quam falsum, et non agit nisi quam malum, credendo quod malitia sit sapientia, et quod astutia sit prudentia; というのは、その時、自分の意志の悪とその快さから考えるから、このようにプロプリウム(自己固有)の知性から、そして虚偽以外でならない見ない、また悪以外でないなら行なわない、悪意が知恵であることを信じて、まただますこ(欺瞞)思慮であること。


et ex propria intelligentia credit se numen, et haurit tota mente artes nefandas. また、プロプリウム(自己固有)の知性から自分自身を(異教の)神と信じる、全部の心で汲み取る、恐るべきたくらみを。


[2.] Tales insanias vidi pluries; [2.] このような狂気を私はしばしば見た。


et quoque quod in alternos illos status intra horae tempus bis aut ter missi sint; そしてまた、 その交替の状態の中に、一時間の内に二回または三回、送られたこと。


et tunc datum est illis videre suas insanias, et quoque agnoscere illas; またその時、彼らに自分の狂気を見ることが与えられた、そしてまたそれらを認めること。


at usque non voluerunt in statu rationali et morali manere, sed se ipsos sponte converterunt in statum internum sensualem et insanum; しかしそれでも、理性的で道徳的な状態の中にとどまることを欲しなかった、しかし、自分自身そのものを自発的に向けた、感覚的で狂った内的な状態の中へ。


hunc enim amabant prae altero, quia in illo erat jucundum amoris vitae illorum. というのは、このことを他のことにまさって愛したから、その中に彼らのいのち(生活)愛の快さがあったからである。


Quis potest credere, quod homo malus intra faciem suam talis sit, et quod talem metamorphosin subeat, cum intra illum venit? だれが信じることができるか? 悪い人間が自分の顔つき(外見)の内にこのようなものがあることを、またこのような変形を受ける(経験する)こと、彼の内部にやって来るとき。


Ex sola hac experientia constare potest, qualis est propria intelligentia, quando ex malo voluntatis suae cogitat et agit. この経験だけから〔でも〕明らかにすることができる、プロプリウム(自己固有)の知性がどんなものであるか、自分の意志の愛から考え、行動する時。


Aliter fit cum bonis: 異なって生じる、善い者の場合に。


hi cum a statu externo in internum mittuntur, fiunt adhuc sapientiores et moratiores. これらの者は外なる状態から内なる中に送られる時、さらに知恵があり、道義をわきまえる(ように)る。


[3.] Secundum: [3.] 第二:


Quod si propria intelligentia tunc videt verum, vel avertat se, vel falsificet illud. 「もしプロプリウム(自己固有)知性がその時、真理を見るなら、背を向け、あるいはそれを虚偽化すること」


Est homini proprium voluntarium, et est proprium intellectuale; 人間にプロプリウム(自己固有)の意志がある、またプロプリウム(自己固有)の知性がある。


proprium voluntarium est malum, et proprium intellectuale est falsum inde; プロプリウム(自己固有)の意志は悪である、またプロプリウム(自己固有)の知性はそこからの虚偽である。


hoc intelligitur per “voluntatem viri” et illud per ” voluntatem carnis” (Joh. i. 13). これ(後者)が「男の意志に」よって意味される、またそれ(前者)「肉の意志」によって(ヨハネ1:13)


Proprium voluntarium est in sua essentia amor sui, et proprium intellectuale est fastus ex illo amore; プロプリウム(自己固有)の意志はその本質では自己愛である、またプロプリウム(自己固有)の知性はその愛からの高慢である。


sunt hi bini sicut duo conjuges, et conjugium eorum vocatur conjugium mali et falsi. これら二つのものは二人の配偶者のようである、また彼らの結婚は悪と虚偽の結婚と呼ばれる。


In hoc conjugium mittitur unusquisque malus spiritus, antequam in infernum; この結婚の中にそれぞれの悪の霊は送られる、地獄の中に〔送られる〕前に。


et cum ibi est, tunc non scit quid bonum, nam malum suum vocat bonum, sentit enim illud ut jucundum; またそこにいるとき、その時、何が善か知らない、なぜなら、自分の悪を善と呼ぶから、というのはそれを快さとして感じるから。


et quoque tunc avertit se a vero, nec vult videre illud, quia falsum concordans cum suo malo videt sicut oculus pulchrum, et audit sicut auris harmonicum. そしてまたその時、自分自身を真理から背ける、それを見ることも欲しない、自分の悪と一致している虚偽を目が美しいものを〔見る〕ように見るので、また耳が調和するものを〔聞く〕ように聞く。


 


(3) 訳文


298. しかし、理性的な人間の前に(見られる)うに、悪い者であろうと善い者であろうと、したがってあるいは冬の光の中にあるは夏の光の中にいるにしろ、というのは両方の中に色は同様に見えるから、次の順序で説明されなければならない。


 


第一:「プロプリウム(自己固有)の知性は、意志が悪の中にあるとき、虚偽しか見ないこと、また何らかのものを見ることを欲しないし、できないこと」


 このことは、しばしば霊界の中で示された。


 それぞれの人間は、死後、霊となるとき、その時、物質的な身体を出て、霊的な身体を着て、交替に内なるものと外なるものの自分の二つのいのちの状態の中に入れられる。


 外なる状態の中にいる時、完全に世の中の理性的で賢い人間のように理性的にまた賢く話し、行動する、そしてまた、他の者に道徳的で市民的な生活のものである多くのことを教えることができる。またもし説教者であったなら、さらにまた霊的ないのちを教えることができる。


 しかし、この外なるいのち(生活)ら自分の内なるものの中に送られ、そして外なるものが眠らされ、内なるものが目覚めさせられ時、もし悪い者であるなら、場面は変わる。彼は理性的なものから感覚的なものに、また賢明なものから狂ったものになる。というのは、その時、自分の意志の悪とその快さから、このようにプロプリウム(自己固有)の知性から考え、悪意が知恵であり、だますことが思慮であると信じて、虚偽しか見ず、悪しか行なわないからである。また、プロプリウム(自己固有)の知性から自分自身を神と信じ、全心で、恐るべきたくらみを吸収する。


[2.] 私はしばしばこのような狂気を、そしてまた、一時間の内に二回または三回、その交替の状態の中に送られるのを見た。またその時、彼らに自分の狂気を見、そしてまたそれらを認めることが与えられた。しかしそれでも、理性的で道徳的な状態の中にとどまることを欲せず、しかし、感覚的で狂った内的な状態の中へ自分自身そのものを自発的に向けた。というのは、このことを他のことにまさって愛し、その中に彼らのいのち(生活)愛の快さがあったからである。


 悪い人間が自分の外見の内にこのようなものがあることを、また自分の内部にやって来るとき、このような変形を経験することを、だれが信じることができるか? 


この経験だけから〔でも〕、自分の意志の愛から考え、行動する時、プロプリウム(自己固有)の知性がどんなものであるか明らかにすることができる。


善い者の場合は異なる。これらの者は外なる状態から内なる中に送られる時、さらに知恵があり、道義をわきまえるようになる。


[3.] 第二:「もしプロプリウム(自己固有)知性がその時、真理を見るなら、背を向け、あるいはそれを虚偽化すること」


 人間にプロプリウム(自己固有)の意志とプロプリウム(自己固有)の知性がある。プロプリウム(自己固有)の意志は悪であり、またプロプリウム(自己固有)の知性はそこからの虚偽である。後者が「男の意志に」よって、また前者が「肉の意志」によって意味される(ヨハネ1:13)


 プロプリウム(自己固有)の意志はその本質では自己愛であり、またプロプリウム(自己固有)の知性はその愛からの高慢である。これら二つのものは二人の配偶者のようであり、また彼らの結婚は悪と虚偽の結婚と呼ばれる。


それぞれの悪い霊は地獄に送られる前にこの結婚の中に入れられる。またそこ〔地獄〕にいるとき、その時、何が善か知らない、なぜなら、自分の悪を善と呼び、それを快さとして感じるからである。そしてまたその時、自分自身を真理から背け、それを見ようとも欲しない、自分の悪と一致している虚偽を美しいものを目で見るように見、また調和するものを耳で聞くように聞くからである。

コメントを残す