原典講読「神の摂理』 296(~[2])

 

(1) 原文


296.  Ut itaque Divina Providentia cum malis distincte percipiatur, et sic comprehendatur, explicanda sunt supradicta in illa serie, in qua allata sunt. Primum: Quod innumerabilia sint in unoquovis malo. Unumquodvis malum apparet coram homine sicut unum simplex; sic apparet odium et vindicta, sic furtum et fraus, sic adulterium et scortatio, sic superbia et elatio animi, praeter reliqua; et non scitur quod in unoquovis malo sint innumerabilia; sunt plura quam in hominis corpore sunt fibrae et vasa: est enim homo malus in minima forma infernum, ac infernum consistit ex myriadibus myriadum, et unusquisque ibi est in forma sicut homo tametsi monstrosus, ac omnes fibrae ac omnia vasa in illo sunt inversa; ipse spiritus est malum, apparens sibi sicut unum; sed tot innumerabilia quot in illo sunt, tot sunt concupiscentiae illius mali; est enim quisque homo suum malum aut suum bonum a capite ad volam pedis. Cum itaque talis est malus, patet quod sit unum malum compositum ex variis innumerabilibus, quae distincte mala sunt, et vocantur concupiscentiae mali. Ex his sequitur, quod illa omnia in ordine in quo sunt, a Domino reparanda et convertenda sint, ut homo reformari possit, et quod hoc non fieri possit nisi per Divinam Domini Providentiam successive a prima aetate hominis usque ad ultimam ejus. [2.] Omnis concupiscentia mali in inferno apparet, cum repraesentatur, sicut animal noxium, ut vel sicut draco, vel sicut basiliscus, vel sicut vipera, vel sicut bubo, vel sicut ulula, et sic porro; similiter apparent concupiscentiae mali apud hominem malum, cum spectatur ab angelis. Omnes hae formae concupiscentiarum singillatim convertendae sunt; ipse homo, qui quoad spiritum apparet ut homo monstrum seu ut diabolus, convertendus est ut sit sicut angelus pulcher; et unaquaevis concupiscentia mali convertenda est, ut appareat sicut agnus, aut ovis, aut sicut columba et turtur, quemadmodum affectiones boni angelorum in caelo, cum repraesentantur, apparent; ac convertere draconem in agnum, basiliscum in ovem, ac bubonem in columbam, non potest fieri nisi quam successive, eradicando malum a suo semine, ac implantando bonum semen loco ejus. Sed hoc non fieri aliter potest, quam comparative sicut fit cum insitione arborum, quarum radices cum aliquo trunco remanent, sed usque insitus ramus succum per veterem radicem extractum vertit in succum facientem fructus bonos. Ramus ille inoculandus non aliunde desumi potest quam a Domino, qui est Arbor vitae; quod etiam est secundum Domini verba, Joh. xv. 1-7. [3.] Secundum: Quod malus in sua mala se ex se continue profundius inducat. Dicitur, ex se, quia omne malum est ex homine, vertit enim bonum, quod a Domino est, in malum, ut supra dictum est. Quod malus se profundius inducat in malum, ipsa causa est, quod inferat se in societates infernales interius et interius, et quoque profundius et profundius, sicut vult et facit malum; inde quoque crescit jucundum mali, et hoc occupat ita cogitationes ejus, ut tandem non sentiat dulcius. Et qui se in societates infernales interius et profundius intulit, fit sicut circumligatus vinculis; sed quamdiu in mundo vivit, vincula non sentit; sunt sicut ex molli lana, aut ex lenibus filis serici, quae amat quia titillant; verum post mortem vincula illa ex mollibus fiunt dura, et ex titillantibus pungentia. [4.] Quod jucundum mali incrementa capiat, notum est ex furtis, latrociniis, depraedationibus, vindictis, dominationibus, lucris, et aliis. Quis non in illis secundum successus et secundum exercitia non inhibita sentit elevationes jucundi? Notum est, quod fur in furtis tale jucundum sentiat, ut non desistere possit; et, mirum, quod amet unum nummum furatum plus quam decem nummos dono datos. Simile etiam foret cum adulteriis, nisi provisum esset, quod malum illud potentia decrescat secundum abusum; at usque apud multos remanet jucundum cogitandi et loquendi illa, et si non plus, usque libido tangendi. [5.] Sed nescitur, quod hoc inde sit, quod se in societates infernales interius ac interius, tum profundius et profundius inferat, sicut ex voluntate et simul cogitatione committit mala: si modo in cogitatione sunt, et non in voluntate, nondum est cum malo in societate infernali, sed tunc intrat quando etiam sunt in voluntate; si tunc etiam cogitat quod id malum sit contra praecepta decalogi, et haec facit Divina, tunc ex proposito committit illud, et per id se demittit profunde, e quo non educi potest nisi per actualem paenitentiam. [6.] Sciendum est, quod omnis homo quoad spiritum suum sit in mundo spirituali in quadam societate ibi, malus homo in societate infernali, et bonus homo in societate caelesti, apparet etiam quandoque ibi, dum in alta meditatione est. Tum, quod sicut sonus cum loquela se circumfundit in aere in mundo naturali, ita affectio cum cogitatione se in societates circumfundat in mundo spirituali; est etiam correspondentia, nam affectio correspondet sono, et cogitatio loquelae. [7.] Tertium: Quod Divina Providentia cum malis sit continua mali permissio, ob finem ut sit continua abductio.Quod Divina Providentia apud homines malos sit continua permissio, est quia ex vita illorum non aliud prodire potest quam malum; homo enim sive in bono est, sive in malo, non potest in utroque simul esse, nec per vices nisi sit tepidus; et malum vitae in voluntatem et per illam in cogitationem non inducitur a Domino, sed inducitur ab homine; et hoc dicitur permissio. [8.] Nunc quia omnia quae homo malus vult et cogitat sunt permissionis, quaeritur quid tunc ibi Divina Providentia est, quae dicitur in singularissimis esse apud unumquemvis hominem, tam malum quam bonum. Sed illa consistit in eo, quod continue permittat ob finem, et quod permittat talia quae finis sunt, et non alia; et quod mala quae ex permissione prodeunt, continue lustret, separet, purificet, et non convenientia amandet, et per ignotas vias exoneret. Haec fiunt imprimis in hominis interiore voluntate, et ex hac in interiore ejus cogitatione. Divina Providentia etiam continua est in eo, quod prospiciat ne amandanda et exoneranda rursus a voluntate recipiantur, quoniam omnia quae recipiuntur a voluntate, appropriantur homini; at quae recipiuntur cogitatione, et non voluntate, illa separantur et ablegantur. Haec est continua Domini Providentia apud malos, quae, ut dictum est, est continua permissio ob finem ut sit perpetua abductio. [9.] De his homo vix aliquid scit, quia non percipit; quod non percipiat, est primaria causa, quia sunt mala concupiscentiarum amoris vitae ejus, et illa mala non sentiuntur ut mala, sed ut jucunda, ad quae non aliquis attendit. Quis attendit ad jucunda sui amoris? In his natat cogitatio ejus, sicut cymba quae fertur in vena fluvii; ac percipitur sicut atmosphaera fragranter olens, quae pleno spiritu attrahitur: solum aliquid ex illis sentire potest in cogitatione sua externa, sed usque nec ad illa ibi attendit, nisi probe sciat quod sint mala. Sed de his plura in nunc sequentibus. [10.] Quartum: Quod abductio a malo fiat mille modis etiam arcanissimis, a Domino. Ex illis solum aliqua mihi detecta sunt, verum non nisi quam communissima; quae sunt, quod jucunda concupiscentiarum, de quibus homo nihil scit, catervatim et fasciculatim emittantur in cogitationes interiores, quae sunt spiritus hominis, et inde in cogitationes exteriores ejus, in quibus apparent sub aliquo sensu volupis, amoeni aut cupidi; et commiscentur ibi cum jucundis naturalibus et sensual
ibus ejus. Ibi sunt media separationis et purificationis, et quoque viae abductionis et exonerationis. Media sunt imprimis jucunda meditationis, cogitationis, reflexionis propter aliquos fines, qui sunt usus, et fines qui sunt usus sunt totidem quot particularia et singularia negotii et functionis alicujus; tum etiam quot sunt jucunda reflexionis propter fines ut appareat sicut homo civilis et moralis, et quoque sicut homo spiritualis, praeter injucunda quae interpolant. Illa jucunda quia sunt amoris ejus in externo homine, sunt media separationis, purificationis, excretionis et abductionis jucundorum concupiscentiarum mali interni hominis. [11.] Sit pro exemplo judex injustus, qui spectat lucra aut amicitias ut fines seu ut usus functionis suae; is interius continue in illis est, sed exterius ut agat sicut legisperitus et justus; ille continue in jucundo meditationis, cogitationis, reflexionis ac intentionis est, ut jus flectat, vertat, adaptet et coaptet, usque ut legibus conforme, ac justitiae analogon appareat; nec scit quod internum ejus jucundum consistat ex astutiis, fraudibus, dolis, furtis clandestinis, ac multis aliis, et quod illud jucundum ex tot jucundis concupiscentiarum mali compositum dominetur in omnibus et singulis externae cogitationis, in qua jucunda apparentiae quod sit justus et sincerus, sunt. In haec jucunda externa demittuntur jucunda interna, et commiscentur sicut cibi in ventriculo; et ibi separantur, purificantur et abducuntur; sed usque non alia jucunda concupiscentiarum mali quam quae graviora sunt: [12.] apud hominem enim malum non datur alia separatio, purificatio et abductio quam malorum graviorum a minus gravibus; at apud hominem bonum datur separatio, purificatio et abductio malorum non modo graviorum sed etiam minus gravium; et hoc fit per jucunda affectionum boni ac veri, ac justi et sinceri, in quas venit quantum mala spectat ut peccata, ac ideo fugit et aversatur illa, et magis si pugnat contra illa. Haec sunt media, per quae Dominus purificat omnes qui salvantur; purificat etiam eosdem per media externa, quae sunt famae et honoris, et quandoque lucri; sed usque his a Domino inserta sunt jucunda affectionum boni et veri, per quae diriguntur et aptantur ut fiant jucunda amoris proximi. [13.] Si quis videret jucunda concupiscentiarum mali simul in aliqua forma, aut distincte perciperet illa aliquo sensu, visurus et percepturus esset illa in tali numero, ut non definiri possint; est enim totum infernum [nihil] nisi forma omnium concupiscentiarum mali, et ibi nulla concupiscentia mali est alteri prorsus similis seu eadem, nec dari potest una alteri prorsus similis seu eadem in aeternum; et de innumerabilibus illis homo vix scit aliquid, minus quomodo connexa sunt. Et tamen a Domino per Divinam Ipsius Providentiam continue permittitur ut prodeant ob finem ut abducantur, quod fit in omni ordine et serie. Homo malus est in minima forma infernum, sicut homo bonus est in minima forma caelum. [14.] Quod abductio a malis fiat mille modis, etiam arcanissimis a Domino, non melius videri, et sic concludi potest, quam ex arcanis operationibus animae in corpore. Illae de quibus homo novit sunt hae; quod cibum, quem comesturus est, spectet, odore percipiat, appetat, gustet, dentibus comminuat, per linguam devolvat in stomachum, et sic in ventriculum. At vero arcanae operationes animae, de quibus homo non aliquid scit, quia non sentit, sunt hae: quod ventriculus cibos receptos convolvat, per menstrua aperiat et separet, hoc est, digerat, ac convenientia porrigat osculis ibi hiantibus ac venis quae illa imbibunt; et quod quaedam amandet in sanguinem, quaedam in vasa lymphatica, quaedam in vasa lactea mesenterii, et quaedam demittat in intestina; dein quod chylus ex cisterna sua in mesenterio per ductum thoracicum subductus inferatur venae cavae, et sic in cor, et a corde in pulmonem, et ab hoc per sinistrum cordis ventriculum in aortam et ab hac per ramos in viscera totius corporis, et quoque in renes; in quorum unoquovis fit sanguinis separatio, purificatio, ac heterogeneorum abductio: ut taceam quomodo cor suum sanguinem in pulmone defaecatum submittit in cerebrum, quod fit per arterias, quae vocantur carotides, et quomodo cerebrum remittit sanguinem vivificatum in venam cavam mox supra ubi ductus thoracicus chylum infert, et sic rursus in cor. [15.] Haec praeter innumerabilia alia sunt arcanae operationes animae in corpore. Homo de his nihil sentit, et qui non scientiae anatomicae peritus est, nihil scit. Et tamen similia fiunt in interioribus mentis hominis; nam nihil potest fieri in corpore, nisi inde; est enim mens hominis ejus spiritus, ac spiritus ejus aeque est homo, cum sola differentia, quod quae fiunt in corpore, fiant naturaliter, et quae fiunt in mente, fiant spiritualiter; est omnimoda similitudo. Ex his patet, quod Divina Providentia operetur mille modis, etiam arcanissimis, apud unumquemvis hominem, et quod sit continua in fine purificandi illum, quia in fine salvandi est; et quod non plus incumbat homini, quam ut removeat mala in externo homine; reliqua providet Dominus, si imploratur.


 


(2) 直訳


Ut itaque Divina Providentia cum malis distincte percipiatur, et sic comprehendatur, explicanda sunt supradicta in illa serie, in qua allata sunt. そこで、悪い者にとって神的な摂理が区別して(明確に)知覚され、またこのように理解されるように(ために)、上述のことがこの系列で説明されなければならない、その中に提示されている。


Primum: 第一:


Quod innumerabilia sint in unoquovis malo. 「それぞれの悪の中に無数のものがあること」


Unumquodvis malum apparet coram homine sicut unum simplex; それぞれの悪は人間の前に一つの単一(単純)なもののように見える。


sic apparet odium et vindicta, sic furtum et fraus, sic adulterium et scortatio, sic superbia et elatio animi, praeter reliqua; このように憎しみと復讐は見える、このように盗みとごまかしは、このように姦淫と淫行は、このように誇り(自尊心)と心の高まりは、加えて他のもの。


et non scitur quod in unoquovis malo sint innumerabilia; また知らない、それぞれの悪の中に無数のものがあること。


sunt plura quam in hominis corpore sunt fibrae et vasa: 多くのものがある、人間の身体の中によりも、繊維と器官がある。


est enim homo malus in minima forma infernum, ac infernum consistit ex myriadibus myriadum, et unusquisque ibi est in forma sicut homo tametsi monstrosus, ac omnes fibrae ac omnia vasa in illo sunt inversa; というのは、悪い人間は最小の形の中の地獄であるから、そして地獄は一万の一万〔の悪霊〕から成り立っている、またそこのそれぞれが人間のような形の中にある、それでも怪物のような、そしてその中のすべての繊維、そしてすべての器官は逆になっている☆。


「身体の中の繊維や器官」が「逆に」「反対に」なっている、とはどういう意味でしょうか? 私にはわかりません。


ipse spiritus est malum, apparens sibi sicut unum; 霊そのもの(それ自体)が悪であり、自分自身に一つのように見える。


sed tot innumerabilia quot in illo sunt, tot sunt concupiscentiae illius mali; しかし、こんなにも多く無数のものがある、それだけ多くその中にある、こんなにも多くその悪の欲望がある。


est enim quisque homo suum malum aut suum bonum a capite ad volam pedis. というのは、それぞれの人間は自分の悪かまたは自分の善であるから、頭から足の裏(のくぼみ)まで。


すなわち、「土ふまず」の部分です。


Cum itaque talis est malus, patet quod sit unum malum compositum ex variis innumerabilibus, quae distincte mala sunt, et vocantur concupiscentiae mali. そこで、悪い者がこのようであるとき、一つの悪がいろいろな無数のものから構成されていることが明らかである、それらは区別された悪である、また悪の欲望と呼ばれる。


Ex his sequitur, quod illa omnia in ordine in quo sunt, a Domino reparanda et convertenda sint, ut homo reformari possit, et quod hoc non fieri possit nisi per Divinam Domini Providentiam successive a prima aetate hominis usque ad ultimam ejus. これらから~ということになる、それらすべてのものは、その中に、順序(秩序)の中にある、主により回復され、向きを変えられなければならない、人間が改心されることができるために、またこのことは行なわれることができない、主の神的な摂理によってでないなら、人間の最初の年齢から彼の最後のものまで継続的に。


[2.] Omnis concupiscentia mali in inferno apparet, cum repraesentatur, sicut animal noxium, ut vel sicut draco, vel sicut basiliscus, vel sicut vipera, vel sicut bubo, vel sicut ulula, et sic porro; [2.] すべての悪の欲望は地獄の中に見られる、表象されるとき、有害な動物のように、例えばあるいは竜のような、あるいは有毒なヘビ(バジリスク)のような、あるいはマムシのような、あるいはミミズクのような、あるいはモリフクロウのような、またその他。


similiter apparent concupiscentiae mali apud hominem malum, cum spectatur ab angelis. 悪い人間のもとの悪の欲望は同様に見られる、天使たちから眺められるとき。


Omnes hae formae concupiscentiarum singillatim convertendae sunt; すべてのこれらの欲望の形は一つずつ変えられなければならない。


ipse homo, qui quoad spiritum apparet ut homo monstrum seu ut diabolus, convertendus est ut sit sicut angelus pulcher; 人間自身(そのもの)が、その者は霊に関して人間怪物☆のように見える、または悪魔のように、美しい天使のように〔見られる〕ように変えられなければならない。


このように同格の言葉を並べる言い方があります。このままでも理解できと思います。昔、陸上競技の中長距離ランナーに「人間機関車」と呼ばれたザトペックがいたことを思い出します。


狼人間または人間狼も何を意味するかわかりますよね。しかし私はこの両者にはややニュアンスの違いを感じています。すなわち外面が狼の時、すなわち、内面が外に現われ出て狼のように見える人間が狼人間であり、人間には見えても中身は狼であるとき人間狼です。皆様はどう思いますか?


et unaquaevis concupiscentia mali convertenda est, ut appareat sicut agnus, aut ovis, aut sicut columba et turtur, quemadmodum affectiones boni angelorum in caelo, cum repraesentantur, apparent; またそれぞれの悪の欲望は変えられなければならない、子()のように見えるように、または羊、またはハトとキジバトのように、天界の中の天使たちの善の情愛のように、表象されるとき、見られる。


ac convertere draconem in agnum, basiliscum in ovem, ac bubonem in columbam, non potest fieri nisi quam successive, eradicando malum a suo semine, ac implantando bonum semen loco ejus. そして竜を子()羊に、有毒なヘビ(バジリスク)を羊に、そしてミミズクをハトに変えることは、継続的に以外でないなら行なわれることができない、悪をその種から根こそぎにして、そしてその種に代わって善を植え付けて。


Sed hoc non fieri aliter potest, quam comparative sicut fit cum insitione arborum, quarum radices cum aliquo trunco remanent, sed usque insitus ramus succum per veterem radicem extractum vertit in succum facientem fructus bonos. しかし、このことは異なって行なわれることができない、比較によって以外に、木の接ぎ木に行なわれるように、その根は何らかの幹とともに残る、しかしそれでも、植え付けられた枝は、古い根を通して抽出した樹液を、善い実を結ばせる樹液に変える。


Ramus ille inoculandus non aliunde desumi potest quam a Domino, qui est Arbor vitae; 接ぎ木しなければならないその枝は他のところから取られることができない、主から以外に、それはいのちの木である。


quod etiam est secundum Domini verba, Joh. xv. 1-7. さらにまた主のことばにしたがっていること、ヨハネ15:1-7


 


(3) 訳文


296.  そこで、悪い者にとって神的な摂理が明確に知覚され、またこのように理解されるために、前述のことがその中に提示されている順で説明されなければならない。


 


 第一:「それぞれの悪の中に無数のものがあること」


 それぞれの悪は人間の前に一つの単純なもののように見える。このように憎しみと復讐は見え、盗みとごまかしも、姦淫と淫行、誇りと心の高まり、加えて他のものもこのように見え、それぞれの悪の中に無数のものが、人間の身体の中の繊維と器官よりも多くのものがあることを知らない。というのは、悪い人間は最小の形の中の地獄であり、地獄は一万の一万〔の悪霊〕から成り立っていて、またそこのそれぞれが人間のような、それでも怪物のような形の中にあり、そしてその中のすべての繊維、すべての器官は逆になっていて、霊そのものが悪であり、自分自身に一つのように見えるからである。しかし、その中にはこんなにも多く無数のものがあり、こんなにも多くの悪の欲望がある。というのは、それぞれの人間は頭から足の裏まで自分の悪かまたは自分の善であるから。そこで、悪い者がこのようであるとき、一つの悪がいろいろな無数のものから構成され、それらは区別された悪であり、また悪の欲望と呼ばれているものであることが明らかである。


 これらから、その〔間違った〕秩序の中にあるそれらすべてのものは、人間が改心されることができるために、主により回復され、向きを変えられなければならず、またこのことは、主の神的な摂理によって、人間の最初の年齢からその最後のときまで継続的にしか行なわれることができないことがいえる。


[2.] すべての悪の欲望は,地獄の中で表象されるとき、有害な動物のように、例えば、竜のような、あるいは有毒なヘビ、マムシ、ミミズクのような、モリフクロウ、またその他のようなものに見える。悪い人間のもとの悪の欲望も、天使たちから眺められるとき、同様に見える。


 すべてのこれらの欲望の形は一つずつ変えられなければならない。霊に関して人間怪物のように、または悪魔のように見える人間そのものが、美しい天使に見られように、変えられなければならない。またそれぞれの悪の欲望は、表象されて見られるとき、子のように、または羊、またはハトとキジバトに見えるように、天界の中の天使たちの善の情愛に変えられなければならない。そして竜を子羊に、有毒なヘビを羊に、そしてミミズクをハトに変えることは、悪をその種から根こそぎにし、その種に代わって善を植え付けて、継続的にしか行なわれることができない。


 しかし、このことは比較すれば、木の接ぎ木に行なわれるようにしか行なわれることができない。その根は何らかの幹とともに残る、しかしそれでも、植え付けられた枝は、古い根を通して抽出した樹液を、善い実を結ばせる樹液に変える。

 接ぎ木しなければならないその枝は主から以外の他のところから取られることができず、それはいのちの木である。さらにまたこのことは「ヨハネ福音書」15:1-7の主のことばにしたがっている。